Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Secunda via ponit, etc. Haec est opinio Gulielmi Varronis, quam probat multis rationibus quae postea solventur.
(b) Contra istam viam. Est quarta ratio posita contra Henricum, videlicet quod si cognitio mediorum ad finem sit practica, quod etiam cognitio finis erit practica, quamvis finis sit objectum mere necessarium. Haec ratio exposita est supra.
Item, vere praxis est illa operatio act quam inclinat virtus appetitiva, ut virtus quae existit in appetitu, ut amicitia in voluntate (dummodo talis operatio non sit actus intellectus, quia nullus talis potest dici praxis, ut supra patuit) quia quaelibet talis virtus appetitiva est habitus electivus ex secundo Ethic. cap. 5 Electio autem est praxis, ut patet sexto Ethic. et etiam infra patebit; sed ad dilectionem ultimi finis non tantum inclinat charitas, sed etiam amicitia acquisita, ut patebit infra dist. 17. et in 3. dist. 27, est enim habitus amicitiae appetitivus, et per conse quens habitus electivus, id est inclinans ad electionem.