Quod deus non agit naturali necessitate, sed a voluntate.
Ex hoc autem ostenditur quod deus res in esse produxerit non naturali necessitate, sed voluntate. Ab uno enim naturali agente non est immediate nisi unum; agens autem voluntarium diversa producere potest: quod ideo est, quia omne agens agit per suam formam. Forma autem naturalis, per quam naturaliter aliquid agit, unius una est; formae autem intellectivae, per quas aliquid voluntate agit, sunt plures. Cum igitur a deo immediate plura producantur in esse, ut iam ostensum est, manifestum est quod deus in esse res produxit voluntate, et non naturali necessitate.
Adhuc. Agens per intellectum et voluntatem est prius in ordine agentium agente per necessitatem naturae: nam agens per voluntatem praestituit sibi finem propter quem agit; agens autem naturale agit propter finem sibi ab alio praestitutum. Manifestum est autem ex praemissis, deum esse primum agens. Est igitur agens per voluntatem, et non per necessitatem naturae.
Item. Ostensum est in superioribus, deum esse infinitae virtutis.
Non igitur determinatur ad hunc effectum vel illum, sed indeterminate se habet ad omnes. Quod autem indeterminate se habet ad diversos effectus, determinatur ad unum producendum per desiderium, vel per determinationem voluntatis; sicut homo qui potest ambulare et non ambulare, quando vult ambulat.
Oportet igitur quod effectus a deo procedant secundum determinationem voluntatis.
Non igitur agit per necessitatem naturae, sed per voluntatem. Inde est quod fides catholica deum omnipotentem non solum creatorem, sed etiam factorem nominat: nam facere proprie est artificis qui per voluntatem operatur. Et quia omne agens voluntarium, per conceptionem sui intellectus agit, quae verbum ipsius dicitur, ut supra ostensum est, verbum autem dei filius est: ideo fides catholica confitetur de filio, quod per eum omnia facta sunt.