Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CXCIII . Augustinus Mercatori, excusans cur ad ipsius priores litteras nondum responderit, ostendensque Pelagianos in quaestione de baptismo parvulorum hoc ipso esse prope convictos, quod fatentur parvulos quodammodo credere per eos a quibus baptizandi offeruntur: deinde eosdem ex Enochi et Eliae ante obitum translatione, sive ex fidelium vivorum ad Christi adventum raptu, frustra contendere mortem non esse poenam peccati.
Domino dilectissimo, et in Christi membris sincerissima charitate praedicando filio MERCATORI , AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM.
1. Litterae Dilectionis tuae, quas prius abs te missas apud Carthaginem accepi, tanto me affecerunt gaudio, ut etiam in posterioribus te succensentem quod tibi non rescripserim, gratissime acceperim. Ipsa quippe indignatio tua non erat simultatis initium, sed indicium charitatis. Ut autem a Carthagine non rescriberem, non occasio defuit perlatorum, sed alia magis urgentia, donec inde proficisceremur, nos occupatissimos et intentissimos continebant. Cum vero inde digressi sumus, perreximus usque ad Mauritaniam Caesariensem , quo nos ecclesiastica necessitas traxit; per 0870 quas totas terras cum intentionem nostram huc atque illuc, quae ingerebantur sensibus diversa raptarent, nullius ut tibi rescriberem adfuit admonitoris instantia, nulla occurrit opportunitas perlatoris. Deinde remeans, alias apud nostros jam querela exasperatas litteras tuae Sinceritatis inveni, et alium adversus novos haereticos librum refertum sanctarum testimoniis Scripturarum; quibus lectis excursisque, etiam illis quae primum miseras, quia et charissimi fratris nostri Albini Ecclesiae Romanae acolythi opportunissima se offerebat occasio, rescribendum fuit.
2. Ego itaque te, fili dilectissime, scribentem mihi, vel ad me consideranda tua scripta mittentem, absit ut negligenter accipiam, vel superba vanitate contemnam, praesertim cum mihi de te gaudium tanto majus sit, quanto magis inopinatum improvisumque provenit: fateor enim, tantum te profecisse nesciebam. Et quid nobis esse debet optatius, quam ut abundent qui errores infestantes catholicam fidem et insidiantes infirmis ineruditisque fratribus usquequaque redarguant, et Ecclesiam Christi adversus profanas vocum novitates (I Timoth. VI, 20) acriter fideliterque defendant; quandoquidem sicut scriptum est, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. VI, 26)? Inspexi ergo cor tuum in scriptis tuis quantum potui, et inveni amplectendum, et hortandum ut perseverantissima diligentia in anteriora te extendas, adjuvante Domino vires tuas, qui tibi eas quas nutriret dedit.
CAPUT II.
3. Non autem parum veritati propinquarunt in quaestione de baptismo parvulorum, quos devios in viam revocare conamur, cum infantem quamlibet recenti partu matris effusum, tamen per eos a quibus baptizandus offertur, credere confitentur . Cum enim dicunt, sicut scribis, non infantes ita credere in remissionem peccatorum, tanquam et illis remittantur, quos nullum putant habere peccatum; sed (quia ipsi quoque idem lavacrum percipiunt, quo fit, in quibuscumque fit, remissio peccatorum) hanc fieri credere in aliis, quae non fit in eis: cum ergo dicunt, Non ita credunt, sed ita credunt; profecto eos non ambigunt credere. Audiant itaque Dominum: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videdit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36). Quapropter infantes, quia per alios fiunt credentes, a quibus baptizandi offeruntur, per illos utique sunt increduli, si apud tales sunt, qui eos, dum nihil prodesse credunt, offerendos esse non credunt: ac per hoc si per credentes credunt, et habent vitam aeternam; profecto per incredulos increduli sunt, et non videbunt vitam, sed ira Dei manet super eos. Non enim dictum est, Venit super eos; sed, manet super eos, quia ex origine erat jam in eis, nec omnino nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum aufertur ab eis. De hac 0871 ira legitur etiam in libro Job: Homo natus ex mulieri, brevis vitae et plenus iracundiae. Unde igitur ira Dei super innocentiam parvuli, nisi originalis sorte ac sorde peccati? de qua in eodem libro itidem scriptum est, non esse ab hac mundum nec infantem cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 1, 5, sec. LXX).
