REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Explicat optime quod mediate in tempore succedit instanti, de quo in Oxon. hic d. 2. q. 9. num. 29. et I. Phys. q. 13. et lib. 6. q. 8.
Item, unde provenit successio motus, an ex parle medii, an vero mobilis, de quo in Oxon. hic d.2. q. 9. n.37.
Dico igitur ad formam rationis, cum dicitur, nihil est de successivo nisi indivisibile, falsum est ; tunc enim nullum successivum haberet esse ; sed haec vera est : Nihil est simul de successivo nisi indivisibile. Nunc autem esse successivi non est esse simul, sed esse in fluxu vel fluere ; ideo dico quod aliquid est successivi, quando non indivisibile. Et cum dicitur, cedente isto indivisibili, aliquid succedit, dico quod aliquid est immediate successivum, non indivisibile.
Dices, tunc successivum non haberet semper esse uniforme, dico quod ly semper potest distribuere pro terminis et terminatis indifferenter, vel pro uno istorum tantum. Si primo modo, dico quod non semper habet esse uniforme per divisibilia. Si secundo modo, dico quod tempus semper habet esse uniforme, quia si ly semper tantum distribuit pro instantibus, tunc est intelligendum quod pro quolibet instanti habet esse per indivisibile. Si fiat distributio pro terminatis, tunc est sensus, quod in qualibet parte temporis, habet esse uniformiter, quia per partem divisibilem. Sic linea ubique habet esse uniforme, si ly ubique distribuit tantum pro punctis, vel tantum pro lineis. Si pro utrisque, falsa esset, quia tunc in linea nihil esset nisi punctus.
Ad aliud, cum dicitur, non est
successio sine resistentia, dico quod possibilis resistentia est causa possibilis successionis, et actualis, causa actualis, et nunquam necesse est quod sit actualis successio, nisi quando natura causans non potest causare suum effectum in termino, nisi prius causet aliquid in medio. Nunc autem Deus potest movere successive, et potest causare non successive effectum, quem agens naturale necessario causat successive ; unde tota natura creata non posset causare hominem, nisi per media determinata. Dico, quod Angelus habet resistentiam in hoc, quod non potest totum simul causare, quia non potest ponere quod est hic, in loco distanti, nisi per medium; ideo omnis resistentia ex hoc est solum, quod agens non potest totum vincere. Nunc autem requiritur resistentia, quam non possit superare movens ex parte mobilis, ad hoc quod sit successio, quia tunc omnino ipsum non moveret, sed talis, quae non possit superari in indivisibili mensura.