Quod anima rationalis non est de substantia dei.
Non tamen credendum est animam rationalem esse de substantia dei, secundum quorumdam errorem. Ostensum est enim supra quod deus simplex et indivisibilis est. Non igitur animam rationalem corpori unit quasi eamdem a sua substantia separando.
Item. Ostensum est supra quod impossibile est deum esse formam alicuius corporis. Anima autem rationalis unitur corpori ut forma. Non igitur est de substantia dei.
Adhuc. Ostensum est supra quod deus non movetur neque per se neque per accidens, cuius contrarium in anima rationali apparet: mutatur enim de ignorantia ad scientiam, et de vitio ad virtutes. Non est igitur de substantia dei.