Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CXCVI . Augustinus Asellico episcopo, docens quae sit utilitas Mosaicae legis, quam Judaeorum more observare non licet Christianis: hos enim vere esse Israelitas juxta sensum spiritualem; attamen istud nomen vulgo ipsis imponendum non esse. Pelagianos obiter notat in damnabilem Judaismum incidisse.
Domino beatissimo fratri et coepiscopo ASELLICO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM.
1. Litteras Sanctitatis tuae, quas ad venerabilem senem Donatianum de cavendi Judaismi disceptatione misisti, ad me ipse dignatus est mittere, atque ut eis responderem, petendo vehementius imperavit: quem veritus contemnere, ut possum Domino adjuvante respondeo; gratum existimans 0892 etiam Charitati tuae, quod ad te scribendo, illi jubenti, quem pro suis meritis ambo veneramur, obtemperare non renui.
2. Christianos, maxime ex Gentibus venientes, judaizare non oportere Paulus apostolus docet, ubi ait, Dixi Petro coram omnibus, Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice vivis, quemadmodum Gentes cogis judaizare? Et secutus adjunxit: Nos natura Judaei, et non ex Gentibus peccatores. Scientes autem quoniam non justificatur homo ex operibus Legis, nisi per fidem Jesu Christi, et nos in Jesu Christo credidimus, ut justificemur per fidem Christi, et non ex operibus Legis; quoniam ex operibus Legis non justificabitur omnis caro (Galat. II, 14-16).
3. Non solum autem illa opera Legis, quae sunt in veteribus sacramentis, et nunc revelato Testamento Novo non observantur a Christianis, sicuti est circumcisio praeputii, et sabbati carnalis vacatio, et a quibusdam escis abstinentia, et pecorum in sacrificiis immolatio, et neomenia, et azymum, et caetera hujusmodi; verum etiam illud quod in Lege dictum est, Non concupisces (Exod. XX, 17) (quod utique et Christianis nullus ambigit esse dicendum), non justificat hominem nisi per fidem Jesu Christi et gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Idem ipse quippe dicit apostolus: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine Lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando sine Lege. Adveniente autem mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccatum peccans per mandatum. Scimus enim quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor, ignoro; non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Si autem quod nolo hoc facio, consentio Legi, quoniam bona est (Rom. VII, 7-16).
4. Videmus itaque in his apostolicis verbis Legem non solum non esse peccatum, sed etiam esse sanctam, et mandatum sanctum et justum et bonum, quo dictum est, Non concupisces. Sed peccatum per bonum fallit, et per illud occidit eos qui cum sint carnales, putant suis viribus Legem spiritualem se posse complere; et per hoc fiunt non solum peccatores, quod essent, etiamsi Legem non accepissent, sed etiam praevaricatores, quod non essent nisi Legem accepissent: sic enim alio loco dicit, Ubi Lex non est, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Lex ergo subintravit, sicut alibi ipse testatur, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum superabundavit et gratia (Id., V, 20).
CAPUT II.
5. Haec est igitur utilitas Legis, quia 0893 ostendit hominem sibi ipsi, ut sciat infirmitatem suam et videat quemadmodum per prohibitionem augeatur potius carnalis concupiscentia quam sanetur. Appetuntur enim ardentius quae vetantur, dum id quod spiritualiter jubetur, carnalis observare compellitur. Ut autem sit spiritualis, qui Legem impleat spiritualem, non fit ipsa Lege, sed gratia; hoc est, non imperio, sed beneficio; non jubente littera, sed juvante Spiritu. Incipit autem homo secundum gratiam in interiori homine renovari (II Cor., IV, 16), ut mente agat quod amat, nec carni consentiat agenti quod odit; id est, non ut omnino non concupiscat, sed ut post concupiscentias suas non eat. Quod quidem tam magnum est, ut si omni modo fieret, et quamvis insint, dum sumus in corpore mortis hujus, desideria peccati, si nulli eorum tamen adhiberemus assensum, non esset unde diceremus Patri nostro qui est in coelis: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Nec tamen ideo tales jam essemus, quales erimus cum mortale hoc induerit immortalitatem: tunc enim non solum nulli desiderio peccati obediemus, sed nulla erunt desideria talia, quibus non obedire jubeamur.
