QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat pulcherrime finem, ut est in intellectu vel intentione, esse primam causarum, sed in executione, vel existentia esse ultimam. Vide ipsum q.3. prol. q. 2. lateral. n. 22. et 2. Physic. q. 9. Ostendit causas extrinsecas priores esse intrinsecis. Item, formam priorem esse materia. Tangit duo3 alios dicendi modos, sed in fine ad hunc modum redit, implicite eum caeteris praeferens.
Ad quaestionem, distinguendum est sicut distinguit Avicenna 6. Metaph. 5. c. d. Res aliquando est causata in sua causalitate, aliquando in suo esse. Primo modo causa finalis in causalitate praecedit causas agentes recipientes ; et hoc secundum suum esse in anima, quia anima adinvenit eam prius, et postea imaginatur apud se actionem, et inquisitionem recipientis, et qualitatem formae. Respectu ergo causalitatis, et respectu essendi in anima, non est aliqua causa prior finali, imo ipsa est causa essendi caeteras causas; esse vero aliarum causarum in effectu, est causa essendi illam in effectu, et multa ibidem de hoc, et in fine capitis. Si de unaquaque istarum , causarum esset scientia, inter eas notior esset scientia de finali, et ipsa esset sapientia, et haec etiam est nobilior reliquis partibus hujus scientiae, quia est scientia considerans finales causas rerum. Et Commentator in fine capitis de principio, illud principium intenditur ad sciendum in hac scientia, et illud est causa finalis, omnes enim causae non sunt principia, nisi propter illud ; et 2. Physicor. d. text. com. 89. sicut principium in speculabilibus, sic finis in agibilibus. Si ergo loquamur de prioritate in causando, dico quod extrinsecae prius causant, quia enim illae, ideo et intrinsecae causant, non e contra: extrinsecarum autem prius causat finis, ille enim quia movet efficientem in ratione amati, ideo agens agit non e contrario. Sed quae causalitas materiae vel formae prior? Videtur quod formae, quia propinquior efficienti et fini ; materia enim intrat hoc suppositum, quia est sub hac forma, non autem haec forma constituit hoc suppositum, quia est in hac materia. Sed quantum ad esse, efficiens primum est, quandoque vero materia ab illo non dependet secundum esse, sicut in naturalibus, sed a producente totum effectum dependet, et per consequens de ratione efficientis non est transmutare materiam: quia materia tunc quantum ad esse, esset quasi coaevum principium efficienti ; forma etiam quantum ad esse est ab efficienti, et aliquo modo dependet a materia ; (sed dubium est utrum magis sic vel e contrario) finis vero non simpliciter, qui scilicet per operationem, sed finis, qui est operatio, dependet secundum esse ab omnibus aliis causis ; verumtamen semper dependet materia ab efficiente, inquantum materia hujus compositi, hoc enim est inquantum fit sub hac forma.
Arguitur sic : Finis est ejusdem speciei cum efficiente, et idem numero cum forma 2. Physic. text. comment 70. ergo non est ordo essentialis inter illa. Item, finis secundum quod est in intentione agentis non est notior ipso esse agentis, quia non habet nobilius esse quam agens in quo est; ergo secundum illud esse, non est causa agentis. Item, finis nihil videtur dare agenti, quia si agens haberet eamdem vim activam, et nihil intenderet, eodem modo produceret effectum. Item confirmatur, quid enim est in intentione ignis, quando generat ignem ? quis est ille modus essendi in? Item, Deus sub ratione finis ultimi ponitur objectum actus beatifici, hoc autem non est inquantum movet ad agendum, ut desiderabile. Item causalitas finis videtur esse terminare, est enim causa opposita principio motus 1. hujus: ergo non est de ratione finis initiare, sed terminare, quare ergo ponitur primo causare?
Relinquendo ergo viam praedictam, uno modo dicitur quod unumquodque essentialiter ordinatur ad aliud nobilius se, tanquam ad finem non motu, nec operatione, sed quasi terminum operationis, non quidem producibilem per ipsam, nec per objectum ejus, sed cui istud assimilatur per operationem. Sic Deus potest poni finis immediatus cujuslibet, illud inquantum in se est finis et amatus, omne aliud, sive operatio, sive objectum, non est finis simpliciter, sed est respectu ejus liberalitas, de qua loquitur Avicenna 6. Metaph. cap. 5. Tribuens alii non propter sui retributionem, etc. et illo modo superiora sunt utilia inferioribus, sicut ipse dicit 1. Metaph. cap. 2. et propter ordinationem ad hunc finem simpliciter, ut est in se, operatur et producit, ita quod illa operatio et productio non sunt ei finis simpliciter loquendo.
