Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CXCIX . DE FINE SAECULI . Augustinus Hesychio, commonstrans quomodo sint intelligentia Scripturae loca quae varie loquuntur de fine saeculi; quodque praestat non inquirere tempus adventus Christi, sed hoc agere ut unusquisque ad excipiendum illum sit paratus.
Domino beatissimo, et venerabiliter suspiciendo fratri et coepiscopo HESYCHIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM.
1. Accepi litteras Venerationis tuae, quibus valde salubriter exhortaris ut Salvatoris nostri diligatur et desideretur adventus. Facis hoc ut servus bonus ejusdem patrisfamilias, avidus lucrorum Domini tui, et volens habere plurimos socios dilectionis qua ipse praecipue et perseveranter accenderis. Intuentes igitur quod commemorasti de Apostolo, quia Dominum dixit redditurum coronam justitiae, non tantum sibi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem ejus (II Tim. IV, 8), ita recte vivimus, et in hoc saeculo tanquam peregrini agimus, cum se in hac dilectione cor nostrum proficienter extendit; sive 0905 citius sive tardius veniat quam putatur, cujus manifestatio fideli charitate diligitur, et pio desideratur affectu. Servus quippe ille qui dicit, Moram facit dominus meus; et percutit conservos suos, manducat et bibit cum ebriosis (Luc. XII, 45), non utique diligit manifestationem ejus. Ex moribus enim apparet animus ejus; quos mores, licet breviter, ideo magister bonus curavit exprimere, id est superbiam atque luxuriam, ne quod dicebat, Moram facit dominus meus, desiderio domini sui dicere crederetur, quo ardebat ille qui dicebat: Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Dicendo enim, quando veniam? moras se perpeti moleste ferebat; quia etiam quod tempore acceleratur, desiderio tardum videtur. Quomodo autem tardus est ejus adventus, vel quomodo longe futurus est, cum ipsi Apostoli, tempore quo adhuc erant in carne, dixerint, Novissima hora est (I Joan. II, 18)? quamvis a Domino audierint, Non est vestrum scire tempora. Hoc ergo nesciebant quod nescimus et nos (quantum ad me attinet dico, et eos qui hoc mecum nesciunt); et tamen quibus dictum est, Non est vestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate (Act. I, 7), diligebant ejus manifestationem, et dabant conservis suis in tempore cibaria, nec percutiebant eos dominando eis, nec luxuriabantur cum amatoribus mundi, dicentes, Moram facit Dominus meus.
2. Alia est ergo ignorantia temporum, alia labes morum amorque vitiorum. Nam et apostolus Paulus quando dicebat, Non cito moveamini mente, neque terreamini, sive per verbum sive per epistolam, tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini (II Thess. II, 2); nolebat utique ut crederent eis qui jam propinquare Domini arbitrabantur adventum: nec tamen volebat ut, tanquam servus ille, dicerent, Moram facit Dominus meus venire, et traderent se superbiae luxuriaeque perdendos; sed sic eos nolebat de propinquante die novissimo falsis auscultare rumoribus, ut tamen vellet eos paratos adventum Domini sui, lumbis accinctis et lucernis ardentibus opperiri (Luc. XII, 35, 36): quibus dicit, Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 4, 5). Ille autem qui sic dicit. Moram facit Dominus meus venire, ut percutiat conservos suos, et epuletur cum ebriosis, non est filius lucis, sed tenebrarum; et ideo eum tanquam fur dies ille comprehendet: quod unusquisque debet etiam de die hujus vitae suae novissimo formidare. In quo enim quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies; quoniam qualis in die isto quisque moritur, talis in die illo judicabitur.
3. Ad hoc pertinet quod in Evangelio secundum Marcum ita scriptum est: Vigilate ergo, quia nescitis quando dominus domus veniat; sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico, Vigilate (Marc. XIII, 35, 37). Quibus enim omnibus dicit, 0906 nisi electis et dilectis suis ad corpus ejus pertinentibus, quod est Ecclesia? Non solum ergo illis dixit, quibus tunc audientibus loquebatur; sed etiam illis qui fuerunt post illos ante nos, et ad nos ipsos, et qui erunt post nos usque ad ejus novissimum adventum. Numquid autem omnes inventurus est dies ille in hac vita, aut quisquam dicturus est quod ad defunctos etiam pertineat quod ait, Vigilate, ne cum repente venerit, inveniat vos dormientes? Cur itaque omnibus dicit, quod ad eos solos pertineat qui tunc erunt, nisi quia eo modo ad omnes pertinet, quomodo dixi? Tunc enim unicuique veniet dies ille, cum venerit ei dies ut talis hinc exeat, qualis judicandus est illo die. Ac per hoc vigilare debet omnis christianus, ne imparatum inveniat eum Domini adventus. Imparatum autem inveniet ille dies, quem imparatum invenerit suae vitae hujus ultimus dies. Certe enim hoc saltem manifestum erat Apostolis, non eorum temporibus, cum hic in carne viverent, Dominum esse venturum: et tamen quis dubitet eos praecipue vigilasse et servasse quod omnibus dixit, ne imparatos repente veniens inveniret?
