Quod deus non potest velle malum.
Ex his autem quae dicta sunt, ostendi potest quod deus non potest velle malum.
Virtus enim rei est secundum quam aliquis bene operatur. Omnis autem operatio dei est operatio virtutis: cum sua virtus sit sua essentia, ut supra ostensum est. Non potest igitur malum velle.
Item. Voluntas nunquam ad malum fertur nisi aliquo errore in ratione existente, ad minus in particulari eligibili. Cum enim voluntatis obiectum sit bonum apprehensum, non potest voluntas ferri in malum nisi aliquo modo proponatur sibi ut bonum: et hoc sine errore esse non potest.
In divina autem cognitione non potest esse error, ut supra ostensum est. Non igitur voluntas eius potest ad malum tendere.
Amplius. Deus est summum bonum, ut supra probatum est.
Summum autem bonum non patitur aliquod consortium mali: sicut nec summe calidum permixtionem frigidi. Divina igitur voluntas non potest flecti ad malum.
Praeterea. Cum bonum habeat rationem finis, malum non potest incidere in voluntate nisi per aversionem a fine. Voluntas autem divina a fine averti non potest: cum nihil possit velle nisi volendo seipsum, ut ostensum est. Non potest igitur velle malum.
Et sic patet quod liberum arbitrium in ipso naturaliter stabilitum est in bono.
Hoc autem est quod dicitur Deut. 32-4: deus fidelis et absque iniquitate; et Hab. 1-13: mundi sunt oculi tui, domine, et respicere ad iniquitatem non potes.
Per hoc autem confutatur error Iudaeorum, qui in talmut dicunt deum quandoque peccare et a peccato purgari; et luciferianorum, qui dicunt deum in Luciferi deiectione peccasse.