Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CXCVIII . Hesychius Augustino, significans consideratis divinis testimoniis de saeculi fine videri sibi diem quidem et horam frustra inquiri; attamen cognosci posse ex signis num jam instet tempus adventus Christi, quem ut cito venturum pie exspectari docet.
Domino beatissimo, et charitate sincerissima venerando fratri et coepiscopo AUGUSTINO, HESYCHIUS, in Domino salutem.
1. Desideranti et exspectanti mihi sanctus compresbyter noster Cornutus litteras pertulit quas misisti, quae me laetificarunt, quia memoriam nostri bonam habere dignatus es, qui et mihi paucis, sermone proprio sanctae mentis tuae, de his quae petieram, in transitu significasti. Aliquanta autem de opusculis sancti compresbyteri Hieronymi adjunxisti, ut meam quaestionem lectione ejus operis de sanctis Scripturis explere possem. Et quia dignatus es id petere a nobis, ut quid senserimus de ipsis quaestionibus, per litteras tuae sincerissimae charitati insinuaremus; ad ea de quibus scripta legi, prout intellectus exiguus meae mediocritatis sentire potuit aut intelligere, infra scripsi.
2. Cum Dei omnipotentis conditoris totius creaturae arbitrio et potestate cuncta gerantur; vel quae facta sunt, vel quae etiam futura sunt, sanctorum Prophetarum vocibus cognoscuntur, qui priusquam fierent ea quae futura erant, voluntate divina hominibus sunt locuti. Unde satis admiratione plenum est si ea Deus quae praedici voluit, ad hominum sensus penitus non posse pervenire constituit, secundum hoc capitulum quod Dominus beatis Apostolis locutus est, dicens: «Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate.» Primum quia in antiquissimis libris Ecclesiarum non ita scriptum est, «Nemo potest;» sed scriptum est, «Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate:» quae ratio sermonis sequenti verbo recte completur, cum dicit, «Sed eritis mihi testes in Jerusalem, et in Judaea, et in Samaria, et usque ad ultimum terrae» (Act. I, 7, 8). Non ergo Apostolos testes consummationis mundi, sed nominis et resurrectionis suae voluit intelligi.
3. Nam de temporibus cognoscendis ipse Dominus monet: «Quisnam est fidelis servus et prudens, quem 0902constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem» Familia Christi verbo praedicationis pascitur, et fidelis famulus invenitur, qui in tempore exspectantibus Dominum, necessariam escam credentibus praestat. Malus enim servus sic reprehenditur: «Quod si dixerit malus servus, Moram facit dominus meus venire; veniet dominus ejus in die qua nescit, et hora qua ignorat;» et reliqua. Item arguit quare tempus non agnoscatur, dicendo: «Hypocritae, faciem coeli nostis probare, tempus hoc quare non agnoscitis» (Luc. XII, 42, 43, 45, 56)? Item Apostolus «In novissimis diebus instabunt tempora periculosa» (II Tim. III, 1): et reliqua. Item Apostolus: «De temporibus autem et momentis non necesse habemus vobis scribere: vos enim ipsi diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint, Pax et securitas; tunc subitaneus illis apparebit interitus, quomodo dolores parturientis, et non effugient» (I Thess. V, 1-3). Item Apostolus: «Non retinetis memoria quia cum essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat, scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium iniquitatis jam operatur; tantum qui tenet, modo teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui» (II Thess. II, 5-8). Item Dominus in Evangelio increpat Judaeos: «Et tu, si cognovisses tempus visitationis tuae, forsitan permansisses; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis» (Luc. XIX, 42). Et Dominus sic praedicat ad Judaeos: «Poenitentiam agite; completa sunt tempora, credite Evangelio» (Marc. I, 15). Et ad Judaeos quidem recte completa dicebat, quia eorum tempora post ejus praedicationem et triginta et quinque, vel quadraginta annos finita sunt. Et in Daniele: «Quoadusque interfecta est bestia, et periit, et corpus ejus datum est ut comburatur; et reliquarum bestiarum regnum translatum est, et magnitudo vitae data est eis usque ad tempus et tempus;» quod graece dicitur, ἕως χρόνου καὶ καιροῦ. Et insequitur: «Et ecce cum nubibus coeli quasi Filius hominis veniens» (Dan. VII, 11-13). Mysterium bestiae e reliquarum bestiarum translatione intelligentibus Scripturam manifestum est.
4. Adventus Domini diligendus est et exspectandus. Est enim magna beatitudo diligentibus ejus adventum, sicut testimonium perhibet beatus apostolus Paulus: «De coetero,» inquit, «reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus justus judex in illa die: non autem mihi solum, sed et iis qui diligunt adventum Domini» (II Tim. IV, 8). Et Dominus in Evangelio: «Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris sui» (Matth. XIII, 43). Item propheta: «Ecce enim tenebrae et caligo operient terram super gentes; in te vero apparebit Dominus, et majestas ejus in te videbitur» (Isai. LX, 2). Item propheta: «Qui vero exspectant Dominum, exsultabunt cum virtute; producent pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient» (Id. XL, 31). Et plurima talia, quae ad beatitudinem eorum pertinere, qui diligunt adventum Domini, inveniuntur.
