CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
In quo determinatur utrum omnium corporum sit generatio vel non.
Nunc autem tempus est ut colligamus ex dictis quaestionem longe superius motam, ubi quaesivimus utrum omnium vel nullorum omnino est generatio corporum, quod etiam generatio non cadat super omnia corpora, neque etiam super nulla. Manifestum est et patens ex his quae hic dicerunt : si enim generatio caderet super omnia, tunc oporteret quod totus mundus esset generatus ex materia aliqua quae nullam haberet corporeitatem : non posset autem sic produci generatum corpus, nisi natura et tempore praeexisteret locus in quo esset quando generatum est : hic autem locus antequam esset omnino corpus, non potuit esse plenus : ergo fuisset vacuus : et sic oportet quod corpus esset naturaliter generatum, quod praeexisteret vacuitas et inanitas separata praeposita generando corpori communi locum : ergo generatum corpus antequam universali- ter fuisset omne corpus, fuit necessario vacuum : cum tunc non esset aliquod corporum quod impleret ipsum. Amplius autem possibile est ut fiat corpus ex corpore alio per generationem, sicut generatur ignis ex aere : sed impossibile est omnino ut fiat corpus per generationem ex aliquo, cui nulla sit corporeitas, neque magnitudo omnino : quia si sic generaretur corpus ex materia nullam habente dim ensioncm, oporteret quod dimensi ones essent separatae quae postea venirent et inducerentur a corpore facto. Et ideo dicendum est quod possibile est ut generetur actu corpus ab eo quod est potentia corpus, sed tamen potentia illa est pars ejus quod actu est corpus, quia est materia ipsius : aliter enim oporteret quod materia esset denudata ab omni forma praedicamentali : et hoc non convenit, sicut docuimus in primo Physicorum : materia ergo quae est potentia ad corpus generandum, est pars corporis ejus quod corrumpit, et manet corporeitas in utroque, non secundum esse unum et idem, sed secundum essentiam corporeitatis in determinatione dimensionum, sicut saepe docuimus in antecedentibus libris : quia si corpus potentia non esset in aliquo actu corporis, sicut pars potentialis ejus, oporteret quod inveniretur locus aliquis vacuus : quod omnino est impossibile, ut prius diximus.