QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Auctoritate Philosophi, et pulchra ratione ostendit finem esse principium et causam, quia ut inetntus movet efficiens ut producat formam m ateria ; unde videtur quod sit prima causa omnium. In solutione primi, explicat bene quomodo causat finis ut est in intentione, ut amatus, et desideratus, et idem habet 1. dist. 8. quaest. 5. num. 5. et in prolog. quaest. 4. num. 11. et 2. d. 25. q. 1. num. 24. Vide ipsum de hoc fuse 2. Physic. q. 9. solvendo argumenta, explicat pulcherrimas difficultates Physicas et Metaphysicas, et varia axiomata.
Respondeo quod sic, cujus probatio est: omne agens per se (quod dico propter casum et fortunam) agit propter finem, secundum Philosophum 2. Physicor. text. com. 49. ubi dividit agens propter finem in agens a natura, et in agens ab intellectu. Unde casus concurrit in effectum causae naturalis, sed fortuna est in agente a proposito, secundum quod dicitur ibidem quod natura agit propter finem et intellectus similiter: hoc idem habetur 2. de Generatione, text. com. 62. de utroque fit una ratio : Omne agens, in cujus actione potest accidere error, agit propter finem, sed omne agens per se est hujusmodi: frustra dicitur esse, (ut habetur 2. Phys.) illa actio, quae non potest consequi finem intentum. Si ergo nullus finis sit intentus, nullum agens ageret frustra; necesse est ergo ponere finem intentum.
Argumentum de errore ; ergo si omne agens possit per se errare; omne ergo agens aget propter finem, tale est agens naturale quod potest errare. Aliquando etiam de agente per intellectum verum est illud.
Ultra, si finis est intentus, tunc finis est causa ut agat, et principium motivum agenti, efficiens jam factus in actu causa, vel motus a fine, producit formam in materia, et haec est causalitas formae informare, causalitas materiae est substare formae ; causalitas ergo omnium est a fine, ergo etc.
Ad argumentum primum, nota de duplici modo causandi finis, scilicet prout res est in motu, non de fine esse, quae est operatio, quia ille potest esse simul in actu, cum illo cujus est finis ; et tunc non est difficultas attendere entitatem dum existit, non prout res jam facta est, sed de fine motus, quia tunc non est, etc. Potest ergo ad illud dici, quod finis secundum quodens in potentia est causa motus, entitas potentialis debetur sibi prout causat motum.
Contra, si sic, habito fine secundum quod finis, cessat motus, et finis secundum entitatem potentialem in principio est causa motus secundum quod causa; ergo in principio motus cessaret motus. Item, finis secundum entitatem qua est causa, movet efficiens ad agendum ; ergo secundum istam entitatem est nobilius efficiente, et efficiens est causa actualis esse finis. Et finis secundum esse potentiale est causa efficientis, et illud est nobilius esse secundum quod finis est causa efficientis, quam secundum quod est effectus efficientis, quia unumquodque est nobilius secundum quod est causa, quam secundum quod est effectus; ergo finis esse potentiale, est nobilius quam suum esse actuale. Aliter dicitur, quod finis secundum quod futurus non movet efficientem, quia idem argumentum potest fieri de fine et futuro, et de fine secundum quod est potentia, nec aliis modis ; sed finis secundum quod est in intentione agentis, movet efficiens ut desiderabile et bonum, quia si sit nude apprehensum, et non movet ad effectum, non est causa, nec habet rationem finis.
Contra eadem argumenta quae prius, quia in principio motus, habet finis illam potentialem entitatem secundum quod est in intentione, ut desiderabilis ; ergo tunc cessabit motus. Item, illud esse finis est minus perfectum esse finis quam esse extra ; ergo cum secundum illud esse actuale sit causatum, secundum aliud non potest esse causa. Sustinendo tamen illam viam, ad primam illarum dico, quod propositio est falsa, loquendo de fine secundum quod est finis, quo habito cessat motus, quia incompossibilia accipiuntur, quia quando actio est, finis est ratio movendi secundum quod causa; ergo non potest haec esse vera, quando actio est, finis non est. Ad auctoritatem contra hoc, ubi dicit in de Generatione, quod habitibus praesentibus in materia, cessat motus, sic dico de fine, quod ipso habito in materia, cessat motus, sed finis in materia non habet rationem finis, nec causae. Contra, si habito fine secundum quod finis, adhuc est actio, tunc illa actio ulterius est frustra, quia non est propter istum, quia ille habetur, nec propter finem extra, quia ille non est finis secundum te. Adhoc negatur consequentia, quia actionem esse propter finem, est actionem esse propter aliquid movens agens ad agendum in ratione desiderabilis ; ergo cum actio sit propter finem nunc praesentatum, est propter aliquid movens agens ad agendum. Dico quod propter finem agentis ; dico ultra quod finis ille est habitus ; dico etiam quod requiritur hic ad hoc quod sit finis. Ad aliud nota quodduae propositiones sunt, quia verius est aliquid in causa quam in effectu, et alia est, quod est in causa, habet esse potentia. Sed arguo, esse potentiale est pejus quam actuale et in seipso ; dico ergo quod effectus non habet verius esse in se quam in causa, quia divinum esse habet in sua causa, quod quidem esse est causa, sicut haec sanitas intenta a medico ; verius esse habet in mente medici, quam sanitas in materia, quia habet esse simpliciter, scilicet ut sic causa et forma agentis, scilicet medici, ut agat.