6. Nunc ergo ubi dicitur, Jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum (Rom. VII, 17), de concupiscentia carnis dicitur, quae operatur in nobis motus suos, etiam quando eis non obedimus, dum non regnat peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, nec exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato (Id., VI, 12, 13): in qua justitia nondum consummata perseveranter proficientes, ad ejus consummationem quandoque veniemus, ubi peccati concupiscentia non cohibenda atque frenanda, sed nulla sit. Hoc enim Lex posuit dicendo, Non concupisces, non quod hic valeamus, sed ad quod proficiendo tendamus. Verum hoc fit non Lege quae hoc imperat, sed fide quae hoc impetrat; non littera qua jubetur, sed Spiritu quo donatur: non ergo meritis operantis hominis, sed largientis gratia Salvatoris. Utilitas itaque Legis est, ut hominem de sua infirmitate convincat, et gratiae medicinam quae in Christo est, implorare compellat. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 32, et Act. II, 21). Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? quomodo credent, quem non audierunt? Unde paulo post dicit: Igitur fides ex auditu; auditus autem per verbum Christi.
7. Quae cum ita sint, qui se Israelitas esse carnaliter gaudent, et praeter gratiam Christi, in Lege gloriantur, ii sunt de quibus item Apostolus ait quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 14, 17, 3). Dei quippe dixit justitiam, quae homini ex Deo est; suam vero, quam putant sibi sufficere ad facienda mandata sine adjutorio et dono ejus qui Legem dedit. His autem similes sunt qui cum profiteantur se esse christianos, ipsi gratiae Christi sic adversantur, ut se humanis viribus divina existiment implere mandata; ac sic etiam ipsi ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti, et 0894 non quidem nomine, sed tamen errore judaizant. Hoc genus hominum capita sibi invenerat Pelagium et Celestium, impietatis hujus assertores acerrimos. qui recenti judicio Dei per diligentes et fideles servos ejus etiam catholica communione privati sunt, et propter cor impoenitens adhuc in sua damnatione persistunt.
8. Quisquis ab isto carnali et animali, atque ideo non immerito reprehensibili atque damnabili Judaismo esse quaerit alienus, non solum veteres illas observationes a se facere debet alienas, quae jam revelato Testamento Novo, posteaquam venerunt ea quae per illas significabantur esse futura, procul dubio esse necessariae destiterunt, ut non judicetur in cibo et potu, et in parte diei festi et neomeniae et sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17): verum etiam illa quae in Lege ita praecepta sunt, ut valeant ad informandos mores fidelium (id est, ut abnegantes impietatem et saeculares cupiditates, temperanter et juste et pie vivamus in hoc saeculo [Tit. II, 12]; unde est etiam hoc quod ex Lege maxime commendandum elegit Apostolus, Non concupisces, et quaecumque de Deo et proximo diligendo sine ullis figuris sacramentorum praecipiuntur in Lege, in quibus duobus praeceptis etiam ipse Dominus Christus dicit totam Legem Prophetasque pendere [Matth. XXII, 40]), sic accipit, sic amplectitur, sic observanda esse non dubitat, ut quidquid in eis proficit non sibi tribuat, sed gratiae Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
CAPUT III.