4. Non ergo in istis nihil egit quod adversus eos instantissime disputatur, et eorum auribus catholicae voces hinc atque inde circumsonant, quandoquidem volentes argumentari contra Sacramenta Ecclesiae, confessi sunt tamen parvulos credere. Non eis ergo promittant vitam, etiamsi non fuerint baptizati: de qua enim alia vita dicitur, Qui incredulus est Filio, non videbit vitam? Nec eos a regno coelorum sic fateantur alienos, ut tamen a damnatione defendant: nam quid nisi damnatio significatur per iram, quam Dominus super non credentem manere testatur? Multum prorsus accessum est, et sine scrupulosa conflictatione causa finita est. Si enim concedunt parvulos credere, procul dubio sicut eos tenet illa sententia, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); sic etiam ista quae ejusdem Domini est, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Quia ergo cum parvuli baptizantur fatentur isti eos esse credentes, damnari non dubitent non credentes: et audeant jam dicere, si possunt, a justo Deo damnari nihil mali ex origine trahentes, et peccati contagium non habentes.
CAPUT III.
5. Illud vero quod in litteris tuis commemorasti, objicere nobis Enoch et Eliam quod mortui non fuerint, sed cum suis corporibus ex ista hominum conversatione translati; quid eos ad hoc unde agitur adjuvet, non intelligo. Ut enim omittam quod ipsi quoque morituri postea perhibentur, sicut plerique exponunt Apocalypsim Joannis de duobus illis prophetis, de quibus, tacitis eorum nominibus, loquitur, quod isti duo sancti cum suis tunc corporibus apparebunt, in quibus nunc vivunt, ut etiam ipsi quemadmodum caeteri martyres pro Christi veritate moriantur (Apoc. XI, 3-7): ut ergo hoc omittam, ista quaestione dilata, quomodolibet sese habeat, quid istos adjuvat, quaeso te? Neque enim hinc ostendunt non propter peccatum homines secundum corpus mori. Nam si Deus, qui tam multis fidelibus suis donat ipsa peccata, voluit quibusdam etiam istam poenam donare peccati; qui nos sumus qui respondeamus Deo, cur alius sic, alius autem sic?
6. Dicimus ergo quod apertissime Apostolus ait, Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11). Nec tamen ista sic dicimus, ut negemus Deum posse in quibus voluerit, nunc facere sine morte quod sine dubitatione credimus in tam multis facturum esse post mortem: nec ideo tamen illud falsum erit, quod per unum hominem peccatum in hunc 0872mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit. Hoc enim dictum est, quia nisi per peccatum mors intrasset, nulla mors esset. Nam et cum dicimus, Omnes propter peccata mittuntur in gehennam, numquid ideo falsum dicimus, quia non omnes homines mittuntur in gehennam? Illud quippe ideo verum est, non quia omnis homo mittatur, sed quia nullus nisi peccatorum meritis mittitur. Talis est e contrario etiam illa sententia, Per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae (Id. V, 12, 18): non enim omnes homines pertinent ad justificationem Christi; sed hoc dictum est, quia nemo justificatur nisi per Christum.
7. Magis ergo illa quaestio non immerito movet, cur poena peccati, peccato non remanente, remanet; id est, si mors etiam corporis poena peccati est, ista potius aliqua quaestio est, cur moriatur infans cum fuerit baptizatus, quam cur mortuus non sit Elias cum fuerit justificatus. Illius enim finito peccato movet cur secuta sit poena peccati; hujus etiam finito peccato movere non debet si non sequatur poena peccati. Si ergo illam quaestionem de morte baptizatorum, cur, facta abolitione peccati, sequatur tamen quaedam poena peccati, in libris de Baptismo Parvulorum, quos tibi scio esse notissimos, quantum potuimus domino adjuvante dissolvimus : quanto minus ista movere nos debet ubi dicitur, Quare justus Elias mortuus non est, si mors poena peccati est? quasi diceretur, Quare peccator Elias mortuus non est, si mors poena peccati est?
8. Nisi forte aliud ex alio movent et dicunt: Si Enoch et Elias usque adeo non habebant peccatum, ut nec mortem, quae peccati est poena, paterentur; quomodo nemo hic vivit sine peccato? Quasi non eis probabilius respondeatur: Ideo quos finitis peccatis voluit Dominus vivere, non hic permissi sunt vivere, quoniam hic quisquam sine peccato non potest vivere. Sed haec atque hujusmodi adversus istos dici potuerunt, si pro certo aliunde convincerent illos nunquam esse morituros. Cum vero id docere non possint, meliusque illos venturos esse credatur ad mortem, nihil est cur eos velint nobis objicere causae suae nulla ex parte aliquid profuturos.
CAPUT IV.
