LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De operationibus frigiditatis plantarum.
Actiones autem frigidi in complexionatis plantis inveniuntur, et sunt septem magis nominatae, quae sunt infrigidare, confortare, repercutere, ingrossare, crudum facere, stupefacere, et ea quae a Platone ponitur quae est retinere. Et infrigidare quidem contingit ei primo et per se. Repercutere autem proprie contingit eam in calidum agenti. Caliditas enim faciens humores bullire de profundo centri ab circumferentiam, repercutitur frigiditate exteriores partes occupante, et humorem motum in centrum reprimente : sicut solatrum dicitur repercutere fluxum humorum affluentium de profundo, et multae aliae plantae. Repercutere autem et reprimere et retrudere sunt idem, et modus ejus claudendo poros exterius et constringendo cogere redire humorem ad interiora per hoc quod in ante habitis libris diximus, quod frigiditas habet motum ad centrum contrarium calido, quod ex centro ad exteriora facit ebullitionem. Per hoc autem quod sic reprimit humorem, reflectit ad interiora spiritus, et virtutes quae vehuntur spiritibus, et sic habet actum confortationis : quia debilitas induceretur si evaporarent spiritus et virtutes : propter quod minus fluente hepate et debilitatis virtutibus naturalibus digestivis, emplastratur super hepar cum barba Jovis quae frigidissima est, et quibusdam aliis frigidantibus idem fit genus confortationis. Per hoc etiam quod reflectit ad interiora spiritus et calorem et humorem qui humectant et laxant et diffluere faciunt pellem et exteriora, ingrossat exteriora, ita quod contrahuntur et corrugantur : et haec est ingrossatio quam facit frigiditas, ita quod si ad interiora pertingat, tunc impediens actiones calidi quae sunt digestio, maturatio, et completio, inducit cruditatem tam in digestione quam in nascentiis et apostematibus, et facit catarrhos, et sic facit indigestiones tres de quibus in quarto diximus Meteororum, molinsim videlicet, et homothem, et stactesim : et sunt multi modi harum cruditatum : et haec est operatio frequens frigiditatis, non quidem complexionatae, sed excellens complexionale calidum. Et hoc modo perceptum est experimentum omnes fructus arborum fere esse crudos, et cruditatis humorum in corpore humano generativos : propter quod non convertitur, sed putrescit nutrimentum quod generatur ex ipsis. Si autem amplius contingat frigiditatem quam dictum est excellere,
et ad interiora penetrare, erit stupefaciens, sicut uva acerba stupefecere facit dentes, et quaedam plantarum alligatae membris, stupefaciunt membra, repellentes sensum ab eis et motum : et si contingat frigiditatem multam confortari, inducet mortem. Cum omnis sensus et vitae duo sunt praecipua, calidum et humidum, frigiditas haec caliditatem perimit, et exprimit humiditatem : quibus ablatis, remanet frigidum mortificativum et siccum incineratum : propter quod etiam ab omnibus sapientibus frigiditas qualitas mortificativa esse pronuntiatur. Tales autem sunt quaedam plantae venenosae per mortificantem frigiditatem. Retinere autem, quae actio convenit frigiditati secundum. Platonem, non convenit frigiditati excellenti harmoniam, sed potius ei quae est complexionalis, quae retinet consistentiam membrorum, ne ex ipsis fluant calores et spiritus eorum.
Dubitatur autem ab aliquo, an aliqua frigiditatis operatio sit complexionalis : quoniam sicut in ante habitis libris dictum est, frigiditas sistit motum., et si efficiatur intranea et de natura essentiae, contrariatur calido, et exprimit humidum, in quibus duobus praecipue omnis consistit complexio vitae plantarum et animalium. Amplius autem nullo modo videtur esse complexionale, quod nec movet ad generationem vivi, nec vitae secundum se est principium. Talis autem qualitas videtur esse frigiditas : propter quod a multis et a nobis in ante habitis dictum est, frigiditatem non per se operari nisi ad mortem. Et si contingat eam operari ad vitam complexionatorum, hoc est per accidens, circumstando videlicet et continendo vera vitae principia ne effluant per evaporationem.
Quod autem frigiditas a quibusdam dicitur retentiva figurarum in complexionatis, non competit nisi per accidens : per se enim figuras continet siccum terrestre, et per accidens autem frigidum (ut dictum est) circumstando et non permittendo effluere partes figurati. Sed ad hoc opponitur, quod plantae non agunt actione frigidi nisi per frigidum quod est in complexione earum : quod si est, videbitur frigiditas esse complexionalis alicui vivorum : et hoc videtur esse contrarium praeinductis. Hoc autem solvitur per ea quae dicta sunt, quod videlicet frigiditas nulli omnino sit complexionalis, sicut bene probant rationes inductae. Sed quod est calidum uni, est frigidum alteri : quantumcumque enim succus vel. substantia alicujus plantae sit frigidatum, succum illum ad esse succi non attraxit nec digessit nisi calidum digestivum, nec substantiam commiscuit et ad speciem formae perduxit nisi calidum. Sed frigiditas per quam operatur, est frigiditas elementorum in planta mixtorum, quae caliditate complexionati, licet alterata sit, tamen non est victa : et tunc accipit penetrationem a calido quod egit in ipsam, et ab humido quod eidem est permixtum: et cum penetrat per naturam, essentialiter vel evaporabiliter, aut etiam per virtutem calidum vincere incipit, et tunc infrigidare et stupefacere et crudificare, et similiter superius alias dictas impedit operationes. Sunt autem gradus in virtutibus frigidi propter diversas proportiones, quibus se habet ad alias quantitates in mixto per unitionem et proportionem harmoniacam.