Ad principale, dico quod finis est principium secundum esse in mente agentis, et est ultimum secundum quod est in materia. Ad aliud dico, quod secundum quod est ens praesentatum in mente, vel in intentione agentis est movens eum, ut desiderabile.
Ad aliudistae quatuor causae sunt primae in suo genere, sicut omnia generalissima,et tamen unum Praedicamentum est prius alio ; sic hic quaelibet causa in suo genere est prior alia aliqua prioritate. Unde aequivoca est prioritas, sicut aequivoca est causalitas. Tunc ad rationem, non est inconveniens de prioritate et posterioritate diversimode dicta, et causalitate simpliciter aequivoce dicta, tamen in eodem genere causalitatis et prioritatis, est inconveniens, unde efficiens est causa finis in ratione efficientis, finis est causa efficientis inquantum desiderabile. Ad aliud inconveniens, quod esset causa suiip sius, dico quod quidquid est causa causae, est causa causati: In hac propo sitione sunttres causae, si variatur causa prima respectu mediae, et media respectu ultimae erit accidens, unde in talibus sic variatis, non est propositio vera. Sed si una causa sit prima causa respectu secundae in genere causae efficientis, et illa respectu tertiae in eodem genere causae, tunc bene tenet, et est propositio vera. Ad argumentum de priori per idem.
Ad illud de circulo, non sequitur inconveniens. Ad probationem dico, quod sicut causa est aequivoca, sic demonstratio ; modo si est circulus oportet quod secundum idem genus causae probetur. Similiter oportet quod idem genus propter quid esset in utraque demonstratione, quia si non idem genus propter quid, non est circulus.
Contra istas tres rationes, quod finis sit univoce causa efficientis et e contra, probatio, quia finis est causa effectiva respectu efficientis, sicut e contra. Probatio assumpti, in agentibus a voluntate, voluntas in rationibus est efficiens causa respectu finis, et finis simpliciter est activum ; ergo movet voluntatem active et effective ; ergo sequitur quod voluntas sit simpliciter passiva. Probatio quia omnis potentia aut est simpliciter activa aut passiva; non primo modo, voluntas est potentia, quia potentia activa est principium transmutandi aliud inquan tum aliud; voluntas non est hujusmodi, quia tunc suum objectum esset naturae passivae, quia transmutaretur a voluntate. Dicitur quod est duplex finis, vel in intellectu, et sic movet effective voluntatem ; alius est finis extra, et illud movet in ratione finis, scilicet in ratione boni, sed esse extra est movens secundum finem. Contra, Philosophus in littera : Causae non sunt sibi invicem causae in eodem genere causae, et probo sic : Tunc idem prius et posterius secundum idem et univoce; et similiter idem respectu suiipsius secundum idem, prius et posterius: et similiter quod demonstratio esset circularis secundum idem, quod accipit quod finis extra movet in ratione causae. Contra, illud quod non est ens, non habet rationem causae; similiter si movet intra in ratione finis, tunc non in ratione efficientis. Ad rationem istam nota quod Philosophus cum loquitur de fine, dicit quod movet metaphorice. Ad argumentum tunc per hoc sit. Ad probationem, voluntas est potentia passiva, nego. Ad probationem, ad illud quod potentia est principium transmutandi, dico quod potentia factiva est principium transmutandi, quod proprie est factio, etc. unde dicit 9. hujus, c. de potentia text. com. 16. ultimum visionis est visio, non ultimum aedificationis aedificatio, sed domus extra. Si ergo actio immanens esset principium transmutandi aliud inquantum aliud, tunc causaret aliquid aliud praeter operationem scilicet opus, quodest contra Philosophum ibidem.
Ad aliud, quod dicit quod causae intrinsecae sunt magis causae, dico quod non semper, sed illa quae est prima causalitas omnium est verior. Ad probationem, quod omnis finis est actionis, dico quod non omnis finis est actionis, sed alicujus essentiae absolutae potest esse. Ad aliud dico, quod omnes causae possunt demonstrari per finem, ideo potissima demonstratio et certissima est per finem. Unde sicut principium est in speculabilibus, sic finis est in agibilibus: ergo sicut principia certissima cognita, sic fines, etc. Ad aliud sunt certissimae nobis Mathematicae demonstrationes, non tantum simpliciter: nam accidit in Mathematicis, quia ibi eadem sunt simpliciter nota, et quoad nos, etc. Ad aliud dico, quod quid rei accipitur ab omni causa, et definitio similiter. Aliter dico, quod aliud est loqui de cognitione simpliciter, et de cognitione secundum proportionem, de qua cognitione dicitur in 1. lib. Dico ergo, quod quanta certius cognoscuntur secundum proportionem, quam alia secundum proportionem cognoscibilitatis suae; unde cognitio per finem est simpliciter notior, tamen cognitio de ista re est certior secundum cognitionem suam per formam, quia forma est proximior causa quam finis. Et Philosophus 1. Poster. t. c. 30. et 42. dicit quod cognitio per causam propinquam est quid, per causam remotam est quia, etc. In causis inquantum causae sunt, non est circulus. Igitur cumfinisin existentia sit causatum efficientis, non est sic ejus causa, nec secundum minus nobile esse ; igitur esse cognitum, secundum quod solum est causa, est verum esse, et nobilius quam existentia. Respondeo, aut movet secundum aliquod esse nobilius, sed non verius esse ejus, aut omnis finis simpliciter est aliquid existens et amatum ; desideratum vero est finis respectu alterius desiderati, sed non simpliciter sicut creatura est in Deo.