PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et ideo sequitur:
" Nam et peccatores, "
Avari qui lucrari intendunt, " peccatoribus, " qui in malos usus sua expendere quaerunt, " faenerantur, " hoc est, ad faenus, sive ad usuras accommodant, " ut recipiant, " ultra sortem, " aequalia " illis damnis et temporibus in quae possent commutare interim pecunias suas. Non enim contenti ut recipiant aequalia sorti, sed potius aequalia his in quae interim per lucrum illicitum possent suas pecunias commutare. Luc. XIX, 23 : Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam ? Illa enim reputant aequalia. Si autem nihil praeter sortem recipiant, reputant se damnificalos.
" Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. "
Haec est conclusio ex rationibus praehabitis.
Et ideo quasi concludendo repetit, dicens : " Verumtamen diligite inimicos vestros, " affectu charitatis, sicut Christus dilexit. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat charitatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est.
Diligite autem sicut vos ipsos, hoc est, ad quod vos ipsos, hoc est, ad hoc quod inimicitiis depositis, cives et fratres et dulcissimi efficiantur amici: sicut David Semei, II Reg. XVI, 10 : sicut Christus proditorem, sicut Stephanus Paulum lapidantem. Et omnes quidem affectu charitatis diligite, et eliam effectu beneficia exhibete, cum necesse fuerit, et se facultas obtulerit.