De epilogis dictorum in Topicis et in hoc libro toto.
Finem igitur imponere intendentes isti toti negotio quod de arte est inveniendi in Topicis et in hoc libro tradita, dicimus quod ex dictis in Topicis et in hoc libro, satis manifestum est ex quantis sive ex quot locis sophisticis, et ex qualibus ( quoad formas paralogismorum) et quibus disputationibus sive generibus disputationum fiunt et generantur paralogismi: hoc enim jam in priori hujus scientiae libro determinatum est, secundum quod paralogismi ducunt ad redargutionem. Et iterum ostensum est in eodem priori libro, quomodo ostendimus falsum per paralogismos ad falsum ducentes . Et iterum in eodem determinatum est, qualiter aliquem facimus dicere et concedere id quod est extra opinionem per paralogismos ad opinabile ducentes. Amplius in eodem libro priori determinatum est ex quibus causis apparentiae et non existentiae accidit syllogismus sophisticus, et quis est ordo interrogationum, hoc est, quo ordine (quantum ad cautelas) oportet interrogare. Amplius autem in principio hujus secundi libri dictum est, et in principio primi, ad quid sunt utiles omnes hujusmodi sophisticae orationes : et in secundo jam habito hujus scientiae libro determinatum est simpliciter de omni responsione et quoad modum apparentis responsionis , et quoad modum verae responsionis secundum singulas fallacias, et quomodo solvendum disputationes cantelarum, et quomodo solvendum syllogismos sophisticos qui suntparalogismi. Et haec quae dicta sunt, sufficiant ad intentionem praesentem.
Reliquum (quantum ad epilogandum etiam ea quae sunt de eo quod est artis inventivae ) dicendum de eo quod ex principio artis inventivae (quam in Topicis tradere incepimus) nobis reminiscentibus epilogaliter dicere propositum erat, breviter etiam illa epilogando, et sic finem imponere dictis quantum ad artem inventivam quae in Topicis et in Elenchorum libro determinatur.
Dicimus ergo quod in principio primi Topicorum sumpsimus sive assumpsimus nobis et proposuimus nobis invenire potestatem (hoc est, facultatem) methodi vel artis quamdam syllogisticam de proposito (hoc est, per quam possemus syllogizare ad omne probabile propositum) ex his quae arti et proposito insunt locis et considerationibus, et sunt quam probabilissima. Ex probabilibus enim opus dialecticae per se est procedere, et tentativae quae est dialectica quaedam. Quoniam autem in hoc conformatur ad eam sophistica quae procedit ex apparenter probabilibus propter sophisticae vicinitatem sive conformitatem ad dialecticam, ut ipsa dialectica interrogando et opponendo non solum possit experimentum sumere ignorantiae per modum opponcndi et interrogandi (quod est officium et actus inquirentis, et quod in prima parte octavi Topicorum tradidimus) sed etiam sic dialectica quasi sciens facultas , quod in eadem parte octavi Topicorum docuimus per modum et ordinem responsionis : quia responsio opus et actus scientis . Propter hoc non tantum dictum opus octavi Topicorum negotii proposuimus orationem posse sumere (hoc est, ut per artem opponendi orationem ad propositum sumere sciamus) sed ut per artem
respondendi orationem sustinentes observemus positionem nihil dicendo repugnans respondentes, velut per probabilissima dialecticae, simili modo sicut opponendo procedat ex probabilibus. Causam autem jam diximus hujus, ut scilicet dialecticus non tantum sit in dispositione actu interrogantis, sed etiam sit in forma scientis : et ideo responsionem docuimus in secunda parte octavi Topicorum . Hujus autem causam diximus esse quod interrogatio sit signum nescienti: Propter hoc Socrates semper interrogabat, sed non respondebat : quia ex humilitate in ipsa interrogatione fatebatur se non scire : cum (ut dicit Aristoteles in libro de proprietatibus elementorum) Plato esset omni sapientia perfectus et laudatus, tamen si quid docuit, docuit quasi interrogando.
Manifestum autem est ex determinatis in prioribus (hoc est, in antecedentibus libris ante octavum Topicorum et praecipue in primo Topicorum) ad quot fines secundum exercitationem et obviationem et secundum philosophiam disciplinas, et ex quot problematibus hoc dialecticum erat negotium, et unde (hoc est, ex quibus considerationibus) idonei erimus horum, hoc est, ad illa problemata determinanda . Amplius autem in primo Elenchorum libro determinatum est , quomodo obvianda est opponentis quaestio, quantum est ex parte opponentis, et de responsionibus et solutionibus quae sunt proprie ad tales syllogismos, patefactum est in secundo hoc libro Elenchorum, et de aliis orationibus syllogisticis quaecumque sunt orationes ejusdem viae sive methodi sophisticae, ut ad falsum et inopinabile et nugationem et ad solOEcismum ducentes. Praeter haec autem de paralogismis pertractavimus secundum singulas fallacias, sicut jam prius diximus. Manifestum est ergo, quoniam jam optatum habent finem sufficienter quae proposuimus de arte topica sive inventiva.