QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum causa in actu, et effectus in actu sunt simul ?
Arist. hic cap. 2. et in Postpraedicam. cap. de modis prioris, D. Thom. hic lect. 2. Fland. q. 2. art. 4. Fons. cap. 2. g. 18. Suar. disput. 27. Met. sect. 2. Hurt. disp. 8. Physic. sect. 8. Aversa q. 16. Phys. sect. 1.
Quod sit inconveniens de causa in actu, probatur : accipiatur efficiens per motum, in principio est efficiens in actu: ergo effectus : sed existente effectu, cessat motus ; ergo cessat in principio. Item 4. hujus, text. comment. 25. movens naturaliter est prius moto: et si haec ad invicem dicuntur, nihil minus, ergo movens potest esse sine moto, sicut prius sine posteriori: ergo causa in actu sine effectu in actu. Item, scitum in actu est causa scientiae in actu, sed scitum potest esse in actu sine scientia in actu, quia referuntur ad invicem tertio modo: non autem est ibi essentialis ordo, nec mutua dependentia, quia scientia dependet a scito, et non e contra. Item, Deus est semper causa in actu ; ergo semper fuisset effectus in actu. Antecedens patet, si non: ergo prius fuisset in primo causans et tunc mutatus.
De hoc dicitur, quod causa singularis in actu et effectus in actu singularis, simul sunt et non sunt. Contra, causa et effectus simul sunt et non sunt, secundum illam rationem, secundum quam simul dependent: ergo eo modo quo magis dependent sunt magis simul, sed causa universalis in actu, et effectus universalis sunt hujusmodi. Probatio, quia aliquid potest esse causa in actu, et haec causa, licet non haberet hunc effectum in actu, sicut aliquis potest esse pater in actu, licet non respectu hujus filii, quia respectu alterius potest esse, sed nullus est pater nisi filii; ergo in universali magis dependet, hoc patet, quia sic sunt primo relativa.
Item, in motu proiectionis, projectum projicitur, quando projiciens non manet A projiciens, sicut vertens rotam, et postea quiescens, non statim dimittit rotam quiescentem. Sic in alteratione cessante alterante, non statim cessat alteratio. Similiter de aliquo suspenso si propellatur ad unam partem, cessante propellente, non statim quiescit. Item, quies violenta habet eamdem causam cum motu violento, et tamen cessante movente agere, manet quies. Item, causatum semper dum est, est actu in causari, non tamen causans semper causat, quia potest corrumpi; ergo. Probatio primi per Avicennam 6. Mel. 1. tum, quia esse causatur actu, inquantum est esse, non inquantum incipit; non enim incipit, nisi quod est prius non esse, sed non causatur inquantum est prius non esse : Quod probatur ex eodem capit. f. quia accidit agenti non semper egisse; hoc enim non contingit sibi nisi inquantum aliquando patiens, vel saltem imperlibile ;tum, quia ut ibi arguitur, illud esse causati, aut semper dependet ab alio, aut non? Si noti, est ex se necessarium,
et ita nunquam incepit ;si sic, et inquantum dependet actu causatur, quia in primo instanti propter hoc solum causatur, quia tunc dependet, non quia incipit, ut probat praecedens ratio;tum, quia auctoritas est ibidem, scilicet quod causatum semper eget datore sui esse, quamdiu est, sed non eget datore sui esse quamdiu est, si non causatur. Similiter cap. 3. dist. cum aliqua ex rebus per essentiam fuit causa esse alterius, semper erit ei causa, quamdiu habet esse. Haec ergo videtur esse ejus opinio, quod causa essentialis non tantum tunc, quando primo causat, sed semper dum causatum manet, si sit simul in actu cum causato, et forte quod causatum semper dum est actu causatur. Contra Avicennam, pater est causa filii, et ignis generans causa ignis geniti et per se, ut videtur, tamen manet effectus causa destructa. Item, si generans non simul manet cum genito, ut ipse videtur respondere cap, 2. sed cum aliquo alio, quod est immediate causatum ab ipso, et illud est cum alio causato ab ipso, et sic usque ad effectum, videtur esse processus in infinitum in causis; sed hoc ipse concedit cap. 2. Causas non essentiales, inquit, vel non propinquas, non nego procedere in infinitum. Contra, aut sunt sibi immediata in diversis nunc, et tunc duo nunc immediata; aut tempus est medium inter ipsa, et tunc causa non simul cum causato; aut nullum est medium, sed quodlibet causatum simul cum sua causa, et tunc omnes causae infinitae erunt simul in actu, hoc argumentum facit ibi cap. 2. et respondet, vide ibi.
De alio membro dicit Philosophus quod causa in potentia, et effectus in potentia non sunt simul. Contra, causa in potentia et effectus in potentia referuntur secundo modo relationis, ut calefactivum et calefactibile, sed ibi est mutua dependentia essentialis: ergo simul sunt et non sunt.