9. Verumtamen cum quisque isto modo fuerit verus germanusque Christianus, utrum etiam Judaeus aut Israelita dicendus sit, merito quaeritur. Quod quidem si non carne, sed spiritu hoc esse intelligitur, non debet ipsum nomen sibi in consuetudine sermonis imponere, sed spirituali intelligentia retinere, ne propter ambiguitatem vocabuli, quam non discernit quotidiana locutio, illud profiteri videatur quod est inimicum nomini christiano. Hanc autem quaestionem, id est, utrum qui Christianus est, etiam Judaeus vel Israelita possit intelligi, idem beatus nobis aperit et dissolvit apostolus, ubi dicit: Circumcisio quidem prodest, si Legem custodias: si autem praevaricator Legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Si igitur praeputium justitias Legis custodiat, nonne praeputium ejus in circumcisionem reputabitur, et judicabit quod ex natura est praeputium, Legem perficiens, te qui per litteram et circumcisionem praevaricator Legis es? Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis, quae spiritu est, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 25, 29). Cum igitur audiamus Apostolum Christi commendantem nobis Judaeum in abscondito, non carnis circumcisione, sed cordis, et spiritu, non littera; quis est iste, nisi Christianus?
10. Sic itaque sumus Judaei, non carnaliter, sed spiritualiter, quemadmodum sumus semen Abrahae non secundum carnem, sicut illi qui de ipso nomine carnali superbia gloriantur, sed secundum spiritum 0895 fidei, quod non illi. Scimus enim nos fuisse promissos, quando ei dixit Deus: Patrem multarum gentium posui te (Gen. XVII, 4). Et quam multa de hac re dicat Apostolus novimus. Dicimus enim, inquit, quoniam deputata est Abrahae fides ad justitiam. Quomodo ergo deputata est? cum in circumcisione esset, an cum esset in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut deputetur et illis ad justitiam; ut sit pater circumcisionis, non iis solum qui ex circumcisione sunt, sed et iis qui sequuntur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abraham. Et paulo post: Ideo, inquit, ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei tantum quod ex Lege est, sed et ei quod ex fide est Abraham, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est, Quia patrem multarum gentium posui te (Rom. IV, 9-17). Item ad Galatas: Sicut Abraham, inquit, credidit Deo, et deputatum est illi ad justitiam. Intelligite ergo quoniam qui ex fide, hi sunt filii Abraham. Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, Quia benedicentur in te omnes gentes: ita ut qui ex fide sunt, benedicantur cum fideli Abraham. Jam aliquanto post in eadem Epistola: Fratres, inquit, secundum hominem dico; tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Item paulo post: Omnes enim vos, inquit, unum estis in Christo Jesu; si autem vos estis Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 6-29).
11. Secundum istum ergo intellectum apostolicum inveniuntur Judaei qui Christiani non sunt, cum ex carne Abrahae originem ducant, non esse filii Abrahae. Cum enim dicit, Intelligite ergo quoniam qui ex fide, hi sunt filii Abrahae; profecto significat eos qui ex fide non sunt, non esse filios Abrahae. Ac per hoc, nisi Judaeis eo modo sit pater Abraham, quomodo est nobis, quid eis prodest, quod de carne ejus exorti sunt, et nomen sine virtute tenuerunt? Cum autem ad Christum transeunt, et incipiunt esse ex fide filii Abrahae, tunc erunt Judaei, non in manifesto, sed in abscondito, circumcisione cordis; spiritu, non littera; quorum laus non sit ex hominibus, sed ex Deo. Ab hac autem fide alienati, in ramis fractis deputabuntur ex illa olea in cujus radicem idem dicit apostolus inseri oleastrum, id est gentes (Rom. XI, 16-25); quod utique non fit per carnem, sed per fidem; neque per Legem, sed per gratiam; nec per litteram, sed per spiritum; neque carnis circumcisione, sed cordis; nec in manifesto, sed in abscondito; nec laude ex hominibus, sed ex Deo: ut sit unusquisque Christianus, sicut non carnalis sed spiritualis Abrahae filius; ita non carnalis sed spiritualis Judaeus, nec carnalis sed spiritualis Israelita. Nam et de isto nomine sic Apostolus loquitur: Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt 0896Israel: neque qui sunt semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen (Id. IX, 6-8). Nonne mirabilia magna sunt ista, profundumque mysterium, ut multi ex Israel nati, non sint Israel , et multi non sint filii, cum sint semen Abrahae? Quomodo enim non sunt, quomodo nos sumus? nisi quia non sunt filii promissionis ad Christi gratiam pertinentes, sed filii carnis nomen inane gestantes? Ac per hoc nec illi sunt Israel, sicut sumus nos; nec nos sumus Israel, sicut sunt illi. Nos enim sumus secundum spiritualem regenerationem, illi secundum carnalem generationem.