9. Illi autem de quibus dixit Apostolus, cum loqueretur de resurrectione mortuorum, Et nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16), afferunt quidem aliquid quaestionis; sed per seipsos, non propter istos. Nam etsi non sunt etiam ipsi morituri, quid istos adjuvent omnino non video, cum talia de his dici possint, qualia de illis dicta sunt duobus. Sed revera, quantum ad verba beati Apostoli pertinet, videtur asserere quosdam in fine saeculi adveniente Domino, cum futura est resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos in illam immortalitatem quae sanctis etiam caeteris datur, repente mutandos, et simul cum illis rapiendos, sicut dicit, in nubibus:0873 nec aliquid aliud mihi visum est, quoties de his verbis volui cogitare.
10. Sed vellem hinc potius audire doctiores, ne illis etiam, qui putant aliquos morte non praecedente vivificatos ad vitam perpetuam transituros, dicere inveniatur Apostolus: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Nam et illud quod in plerisque codicibus legitur, omnes resurgemus (I Cor. XV, 36, 51), unde fieri poterit, nisi omnes moriamur? Resurrectio quippe, nisi mors praecesserit, nulla est. Et quod nonnulli codices habent, omnes dormiemus, multo facilius et apertius id cogit intelligi; et si quid aliud tale in sanctis Litteris invenitur, ad id videtur impellere ut nullus hominum existimetur immortalitatem, nisi mors praecesserit, adepturus. Proinde ubi dixit Apostolus, Et nos viventes qui reliqui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui ante dormierunt. Ipse enim Dominus in jussu, in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui in Christo resurgent primi: deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus; vellem, sicut dixi, de his audire doctiores, et si modo potuerint haec ita exponi, ut in eis possit intelligi omnes homines qui vivunt, vel post nos victuri sunt, esse morituros, corrigere quod hinc aliquando aliter sensi. Neque enim debemus indociles esse doctores: et certe melius homo corrigitur parvus, quam frangitur durus; cum iis quae scripsimus, ita nostra vel aliorum exerceatur et erudiatur infirmitas, ut tamen in eis nulla velut canonica constituatur auctoritas.
11. Si enim in his verbis Apostoli nullus alius sensus potuerit reperiri, et hoc eum intelligi voluisse claruerit quod videntur verba ipsa clamare; id est, quod futuri sint in fine saeculi et in adventu Domini, qui non exspolientur corpore, sed superinduantur immortalitate, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4): huic sententiae procul dubio conveniet quod in regula fidei confitemur, venturum Dominum judicaturum vivos et mortuos; ut non hic intelligamus vivos justos, mortuos autem injustos, quamvis judicandi sint justi et injusti; sed vivos quos nondum exiisse, mortuos autem quos jam exiisse de corporibus adventus ejus inveniet. Quae si ita esse constiterit, illa verba excutienda erunt, quomodo sic accipiemus, Tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur; et, omnes resurgemus, sive, omnes dormiemus, ut non adversentur huic sententiae, qua quidam creduntur etiam cum suis corporibus in aeternum, non degustata morte, victuri.
12. Sed utrumlibet horum veracior et perspicacior intellectus inveniatur, quid ad causam pertinet istorum, sive omnes debita morte plectantur, sive aliquibus ab hac conditione parcatur; cum tamen constet mortem non solum animae, verum etiam corporis secuturam non fuisse, si peccatum non praecessisset, et gratiae mirabiliore virtute justos a morte ad aeternam beatitudinem reviviscere, quam in mortis experientiam non venire? Haec propter illos de quibus mihi scripsisti, satis dicta sint; quamvis eos jam non 0874 existimem dicere, etiamsi non peccasset Adam, fuisse vel corpore moriturum.
13. Caeterum quod attinet ad quaestionem resurrectionis, propter illos qui creduntur non esse morituri, sed ex hac mortalitate ad immortalitatem sine media morte transituri, inquisitio diligentior adhibenda est; et si quid hinc absolutum ac definitum disputatione rationabili atque perfecta vel audisti, vel legisti, vel etiam ipse cogitare potuisti, sive adhuc audire, aut legere, aut cogitare potueris, peto mihi mittere non graveris. Ego enim (quod confitendum est Charitati tuae) plus amo discere quam docere. Nam hoc admonemur etiam dicente apostolo Jacobo: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum (Jacobi I, 19). Ut ergo discamus, invitare nos debet suavitas veritatis; ut autem doceamus, cogere necessitas charitatis: ubi potius optandum est ut transeat ista necessitas qua hominem docet aliquid homo, ut simus omnes docibiles Dei; quamvis hoc simus, cum ea quae ad veram pietatem pertinent, discimus, etiam quando illa docere videtur homo. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Cum itaque si Deus incrementum non daret, nihil essent Apostoli plantatores et rigatores; quanto magis ego vel tu, vel quilibet hujus temporis homines, quando nobis videmus esse doctores!