REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Superiores Angeli communiter mittuntur ad intra, illuminando alios inferiores, et inferiores regulariter mittuntur ad extra ; ad ardua tamen mittuntur superiores ad extra, ut Gabriel ad annuntiandum Incarnationis mysterium, quem ait Gregorius Homil. 34. in Evang. esse summum Angelorum ; Archangelum vocant Irenaeus, Ambrosius, Augustinus in Oxon. hic in Schol. citati. Id certum contra D. Thomam citatum, ex superioribus aliquando ad extra mitti, quia Michael missus est, Daniel. 10. et patet ex disceptatione de Moysi corpore ex epist. Judae.
Dico ad quaestionem, quod duplex est missio, ad extra, et ad interiora. Ad extra non regulariter mittuntur omnes ; sed missione interiori omnes mittuntur ; Deus enim omnes illuminat ordinate, et non videtur quod inferior illuminet superiorem, bene tamen superior inferiorem, et sic mittitur ad intra.
Sed mittunturne superiores ad extra ? Unus Doctor tenet quod non. Sed videtur mihi quod sic, quia non omnes inferiores noverunt mysterium Incarnationis, ut patet secundum Dionysium de divinis nominibus cap. 2. Cum enim dixerunt inferiores, Isai. 63. Quis est ille, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? ipsi nondum noverunt Incarnationem ; igitur de superioribus erant aliqui missi ad Mariam, qui noverant mysterium Incarnationis. Et ex isto patet quod illa opinio est falsa, quae ponit quod omnes superiores communicant inferioribus omnia quae noverunt, quia superiores non communicabant inferioribus notitiam incarnationis.
Ad primum horum dico, quod intelligitur de missione interiori vel exteriori, quod omnes sint administratorii spiritus.
Ad aliud, ad oppositum, dico quod non intendit ibi Daniel distinguere ministrantes ab assistentibus, quia idem est dicere millia millium, et decies centena millia, et sic de eisdem potest verificari, quod erant ministrantes et assistentes. Vel esto quod ministrantes possunt accipi pro inferioribus, qui mittuntur missione exteriori, et assistentes pro superioribus, quia regulariter mittuntur solum missione interiori.