CAPUT II.
4. Nondum sane intelligo quonam modo accipi debeat quod scripsit Sanctitas tua, propterea dixisse Dominum Apostolis, Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate; quoniam secutus adjunxit, Sed eritis mihi testes in Jerusalem, et in Judaea, et in Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I, 7, 8). Quem Scripturae sensum sic exponis, ut dicas: Non ergo Apostolos testes consummationis mundi, sed nominis et resurrectionis suae voluit intelligi. Non quidem ille ait, Non est vestrum praedicare tempora; sed, Non est vestrum nosse: verum si ita vis intelligi quod ait, Non est vestrum scire, ac si diceret, Non est vestrum scientes facere, id est, non est vestrum hoc docere; quis nostrum docere audeat, vel se scire praesumat quod Deus ille magister nec eos discipulos docuit, a quibus praesentibus interrogatus est praesens, nec illi tam sancti magnique doctores Ecclesiam docere potuerunt?
5. An respondebitur, haec non docuisse Apostolos, sed Prophetas? Hoc enim aisti, et verum est, quod ea quae futura sunt, sanctorum Prophetarum vocibus cognoscuntur, qui priusquam fierent, inquis, ea quae futura erant, voluntate divina hominibus sunt locuti. Sed si venratio tua satis admiratione plenum esse dicit, si ea Deus quae praedici voluit, ad hominum sensus penitus non posse pervenire constituit; quanto majore admiratione plenam est, si ea quae Prophetae hominibus sunt locuti, haec Apostoli vel scire sunt prohibiti vel docere! Quomodo autem Prophetae ista, de quibus agitur, tempora docentes, non intelligerentur ab Apostolis, si intelliguntur a nobis? aut si eos Apostoli intellexerunt, istam mensuram temporis prophetantes; quomodo non docerent quod intellexerunt, quando per eorum praeconium et ipsi Prophetae innotescebant, qui eos suis Libris ista docuerunt? Et ideo per quas Litteras ea ipsi didicerant, per easdem poterant alii quoque in his gentibus discere, in quibus Apostoli auctoritatem propheticam commendabant. Cur ergo eis dictum est, 0907Non est vestrum scire, vel si ita intelligendum est. Non est vestrum docere tempora, quae Pater posuit in sua potestate; quandoquidem sic ea docebant, cum hi in quorum Litteris discerentur, per illos innotescebant? Unde credibilius est, non Deum noluisse sciri quod voluit praedicari, sed noluisse praedicari quod videbat non utiliter sciri.
6. Cur ergo, inquis, de temporibus cognoscendis ipse Dominus monet, ubi dicit: «Quisnam est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore?» etc. Imo vero monet, non ut bonus servus cognoscat temporum finem; sed ut omni tempore in opere bono vigilet, quia nescit temporum finem. Non monet ut tempora, quae Pater posuit in sua potestate, assequamur super Apostolos; sed monet ut quoniam nescimus quando veniat Dominus, in cordis praeparatione imitemur Apostolos: unde jam supra satis locutus sum. Arguit autem Judaeos quare tempus non cognoscant, dicens, Hypocritae, faciem caeli potestis probare, etc. (Luc. XII, 42, 56); quoniam illud tempus non agnoscebant quod jam volebat agnosci, id est primi adventus sui, quo in eum crederent qui alterum ejus adventum vellent exspectare vigilantes, quandocumque futurus esset. Qui enim adventum Domini non cognoverit primum, praeparare se non poterit ad secundum, credendo in eum fideliterque vigilando, ne illum tanquam fur in tenebris comprehendat, sive tardius venerit, sive citius quam speratur.
CAPUT III.
7. Dicit etiam, sicut admones, apostolus Paulus, In novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et reliqua (II Tim. III, 1). Sed numquid ideo docet tempora, quae Pater posuit in sua potestate? aut ideo quisquam novit quam longa vel brevia sint eadem ipsa, quae fatendum est esse novissima? Cogitare quippe debemus quam olim dictum sit, Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18).
