2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Qui splendoribus in
sanctorum, Christe, refulges,
Sabinae precibus
nostri miserere, rogamus.
2. Omnia fecisti
mandata fidelia Christi,
Fac et agone tuo
nos fortes pectore puro.
3. Gloria, divitiae
tibi sunt, Sabina, perennes,
His quoque nobiscum
tua si valet utere virtus.
4. Quem pueri laudant,
humilem te duxit ad astra,
Nos inopes morum
relevet virtute bonorum.
5. Cum populis, gentes,
Dominum laudate decenter.
Quae cupitis munus
conquirere martyris hujus.
Ad Magnificat.
A. Magnificat Dominum
Sabinae spiritus almus,
Gaudet et exsultat
nec contristabitur ultra ;
Hanc humilem Christus
foris ut respexit et intus,
Auxit et ornavit,
caeli super astra locavit.
Ad Matutinum.
Imitatorium.
Aethereo regi
populi jubilate redempti,
Martyris eximiae
subeunt pia festa Sabinae.
Id 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. In labiis diffusa cujus
est gratia Christi,
Propterea benedixit te
semper Deus idem.
2. Sanctificavit eam
Dominus, qui condidit illam,
Laetificat verus
quam fluminis impetus ejus.
3. Rex elegit te,
summi patris unica proles,
Ex Jacob specie,
cujus Deus exstitit haeres.
Responsoria.
1. Ante Dei faciem
mors est pretiosa Sabinae,
Quae moriens mundo
vivit super aethere Christo ;
V. Martyris est hodie
festum, gaudete, fideles.
2. Mente satis stabili
tulerat tormenta tyranni,
Ut patriam vitae
caelestis possit adire,
V. Rebus opima nimis
cum mundo cuncta reliquit.
3. Laetitiae summam
per sanguinis excipis undam,
Martyribus semper
fuit haec obnoxia merces ;
V. Gaude, digna Deo,
tanto cumulata trophaeo.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Mons Sion exsultat,
eongaude, filia Judae,
Judicio Christi
quod aethera, martyr, adisti.
2. In te laetatur
tuaplebs, rex maxime regum,
Ad te conversis,
qui pacis munera reddis.
3. Porta Sion, dilecta Deo
super atria Jacob,
Voce creatoris
tibi laus confertur amoris.
Responsoria.
1. Quam pia, quam felix,
quam sancta, Sabina videris!
Est tibi concessum,
scelerum dissolvere nexum ;
V. Omnibus, ecce, modis
te poscimus, annue nobis.
2. Pulchra tibi species,
ut regis purpura crines,
Lumina praefulgent
ut fontis Esebonis unda,
V. Emicat ex ulnis
collum velut invia turris.
3. Dulcis amica Dei,
luci collata diei,
Dote pii regis
thalamum conscende quietis,
V. Nocte sibi media
cum venerit obvia turba.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Permanet ante Deum
confessio martyris ejus
Atque decor clarus,
nulla qui labe notatur.
2. Lux hodie justis
et rectis corde refulsit.
In qua pro summis
laetare Sabina triumphis.
3. Vocibus et psalmis
sapientes psallite sancti,
Quos Dominus vitae
comites facit esse Sabinae.
Responsoria.
1. Vincla tuis precibus
nostri dissolve reatus,
Ne dos pro culpa
perdat lex judicis ulla,
V. Si poteris, veniam,
poteris bene poscere, cura.
2, Judicium verum
trepidanti corde timemus,
Quando Deus sontes
et justos judicat omnes
V. Nostri fac, petimus,
memores in fine dierum.
3. Pectoribus nostris
spem dona, conditor orbis,
Semper et adde fidem
meritis precibusque Sabinae ;
V. Adsit amor veras,
Veneris qui lege jubetur.
In Laudibus.
Antipbonae.
1. Induerat te rex
cinctus virtute decorem,
Justitiae pannis
nos indue, maxima martyr.
2. Rite Deo jubilat
laeto jam corde Sabina,
Ejus in adspectu
quae sic intrare meretur.
3. Ante Deum vigilat
felix de luce Sabina,
In quo quam nimium
mens sancta sitiverat ejus.
4. Quanta tribus pueris
ignes tribuere camini,
Tanta tibi miseri
tormenta dedere tyranni.
5. Gloria, vita, decus
sanctis est omnibus ejus,
Cum quibus es semper
vitam sortita perennem.
Ad Benedictus.
A. Ecce, tuum roseis
superaddita lilia sertis
Exornant illustre caput,
timor est tibi nullus
Hostili direpta manu,
nos cerne, precamur,
Semper et a nostris
tutos fore fac inimicis.