12. Intuendum est quippe ac discernendum, alium esse Israel qui propter carnem nomen accepit, alium vero qui propter spiritum, rem quae illo nomine significatur, obtinuit. Numquid enim ex Agar ancilla Sarae nati sunt Israelitae? nonne Ismael ex illa natus est, et non Israelitarum, sed Ismaelitarum gentem suo semine propagavit? De Sara namque venit Israel per Isaac, qui ex promissione natus est Abrahae. Tamen cum secundum propaginem carnis se ita res habeat, venitur ad intellectum spiritualem, et inveniuntur ad Saram non pertinere carnales Israelitae, qui ex illa carnis originem ducunt; et pertinere ad eam potius Christiani, qui non secundum Ismael filii sunt carnis, sed secundum Isaac filii sunt promissionis, non ad ipsius Isaac carnale semen, sed ad spirituale mysterium pertinentes. Ita quippe ad Galatas Apostolus loquitur, Dicite mihi, sub Lege esse volentes, Legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed ille quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta. Unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar: Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est huic quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est; quae est mater nostra. Scriptum est enim, Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua libertate Christus nos liberavit (Galat. IV, 21-31).
13. Ecce secundum istam spiritualem atque apostolicam intelligentiam nos potius pertinemus ad liberam Saram, qui ex illa nullam carnis propaginem trahimus: Judaei autem, qui ex illa carnis propaginem trahunt, ad Agar potius ancillam pertinere monstrantur, de qua carnis propagationem non trahunt. In nepotibus etiam Abrahae et Sarae, id est filiis Isaac et 0897 Rebeccae, illis geminis Esau et Jacob, qui postea vocatus est Israel, hoc ipsum magnum et profundum mysterium reperitur. De quo idem apostolus loquens, cum per Isaac promissionis filios commemorasset ad Christi gratiam pertinentes: Non solum autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. Nondum enim natis, nec qui egerint aliquid boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori; sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 16-13). Haec certe doctrina apostolica atque catholica satis evidenter indicat nobis, secundum originem carnis ad Saram Judaeos, id est Israelitas; ad Agar vero Ismaelitas pertinere: secundum autem mysterium spiritus, ad Saram Christianos, ad Agar Judaeos. Item secundum originem carnis ad Esau, qui dictus est etiam Edom, gentem Idumaeorum; ad Jacob autem, qui dictus est etiam Israel, gentem Judaeorum: porro secundum mysterium spiritus, ad Esau Judaeos, ad Israel pertinere Christianos. Ita quippe impletur quod scriptum est, Major serviet minori, id est, prior natus populus Judaeorum posteriori nato populo Christianorum. Ecce quemadmodum sumus Israel adoptione divina, non humana cognatione gloriantes; nec in manifesto, sed in occulto; nec littera, sed spiritu; nec carnis, sed cordis circumcisione Judaei.
CAPUT IV.
14. Quae cum ita se habeant, non tamen debemus consuetudinem sermonis humani inepta loquacitate confundere, et in rebus discernendis frequentata vocabula perturbata significatione miscere, ut eos qui Christiani sunt et appellatione usitatissima Christiani vocantur, inusitato vocabulo aliquis affectet appellare Judaeos; vel cum sit ipse voceturque Christianus, Israelitae potius nomine delectetur; et quod in mysterio debet semper intelligere, parcius autem ore proferre, hoc in quotidiana loquendi consuetudine magis eligat frequentare inepta insolentia, et, si dici potest, imperita scientia. Numquid enim Apostoli, per quos ea didicimus, ista nesciebant, quomodo nos potius simus semen Abrahae secundum Isaac promissionis haeredes; et Judaei spiritu, non littera; cordis circumcisione, non carnis; et non secundum carnem Israel, sed Israel Dei? Sciebant utique ista multo sapientius certiusque quam nos; et tamen in loquendi consuetudine Judaeos et Israelitas eos appellabant, qui secundum carnem de Abrahae stirpe venientes, ab omnibus vocitabantur hoc nomine.