Ad argumenta diceretur, quod sunt contra hoc. Item, contra hoc est, quod ordinatio cujuscumque ad finem videtur esse per appetitum aliquem, ille si est pure naturalis, non potest esse nisi ad commodum, et ita ultimus terminus ejus est ipse appetens.
Item, istud inquantum est in se, non est propter quod agens agit: si enim illud in se destrueretur, et maneret in intentione agentis, similiter agens ageret. Item, ista via non potest poni de intelligente, qui praefigit sibi finem quem vult. Item, si intendit assimilari illi, communicando suam perfectionem, illa assimilatio ibi est inquantum movet.
Alia via est, quod finis causat inquantum terminat, et sic non oportet ei dare esse, nisi quod intendatur ab agente, sed sic non est finis, sed inquantum terminat.
Contra, pone quod non attingatur finis intentus, nonne illa actio habuit finem inquantum causa est? aliter non diceretur frustra, propterea inquantum terminans non videretur plures causare quam instans tempus, vel mutatio causat motum, quia est terminus magis intra.
Tenendo ergo primam viam, quod est causa inquantum est in intentione agentis,notandum, quod est ibi quasi esse objectivum, et esse formale objectivum est esse reale ; formale est illud, quo nunc illud intentum est, et hoc esse in intentione. Exemplum, si intelligo rosam existentem.
ANNOTATIONES
Circa primam quaestionem libri quinti text. com. 1. et 2. in qua implicite supra incidentaliter includuntur quatuor quaestiones. Prima An finis sit principium? Secunda An causa ? Tertia An causa agenti? et Quarta An maxime causa? quae quatuor tangit in arguendo ad partes, et in decisione quaestionis quae satis clara est, ut patet tenendo affirmativam partem.
Infra ibi: Argumentum de errore, etc. usque illuc : ultra si finis est intentus etc. assignatur Extra, vel vacat in aliquibus originalibus.
Deinde solvendo argumentum principale et sequentia, nota valde processum illum de causalitate finis, et replicas et solutiones singulares, et quaere in Theorematibus hujus. Vide etiam antiquos hic, ut Thom. 1. p. q. 18. et I. 2. q. 11. et 83. et Albertum hic et Jand. et Henric. de Gandav. et alios quam plures, quia varie sentiunt de causalitate finis ; sententia tamen Doctoris est satis clara et subtilis, ideo eam sequere.
De sufficientia et ordine causarum quaere ubi supra 2. Physic. copiose, et ad finem hujus solutionis, ubi adverte quod ab illo loco: In causis inquantum causae sunt, non est circulus, etc. usque ad finem posset assignari Extra vel additio, sed tota littera est bona et notabilis, ideo legatur ; inducit enim ibi viam Avicennae de entitate, causalitate, et ordine, seu prioritate finis; et similiter de aliis causis comparatis ad ipsum, et inter se, ubi cum dicit : sed dubium est utrum magis sic, vel e contra, hoc est dictu, utrum magis dependet materia a forma, quam forma a materia, et non solvit. Potest ibi dici probabiliter quod simpliciter loquendo magis dependet materia a forma, non quod implicet ipsam esse sine forma, nec quod non habeat suum proprium esse extra causam et intellectum sicut forma, nec etiam quod causetur per formam, sed quia esse totius principalius est a forma, quod esse communicatur utrique consequenter. Quaere 9. q. Quodlib. et in 2. dist. 1. q. 6. et dist. 3. q. 4. et 5. et et 2. q. Quodlibeti, et in simili in Theorematibus, et 12. d. 4. q. 2. comparando quantitatem ad qualitatem; sed ex alia parte posset ponderari prioritas naturae materiae in ratione receptivi, et an aliquod esse communicat formae, vel e contra immediate loquendo et directe, et an sit difficilius imaginari materiam esse sine forma, quam e contra, de quo vide in 2. d. 12. et alibi plura ad haec notabis, ut 8. dist. primi q. 1. et 1. dist. tertii q. 1. quae omnia caste masticabit subtilis lector.
Consequenter infra ibi: Arguitur sic, finis est ejusdem speciei, etc. usque illuc : Relinquendo ergo viam praedictam, etc. possunt faciliter solvi illae instantiae, ut patet discurrendo, sustinendo ea quae praemisit, quod relinquetur lectori. Similiter alia argumenta infra solvantur, si quis voluerit tenere illum singularem modum dicendi in 1. parte : Relinquendo ergo, etc.
Examina diligenter totam litteram, quia satis subtilis et obscura est, aliqua ad propositum invenies, 3. et 4. quaestione prolog. et 1. distinct. I. et 49. distinct. 4. quaestione 8. et 48. ejusdem quaestione
2. et in Francisco de Marchia, et de Mayronis.
Amplius ut agentia, aut secundum potentiam, differunt autem in tantum quod agentia quidem et singularia simul sunt, et non sunt, et ipsa et quorum causae. Text. com. 3.