QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum finis sit principium, et causa, et utrum sit causa ipsi agenti, et maxime causa ?
Arist, hic c. 2. et lib. 2. cap.3. et lib. ii. c. i. et 2. Phys. c. 1. Albert. ibid. tract. 2. c. 5. D. Thom. hiciect. 8. Baridanus 2. Phys. c. 7. Albert. de Salonis q. 23. Fland. 5. Met. q. 2. a. 2. Fons. ibid. e. 2. q. 10. Suar. disput. 23. Met. sect. i. et disp. Ferrar. i. cont. Gent. c. 34. Capriol. in i. dist. 2. q. 1. Sotoin Praedicam, c. i.q. i. Fons. 4. Met. c. 2. q. 3. per totum. Suar. disp. 2. Met. sect. 1. et seq. Vide Scolum in 1. dist. 3.q. i. et3. et dist. 8. g. 2. et in2. dist. 3. q. 1.
Quod non sit principium, quia de ratione principii est esse primum, capitulo 1.hujus,text, co m. 1. de ratione finis est ese ultimum. 5. hujus cap. de perfecto, text. com. 21. ultimum et primum opponuntur. Quod non causa, quia aut secundum quod ens: aut secundum quod non ens ; secundo modo non, quia non ens nullius est causa, finis est causa entis, ergo ; nec primo modo, quia finis non est causa, nisi secundum quod movet efficientem ad agendum; sed quando finis est, non movetur efficiens, imo cessat ab actione, quia habitibus praesentibus cessat motus, primo de Generatione text. com. 55. Quod non causa efficienti, quia si sic, et efficiens est causa finis; tunc idem respectu ejusdem est causa et causatum, et per consequens prius et posterius naturaliter. Sequitur etiam quod idem erit causa sui, quia quidquid est causa causae, est et causa causati, et quidquid est prius priore, est prius posteriore: quare si finis est causa efficientis, et efficiens causa finis, et finis erit causa finis, et eodem modo de priore. Item, sequitur quod demonstratio propter quid erit circularis, vel potest esse, quod est falsum secundum Philosophum 1. Poster. cap. 3. text. com. 6. quibusdam autem etc. quia idem esset prius et posterius respectu ejusdem. Probatur consequentia, quia demonstratio propter quid est per causam, et e converso; ergo si potest fieri demonstratio de efficiente, et e converso: ergo circulus. Quod non maxime causa, quia est causa extrinseca ; materia et forma, intrinsecae: et intrinsecum videtur magis conferre ad esse, quam causae extrinsecae. Item si sic, tunc nobilissima causata haberent istam causam quod est falsum, quia nobilissima causata sunt immobilia, quae non habent causam finalem, unde in 3. text. com 3. dicitur in immobilibus non est finis. Item probatur, quia finis est alicujus actionis, actio in motu, immobilia non habent motum, haec est ratio Philosophi in littera. Item, si esset maxime causa, tunc esset maxime certa cognitio per eam, hoc falsum, quia maxime cognoscimus quando cognoscimus ipsum quid, quod est per formam, unde ubique Philosophus circumloquitur quid per formam.
Ad oppositum primi, Philosophus in c. 5. Oppositum secundi eodem capitulo.
Oppositum tertii inferius eodem cap. Oppositum quarti, Commentator cap. de principio in fine.