15. Judaei signa petunt, ait apostolus Paulus, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. XI, 22-24). Quos dixit Graecos, hos etiam Gentium nomine significavit, eo quod haec lingua maxime excellit in Gentibus: Judaeos tamen ipsos vocavit, quos omnes hoc nomine appellant. Nam si Christiani ipsi sunt Judaei, Christianis est ergo scandalum Christus 0898 crucifixus, de quo dictum est: Judaeis quidem scandalum. Quis hoc nisi insanissimus sentiat? Item dicit: Sine offensione estote Judaeis et Graecis et Ecclesiae Dei (Id. X, 32). Quomodo ista distingueret, si et Ecclesiam Dei in quotidiana loquendi consuetudine Judaeos appellare deberet? Item ait: Quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, sed etiam ex Gentibus. Quomodo vocavit ex Judaeis, si potius ex non Judaeis vocavit, ut essent Judaei? Item de Israelitis: Quid ergo dicemus? inquit: Quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; justitiam autem quae ex fide est. Israel autem persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis (Rom. IX, 24, 30-32). Item: Ad Israel autem quid dicit? Tota die extendi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Id. X, 21). Et secutus adjungit: Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Id. XI, 1, 2). Quomodo hic appellavit Apostolus Israel non credentem et contradicentem, si Christiani sunt Israel, vel quomodo se appellavit Israelitam? Numquid ex eo quod Christianus factus erat? Non utique; sed ex eo quod secundum carnem fuerat ex semine Abraham, de tribu Benjamin; quod non sumus nos secundum carnem, quamvis secundum fidem simus semen Abrahae, ac per hoc et Israel. Sed aliud est quod agnoscit altioris intelligentia sacramenti, aliud quod exposcit quotidiana consuetudo vocabuli
16. Denique Aptus iste nescio quis, de quo scripsisti quod doceat judaizare Christianos, eo modo se, sicut insinuavit Sanctitas tua, Judaeum et Israelitam vocat, ut ab escis prohibeat, a quibus pro temporis illius congruentia Lex per sanctum famulum Dei Moysen data prohibebat, et caeteras illius temporis observationes, jam nunc apud Christianos abolitas remotasque, persuadeat; quas umbras futurorum appellat Apostolus (Coloss. II, 16, 17), ut et prophetia in illis intelligatur, et eorum observatio jam evacuata monstretur: unde apparet quare se iste Aptus velit Israelitam Judaeumque vocitari, non spiritualiter, sed omnino carnaliter. Nos autem nec illis observationibus, quae Novo Testamento revelato evacuatae sunt, tenemur obstricti, et praecepta Legis, huic etiam tempori necessaria, qualia sunt, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces (Exod. XX, 13-17), et si quod est aliud mandatum, quod in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Rom. XIII, 9); non viribus humanis, quasi nostram constituentes justitiam, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in ea justitia, quae nobis ab illo est, observanda esse didicimus et docemus Nec tamen ideo nos negamus semen Abrahae, quibus dicit Apostolus, Vos ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 29); aut Judaeos in abscondito, de qualibus idem dicit, Non enim qui in manifesto Judaeus 0899est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis, quae est spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 28, 29); aut Israelitas spirituales, ad eum scilicet pertinentes cui minori praedictum est serviturum esse majorem: sed haec vocabula nobis non indecenter imponimus; eaque mysteriorum intelligentia continemus, non verborum insolentia ventilamus.