MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g II.
Ad hoc dicimus, quod una persona in . Veteri Testamento propter plures proprietates plura significavit. Unde Abraham ubi dicitur : Tolle filium tuum , figurat Deum Patrem, qui proprio Filio suo non pepercit , etc. Et ubi dicitur ei : Egredere de terra tua , etc, figurat Christum qui egressos de terra et de cognatione sua, scilicet de sinu summi Patris quando venit in hunc mundum. Cum autem dicitur de eo, quod sedit in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei , figurat antiquos patres qui sub umbra legis sederunt, et incarnationem Verbi cum fervore desiderii exspectabant. Simili modo dicimus, quod iste Joseph in venditione, in liberatione, et incarceratione, et aegypti salvatione, Deum figurabat : sed in fidelitate, et castitate, et in mysteriorum revelatione, et procurationis commissione, et frugum conservatione, et terrae praelatione, istius Joseph figura fuit. Unde Bernardus : " Non vir matris, nec filii pater exstitit, quamvis caetera et necessaria dispensatione utrumque ad tempus et appellatus sit et putatus. Con jice tamen ex hac appellatione, quae (licet dispensatoria) meruit honorari adeo, ut pater Dei et dictus et creditus sit : coiijice et ex proprio vocabulo (quod augmentum non dubitas interpretari) quis et qualis fuerit iste homo Joseph. Simul et memento magni illius quondam Patriarchae venditi in aegypto , et scito ipsius istum non solum vocabulum fuisse sortitum, sed et castimoniam adeptum, innocentiam assecutum et gratiam. Siquidem ille Joseph fraterna ex invidia venditus et ductus in aegyptum, Christi venditionem praefiguravit : iste Joseph Herodianam invidiam fugiens, Christum in aegyptum portavit . Ille
Domino suo fidem servans, Dominae noluit commisceri : iste Dominam suam. Domini sui matrem Virginem agnoscens, et ipse continens fideliter custodivit . Illi data est intelligentia in mysteriis somniorum : isti datum est conscium fieri et participem caelestium sacramentorum. Ille frumenta servavit non sibi, sed omni populo : iste panem vivum e coelo servandum accepit tam sibi quam toti mundo. Non est dubium, quin bonus et fidelis homo fuerit iste Joseph, cui mater est desponsata Salvatoris. Fidelis, inquam, servus et prudens, quem constituit Dominus suae matris solatium, suae carnis nutritium : solum denique in terris magni consilii coadjutorem fidissimum . " Et sic patet quam congrue praefiguratos est iste Joseph, Nec congruebat eum figurari per aliquem qui maritus per carnalem copulam exstiterit, cum ipse sine carnali copula sanctius conjugium per pactionem conjugalem traxit, et conjux virgo conjugem virginem custodivit, et debitum ministerium reddendo et matri Et Filio, paterno affectu inseparabiliter conjunctus fuit. Proprietas nominis et significatio quae incrementum sonat, ipsi nihilominus optime congruit, qui per hanc dispensationem quantum ad seipsum, et quantum ad proximum, et quantum ad Deum, quamplurimum sublimatus fuit, virtutum scilicet augmentatione, famae celebritate, hominum reverentia et dilectione, matris Dei familiaritate, divina, ut putabatur, paternitate,