8. Rursus eumdem apostolum dixisse commemoras: De temporibus autem et momentis non necesse habemus scribere vobis: vos enim ipsi diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet; et cum dixerint, Pax et securitas, tunc subitaneus illis apparebit interitus, quomodo dolores parturientis, et non effugient (I Thess. V, 1-3). Et hic non dixit post quantum temporis hoc futurum sit, sed quomodo futurum sit; id est, non quanta erit aetatis brevitas vel prolixitas, sed quantumlibet intervallum sit spatiumque temporis, non tamen eis hoc veniet malum novissimum, nisi cum dixerint, Pax et securitas. Quibus verbis videtur Apostolus hujus novissimi diei vel spem vel timorem ab hoc nostro tempore removisse: non enim videmus ipsos amatores hujus saeculi, quibus subitaneus apparebit interitus, jam dicere, Pax et securitas.
9. Quid ergo scire sufficiat, satis ipse demonstrat Apostolus, dicendo, De temporibus et momentis non opus habemus vobis scribere; vel sicut alii codices habent, Non opus habetis vobis scribi. Nec secutus adjunxit, 0908 Vos enim ipsi diligenter scitis quantum temporis restet; sed ait, Vos enim ipsi diligenter scitis, quia hora Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Hoc ergo scire opus est, ut curent filii lucis esse et parato corde vigilare, qui nolunt ab illa hora sicut a nocturno fure comprehendi. Nam si ad cavendum hoc malum, id est, ne hora Domini tanquam fur inveniat imparatum, opus esset nosse temporum spatia, non diceret Apostolus non opus esse ut hoc scriberet, sed hoc potius eis esse scribendum tanquam doctor providentissimus judicaret. Nunc autem nec illis hoc opus esse monstravit, quibus sufficiebat ut scirent imparatis atque dormientibus horam Domini sicut furem esse venturam, atque hoc sciendo essent ipsi vigilanter parati post quantalibet tempora veniret; et suum servavit modum, ut licet apostolus, non tamen praesumeret alios docere quod Apostolis Dominum dixisse cognoverat, Non est vestrum scire.
10. Ponis etiam quod idem ipse dixit apestolus: Non retinetis memoria quia cum essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat, scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium jam operatur iniquitatis; tantum qui tenet, modo teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 5-8. Vid. Lib. 20 de Civitate Dei, c. 19). Quae verba apostolica utinam non tantummodo ponere, verum etiam exponere dignareris: ita sane obscura sunt et mystice dicta, ut tamen appareat eum nihil de statutis dixisse temporibus, nullumque eorum intervallum spatiumque apernisse. Ait enim, ut reveletur in suo tempore: nec dixit post quantum temporis hoc futurum sit. Deinde subjunxit, Jam enim mysterium operatur iniquitatis. Hoc iniquitatis mysterium quomodolibet intelligatur quid sit, ab alio sic, ab alio autem sic; quamdiu tamen operetur, occultum est. Neque id expressit Apostolus tanquam homo ex eorum numero quibus dictum est, Non est vestrum scire tempora: quamvis enim nondum inter eos erat, quando eis hoc dictum est; ad eorum tamen collegium atque societatem etiam ipsum non ambigimus pertinere.
11. Item quod sequitur, Tantum qui modo tenet, teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, docet nos Antichristum manifestum futurum: siquidem ipsum videtur aliquanto evidentiori significatione tetigisse interficiendum spiritu oris Domini Jesu Christi; sed post quantum temporis istud erit, nec saltem obscure locutus est. Quisnam sit enim qui modo tenet, vel quid teneat, vel quid sibi velit quod ait, de medio fiat, potest quisque se coarctare ut intelligat, vel aliquatenus suspicetur, quoniam quoquo modo scriptum legit: quamdiu autem teneat, et post quanta temporum spatia de medio fiat, hic omnino tacetur.
CAPUT IV.
12. Item Dominus, inquis, in Evangelio increpat Judaeos, dicens: «Et tu, si cognovisses tempus visitationis tuae, forsitan permansisses; nunc autem abscondita sunt de oculis tuis» (Luc. XIX, 42). Sed hoc ad tempus primi adventus Domini pertinet, non 0909 secundi, de quo nunc quaestio est. De secundo quippe adventu suo dixit, Non est vestrum scire tempora, non de primo: de illo enim ab eo quaesierunt Discipuli quem sperabant, non de isto quem jam videbant. Si enim primum ejus adventum Judaei cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8); et ideo non everti, sed permanere potuissent. Jamvero quod ait ad eos, Poenitentiam agite; completa sunt tempora, crediteEvangelio (Marc. I, 15), etiam ipse firmasti de iis temporibus dictum esse Judaeorum, quae continuo post paucos annos fuerant transitura, et nunc novimus jam esse transacta, eversa scilicet civitate in qua regnum eorum fuerat constitutum.
