CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De reductione propositionum in terminos ubi est. reduplicatio minoris extremitatis.
In reduplicatione autem minoris extremitatis supra medium, primo notare oportet quod non est eadem positio sive dispositio terminorum in propositionibus, quando simpliciter sine reduplicatione aliquid syllogizatum fuerit cum reduplicatione restringente ad hoc aliquid, hoc est, ad partem subjectivam, aut quomodo quantum ad restrictionem factam ad modum essentialem aliquem, aut quomodo quantum ad restrictionem factam ad partem in modo sive accidentalem. Dico autem exponendo quae dicta sunt, quod alia est hinc et inde dispositio terminorum : aliter enim disponuntur quando de aliquo concluditur, quod bonum simpliciter sit disciplinatum sine reduplicatione : et aliter quando concluditur de aliquo, quod est disciplinatum bonum quoniam bonum, sive in quantum est bonum. Si enim simpliciter sine determinatione reduplicationis ostensum est bonum esse disciplinatum, medium ponendum est ens sine reduplicationis additione. Si autem ostendi debeat, quod bonum est disciplinatum, quoniam bonum, vel in quantum bonum) tunc medium ponendum quid ens, hoc est, aliquod ens cui per se conveniat disciplinatum esse.
Hujus autem exemplum est, quod ponamus esse majorem extremitatem disciplinam sive disciplinatum cum reduplicatione entis alicujus cui convenit esse disciplinatum. In quo autem est b medium, sit ens quid, cui convenit esse disciplinanatum, et non ens simpliciter. Id autem in quo ponitur c minor extremitas, sit bonum absolute : et hoc est si ponamus majorem extremitatem quae est a disciplinam sive disciplinatum cum reduplicatione minoris extremitatis : et hoc est quod sit disciplinatum non ex hoc quod sit ens, sed quoniam vel in quantum est aliquid, cujus per se et secundum ipsum est disciplina, et sit illud honestum sive etiam proficiens. In quo autem est b medium, sit ens non absolute, sed ens quid contractum ad aliquid cujus per se est disciplina. In quo autem est c minor extremitas, sit bonum absolute et sine reduplicatione acceptum. Tunc enim verum est a de B praedicari, erat enim disciplina alicujus entis in quantum est aliquod ens, studiosum scilicet. Sed et b medium praedicatur de c minori extremitate, quia posuimus quod id in quo est c erat bonum : et ex his concluditur a de c in conclusione, hoc est, quod disciplina est boni, quoniam bonum : et haec est reduplicatio minoris extremitatis super majorem, sic, omne studiosum disciplinatum in quantum bonum : bonum omne studiosum : ergo bonum disciplinatum in quantum bonum. Quando enim dicimus quid ens et non ens simpliciter, signum datur propriae et determinatae substantiae per reduplicationem contractae, sicut est bonum in quantum studiosum: bonum enim utile vel delectabile non pertinet ad disciplinam moris, quae AdminBookmark vocatur, sicut paulo ante dictum est. Sic ergo resolutio fit in propositione quae est cum minoris extremitatis reduplicatione.
Si autem ens (quod est medium in syllogismo) positum sit ad majorem extremitatem quae dicitur extremum ens in
syllogismo, et sit positum simpliciter et sine reduplicatione, non erit syllogismus concludens cum reduplicatione minoris extremitatis super majorem, ut si quidem ens sit medium et non sit reduplicando contractum ad aliquod ens cui per se insit majus extremum : tunc enim non erit syllogismus cum reduplicatione : non enim tunc concludetur quod disciplina sit boni quoniam bonum, sed simpliciter concluditur quod disciplina est boni, sic, omne ens disciplinatum : bonum autem ens : ergo bonum disciplinatum.
Si quis autem objiciat quod superius determinatum est quoniam non oportet subjectum quaerere ex hoc quod sequitur omnia : hic autem ante ponimus subjectum ex hoc quod omnia sequitur,hoc est, ens : et ita videtur in dictis esse contradictio. Non est difficile solvere. Ens enim in sua communitate non quaerimus pro subjecto, sed aliquod ens ut proficiens vel studiosum : et tale ens dicitur simpliciter ens non a communitate entis, sed quia sumitur sine reduplicatione. Ex his autem quae jam in universalibus syllogismis diximus, etiam manifestum est quod etiam in particularibus syllogismis quantum ad terminos cum reduplicatione et sine reduplicatione sumptos, similiter (sicut in universalibus syllogismis) sumendi sunt termini, scilicet quod quando est reduplicatio medii, in tali reduplicatione debet sumi major cum reduplicatione medii conjuncta sibi : quando autem est reduplicatio minoris extremitatis, tunc debet unus terminorum poni major extremitas, et alter medium cum reduplicatione minoris extremitatis.
