MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Postea quaeritur de domo. Non enim videtur, quod iste fuerit de domo David.
1. Ubicumque enim in Biblia numeratur populus resolvendo a multitudine in unitatem, primo fit divisio in tribus, post hoc tribus in cognationes, cognatio in familias, familia in domos, sicut dicitur in. Josue , ubi per inquisitionem hujusmodi furtum invenitur apud Achan : sed hoc modo Joseph non fuit de domo David.
-2. Item, Ut patet in genealogia scripta in Evangelio, Liber generationis , ''Joseph distabat a David viginti et octo generationibus : ergo non erit de domo David.
3. Similiter quaeritur de hoc quod di- citur, David , ''Cum enim melior et nobilior cognitio fit per causam immediatam et propinquam, quam per causam remotam, melius notificasset Joseph per patrem immediatum, quam per David. Si autem dicitur, quod hic describitur David, eo quod David promissionem accepit ejus.qui hic annuntiatur incarnatus, secundum hoc deberet dici de domo Abrahae, qui primo accepit promissio- nem, quod in semine ejus benedicentur omnes sig. entes . Non dico in seminibus, sed semine tuo qui est Christus,
4. Juxta hoc quaeritur, quare in hac annuntiatione in qua mundissima Filii Dei conceptio describitur, David qui quandoque notorius peccator exstitit, quamvis remotus innuatur ?
5. Item, Cum in genealogia Domini peccatores et peccatrices recitentur, quare hic unus peccator, et nulla tangitur peccatricum ?