Theophylactus. Postquam ea quae ad ierusalem pertinebant dominus complevit, nunc de adventu loquitur Antichristi, dicens et tunc si quis vobis dixerit: ecce hic est christus, ecce illic, ne credideritis.
Hoc autem quod dicit tunc, non sic intelligas, idest statim cum completa fuerint supradicta circa ierusalem: sicut et matthaeus post christi generationem dicit: in diebus illis venit ioannes; numquid immediate post christi nativitatem? non, sed indeterminate vel indistincte. Sic et in hoc loco tunc accipi potest, non scilicet quando ierusalem desolabitur, sed circa tempus adventus Antichristi.
Sequitur exurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et prodigia ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. Multi enim christi nomen suscipient, ita ut etiam fideles seducant.
Augustinus de CIV. Dei. Solvetur enim tunc Satanas, et per Antichristum in omni virtute sua mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. Solet autem ambigi utrum propterea dicta sint ab apostolo signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit, facere videatur; an quia illa ipsa, etiam si erunt vera prodigia, ad mendacia pertrahent credituros non ea potuisse nisi divinitus fieri, virtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam quantam numquam habuit acceperit potestatem. Sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis qui seduci merebuntur.
Gregorius super Ezech.. Cur autem sub dubitatione dicitur si fieri potest, cum quid futurum sit, a domino praesciatur? unum vero ex duobus est: quia si electi sunt, fieri non potest; si autem fieri non potest, electi non sunt.
Ista ergo dominici sermonis dubitatio in electis exprimit trepidationem mentis; quos et electos nominat, quia cernit quod in fide et bono opere persistent: quia qui electi sunt ad persistendum, per signa praedicatorum Antichristi tentabuntur ad cadendum. Beda.
Quidam autem hoc ad captivitatis Iudaicae tempus referunt, ubi multi christos se esse dicentes, deceptas post se catervas populi trahebant: sed in illa civitatis obsidione nullus erat fidelis, ad quem divina exhortatio, ne falsos magistros sequeretur, fieri deberet; unde melius de haereticis accipiendum est, qui contra ecclesiam venientes christos se esse mentirentur; quorum primus simon magus fuit, extremus autem ille maior ceteris est Antichristus.
Sequitur vos ergo videte: ecce praedixi vobis omnia. Augustinus ad plebem Hippon.. Non enim solum bona quae sanctis et fidelibus suis est redditurus, verum etiam mala quibus erat hic mundus abundaturus, ante praedixit, ut bona post saeculi finem secutura certiores expectaremus, quando mala similiter praenuntiata ante saeculi finem praecedentia sentiremus. Theophylactus. Post Antichristi autem adventum alterabitur et mutabitur machina mundialis, obscuratis sideribus propter abundantiam claritatis christi: unde sequitur sed in diebus illis post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, et stellae caeli erunt decidentes. Beda.
Sidera enim in die iudicii videbuntur obscura, non diminutione suae lucis accidente, sed superveniente claritate veri luminis, hoc est summi iudicis; quamvis nil prohibeat intelligi veraciter solem tunc et lunam cum sideribus ceteris ad tempus suo lumine privari, quomodo de sole factum constat tempore dominicae passionis. Ceterum peracto die iudicii, cum fuerit caelum novum et terra nova, tunc fiet quod Isaias dicit: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter.
Sequitur et virtutes quae sunt in caelo movebuntur. Theophylactus. Idest, virtutes angelicae stupebunt, tanta magnalia videntes fieri, et eorum iudicari conservos.
Beda. Quid mirum homines ad hoc iudicium perturbari, cuius aspectum et ipsae angelicae tremunt potestates? quid faciunt ibi tabulae, quando tremunt columnae? quid virgula deserti patitur, cum cedrus Paradisi concutitur? Hieronymus.
Vel aliter. Sol obtenebrabitur ad gelida corda, ut hieme; et luna non dabit splendorem suum, serena a tempestate dissensionum; et stellae caeli erunt decidentes in lumine, quando pene deerit semen Abrahae, cui sunt similatae; et virtutes quae sunt in caelis movebuntur ad iram vindictae, quando mittentur a filio hominis veniente; de cuius adventu subditur et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, qui scilicet prius sicut pluvia in vellus Gedeon descendit cum humilitate. Augustinus ad Hesychium. Quia enim dictum est apostolis ab Angelis: sic veniet quomodo vidistis eum euntem in caelum, merito credendus est non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus: quoniam sic veniet sicut abiit, et nubes suscepit eum abeuntem.
Theophylactus. Videbunt autem dominum tamquam filium hominis, scilicet in corpore: quod enim videtur corpus est.
Augustinus de Trin.. Visio quippe filii hominis exhibetur etiam malis: nam visio formae dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum videbunt. Et quia filium dei, secundum id quod in forma dei aequalis est patri, iniqui videre non possunt; oportet autem ut iudicem vivorum et mortuorum, coram quo iudicabuntur, et iusti videant et iniqui; ideo oportebat ut filius hominis acciperet iudiciariam potestatem; de cuius executione mox subditur et tunc mittet Angelos suos. Theophylactus.
Vide quod christus iesus mittit Angelos, sicut et pater. Ubi ergo sunt qui dicunt, quod patri non est aequalis? egrediuntur namque Angeli congregare fideles electos, ut, in aera rapti obvient iesu christo; unde sequitur et congregabit electos suos a quatuor ventis. Hieronymus.
Ut triticum ventilatum de area totius terrae. Beda. A quatuor autem ventis, a quatuor mundi partibus dicit: oriente, occidente, Aquilone et Austro. Et ne quisquam putaret, a quatuor solummodo plagis terrae, et non potius a cunctis eius finibus, simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, apte subiunxit a summo terrae usque ad summum caeli; idest, ab extremis terrae finibus usque ad ultimos terminos eius, ubi longe aspectantibus circulus caeli terrae finibus insidere videtur.
Nullus ergo in die illa remanebit electus qui non venienti ad iudicium domino in aera occurrat. Veniunt ad iudicium et reprobi, ut peracto iudicio dissipentur, et pereant a facie dei.