Est autem hic attendendum quod in prima figura syllogizari potest cum utraque reduplicatione, et medii scilicet supra majorem extremitatem, et minoris extremitatis supra medium, sicut paulo ante ostensum est. In secunda autem figura potest syllogizari cum reduplicatione minoris extremitatis, et non cum reduplicatione medii. In tertia autem e converso syllogizatur cum reduplicatione medii, et non cum reduplicatione minoris extremitatis. Et hoc sic patet. Si enim in secunda figura fieret reduplicatio medii : aut illa fieret ad medium, aut ad aliquid aliud de extremis. Et patet quod non ad medium : quia medium est praedicatum, et reduplicatio ad ipsum posita faceret universaliter teneri praedicatum, et esset propositio falsa : fieret enim sic illa reduplicatio, nullum malum est eligendum in quantum eligendum. Aut poneretur ad majorem extremitatem quae subjicitur in majori termino medio : et hoc etiam inconveniens est : sic enim fieret, nullum malum in quantum eligendum est eligendum : hic enim significatur oppositio esse causa oppositi. Potest tamen minoris extremitatis fieri reduplicatio in secunda figura : et concludit cum reduplicatione minoris, sic, nullum malum est eligendum : omne bonum eligendum in quantum bonum : ergo nullum bonum malum in quantum bonum. In tertia autem figura potest concludi cum reduplicatione medii, sic, omne eligendum bonum in quantum eligendum : et omne eligendum expediens vel studiosum : ergo aliquod expediens est bonum in quantum eligendum. Cum reduplicatione autem majoris concludi non potest in tertia figura. Aut enim reduplicatio poneretur ad majorem extremitatem, quae praedicatur in majori propositione : aut ad subjectum quod est medium : et utroque modo erit propositio falsa, sicut facile est videre in terminis nuper inductis : est enim haec falsa, omne eligendum expediens in quantum expediens : et similiter haec, omne bonum expediens in quantum expediens. Multa sunt enim et eligenda et bona que non sunt expedientia.
Si autem contra haec quae dicta sunt (quod in secunda figura non potest fieri syllogismus cum reduplicatione medii) aliquis objiciat, quod syllogismus secundae figurae descendit a secundo modo primae figurae conversa majori propositione : et ideo si in secundo modo primae figurae syllogizatur cum reduplicatione, conver-
tatur major propositio et syllogizetur cum eadem reduplicatione in secunda figura. Si, inquam, sic aliquis objiciat, Dicendum quod non polest major converti manente reduplicatione medii : sed convertitur acceptis terminis principalibus sine reduplicatione : bene enim dicitur, nullum malum eligendum, et e converso nullum eligendum malum. Similiter bene dicitur, nullum malum eligendum in quantum malum. Sed non o converso bene dicitur, nullum eligendum est malum in quantum malum.
Si autem adhuc contra hoc objicitur, quod secundum hoc non est generale quod dictum est negativam universalem converti in terminis. Adhuc in conversionibus observandum est, quod termini stent sub eisdem determinationibus in convertente, et conversa : et ita si fuerit reduplicatio posita ad praedicatum, conversa propositione erit eadem reduplicatio ad subjectum quod prius fuerat praedicatum : et hoc stare non potest. Unde sciendum quod quaedam sunt dispositiones quae disponunt subjectum et praedicatum secundum id quod sunt secundum rem, et non secundum quod sunt subjectum et praedicatum, sicut album, et nigrum, et hujusmodi : et tales dispositiones manent in conversione. Quaedam autem sunt quae disponunt subjectum secundum quod est subjectum, et praedicatum secundum quod est praedicatum : et tales non manent cum subjecto et praedicato, nisi quamdiu manent subjectum et praedicatum : et illae non manent in conversione : et talis dispositio subjecti ad signum distributivum; et ideo in conversa in qua subjectum non manet subjectum, dispositio non manet : unde omnis homo est animal, non convertitur in hanc, quoddam animal est omnis homo, sed in hanc, quoddam animal est homo. Similiter haec, nullus asinus est homo, non convertitur in hanc, homo est nullus asinus, sed in hanc, nullus homo est asinus. Similiter est de reduplicatione quae est, sicut dictum est, dispositio inchoans a praedicato, et complens se in subjecto : quia est praedicati per comparationem ad subjectum : et in conversa, ubi praedicatum desinit esse praedicatum, deficit ipsa reduplicatio : et ideo sic habet converti, nullum malum est eligendum in quantum malum : ergo nullum eligendum est malum in quantum eligendum, ita quod semper fiat reduplicatio subjecti ad praedicatum : aliter enim erit propositio falsa, et aliquando nugatoria. Ex his etiam patet, quare in prima figura non ponitur reduplicatio medii ad minorem extremitatem : minor enim extremitas in prima figura de medio non praedicatur : reduplicatio autem medii ad praedicatum neganda est in prima figura.