5. Quod autem nemo possit mensuras temporum colligere, 0903manifestum est. Evangelium quidem dicit, «De die illa et hora nemo scit:» ego autem pro possibilitate intellectus mei dico, neque diem, neque mensem, neque annum adventus ipsius sciri posse; sed signa quae sunt adventus videndo et credendo, et exspectare me convenit, et credentibus escam hanc retribuere, ut exspectantes diligant adventum ejus, qui dixit, «Haec omnia cum videritis, scitote quoniam prope est in januis.» Signa ergo evangelica et prophetica quae in nobis completa sunt, adventum Domini manifestant. Nam frustra aut qui quaerunt, aut qui calumniantur, dies et annos in computo comprehendere quaerunt, cum scriptum sit, quia «nisi abbreviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi» (Matt. XXIV, 36, 33, 22). Certum est tempus carere computo, quod breviandum est a Domino, qui tempora constituit; appropinquasse autem adventum ejus, cujus signa adventus aliqua videmus ex iis quae facta sunt, esse completa, et iterum dicit: «His autem fieri incipientibus, respirabitis et levabitis capita vestra, quoniam appropinquabit redemptio vestra.» Quae autem signa dixit videnda, manifestum est in Evangelio sancti Lucae: «Et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora gentium.» Hoc factum est, et fieri nulli dubium est. Et insequitur: «Et erunt signa in sole, et luna, et in stellis, et in terra pressura gentium.» Ea quae patimur confiteri et poena compellit, si forte non curet voluntas: nam in uno tempore et signa in coelo, et pressuram gentium in terris ab hominibus videri et sustineri manifestum est . Et insequitur: «Arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi.» Nullam patriam, nullum locum nostris temporibus non affligi, aut humiliari certum est, sicut dictum est, «prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi» (Luc. XXI, 24-28): et omnia signa, quae superius Evangelium legentibus manifestat, ex maxima parte completa sunt.
6. Quod autem dictum est, «Et praedicabitur hoc Evangelium in universo mundo, et tunc veniet finis» (Matth. XXIV, 14); primum quod ipsius Domini repromissio talis fuit, ut ipsi Apostoli ejus nominis et resurrectionis testes fierent in Jerusalem, et in Judaea, et in Samaria, et usque ad extremum terrae, et Apostolus hae auctoritate docet: «Sed dico, numquid non audierunt? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum» (Rom. X, 18). Item: «Propter spem quae reposita est vobis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod advenit in vos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens» (Coloss. I, 5, 6). Sed ab Apostolis nuntiatafides in gentibus, habuit multos persecutores, ut retenta tardius invalesceret, ut illud impleretur, «Ante haec omnia, primum in vos manus immittent suas, et persequentur, et tradent vos in synagogas et in custodias, ducentes ad reges et ad praesides, propter nomen meum» (Luc. XXI, 12): ut illud impleretur 0904quod scriptum erat; «Et velociter reaedificaberis a quibus destructa es.» Nam ex quo clementissimi imperatores christiani Dei voluntate esse coeperunt; quanquam paulatim fides, causa persecutionis, crescebat in saeculo, factis regibus Christianis, ubique in parvo tempore Christi Evangelium penetravit.
7. Expositio sane beati Danielis de Hebdomadibus, quam vir sanctus compresbyter noster Hieronymus exposuit, qualiter doctores Ecclesiarum tradidissent, lectorem suspendit. Nam si ipse doctissimus vir compresbyter noster ait periculosum esse de magistrorum Ecclesiarum judicare sententiis, et alterum praeferre alteri; quanto magis hoc lector facere non potest, quod magister facere dubitavit! Nos autem credimus quod Dominus ait: «Quia coelum et terra transient; iota autem unum, vel unus apex non transiet a Lege, donec omnia fiant» (Matth. V, 18). Quomodo ergo mysterium Hebdomadarum sit impletum usque ad nativitatem et passionem Christi, admiror; cum illud in dimidio hebdomadae Propheta locutus est, dicendo: «In dimidio hebdomadae tolletur sacrificium meum, et supplicatio, desolationum interitus, et ad sacrificium abominatio» (Dan. IX, 27). Haec ergo abominatio si jam completa fuerat, quomodo Dominus monet et dicit: «Cum videritis abominationem desolationis, quod dictum est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat» (Matth. XXIV, 15)? Ego autem ne petitionis Beatitudinis tuae contemptor essem, haec quemadmodum sensi, scripsi ad tuam Charitatem. Plenius autem dignare nos verbo gratiae tuae rescribendo instruere et laetificare.