13. Proinde quod ex Daniele de interfecta bestia posuit Venerabilitas tua, et de reliquarum bestiarum regno, et inter haec de filio hominis veniente cum nubibus coeli, manifestum esse dixisti intelligentibus Scripturam. Sed si dignatus fueris exponere quomodo ista pertineant ad cognoscendum temporis spatium post quod erit Salvatoris adventus, ita ut inveniantur sine ulla ambiguitate manifesta; fatebor etiam ipse cum magna actione gratiarum, illud quod ait Dominus, Non est vestrum scire tempora, tantummodo Apostolis esse dictum, non posteris eorum, qui ea fuerant cognituri.
CAPUT V.
14. Diligendus ergo est, et exspectandus Domini, sicut sancte hortaris, adventus; magnamque dicis esse beatitudinem diligentibus ejus adventum, et adhibes Apostoli testimonium, cujus verba sic ponis: De caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus justus judex in illa die: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum Domini (II Tim IV, 8). Tunc enim, sicut ex Evangelio commemoras, Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43): et quod propheta dicit, Ecce enim caligo et tenebrae operient terram super gentes; in te vero apparebit Dominus, et majestas ejus in te videbitur (Isai. LX, 2): item quod scriptum est, Qui vero exspectant Dominum, exsultabunt cum virtute; producent pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient (Id. XL, 31).
15. Hoc plane piissime et verissime dicis, commendans eorum beatitudinem, qui diligunt adventum Domini. Sed et illi quibus dicebat Apostolus, Non cito moveamini mente, quasi instet dies Domini, diligebant utique adventum Domini: nec eos hoc dicens Doctor Gentium ab illa dilectione frangebat, qua ut inflammarentur volebat; et ideo nolebat ut crederent eis a quibus audiebant instare diem Domini, ne forte cum transisset tempus quo cum crediderant esse venturum, et venisse non cernerent, etiam caetera fallaciter sibi promitti arbitrantes, et de ipsa mercede fidei desperarent. Non ergo ille diligit adventum Domini, qui eum asserit propinquare, aut ille qui asserit non propinquare; sed ille potius qui eum, sive prope sive longe sit, sinceritate fidei, firmitate spei, ardore charitatis exspectat. Nam si tanto magis diligitur Dominus, 0910 quanto magis creditur et praedicatur citius esse venturus; magis eum diligebant qui ejus adventum jam instare dicebant, quam hi quos Apostolus eis credere prohibebat, vel ipse Apostolus qui hoc utique non credebat.
CAPUT VI.
16. Si autem onerosa non est infirmitas mea Sanctitati tuae, peto apertius non graveris exponere quomodo dixeris neminem posse temporum mensuras colligere; ne forte et hoc mihi videatur quod etiam Charitati tuae, et frustra quilibet nostrum instrui exspectet ab altero. Cum hoc enim dixisses, deinde subdidisti et aisti: Evangelium quidem dicit, «De die et hora nemo scit» (Matth. XXIV, 36): ego autem, inquis, pro possibilitate intellectus mei dico, neque mensem neque annum adventus ipsius sciri posse. Ita enim hoc videtur sonare, tanquam non possit sciri quo anno venturus sit, sed possit sciri qua hebdomade annorum, vel qua decade; tanquam dici possit atque definiri intra illos vel illos septem annos, aut intra illos vel illos decem annos. Quod si ne hoc quidem comprehendi potest, quaero utrum sic saltem possit definiri tempus adventus ejus, ut cum venturum esse dicamus intra istos, verbi gratia, quinquaginta vel centum annos, vel quotlibet seu majoris numeri seu minoris annorum, sed in quo eorum, nos ignorare. Hoc si jam comprehendisti, multum est quod comprehendere potuisti. Idipsum est autem quod rogo ut nobis benignus impertias, adhibens idonea documenta quibus id potueris indagare: si autem neque hoc te comprehendisse praesumis, hoc sentis quod ego.
17. Novissima enim esse ista tempora, multis rerum signis apparentibus, quae Dominum praedixisse legimus, omnes qui ea credimus, cernimus. Sed et mille annorum tempus, si eorum finis esset saeculi finis, posset universum dici novissimum tempus, vel etiam novissimus dies, quia scriptum est, Mille anni ante oculos tuos, tanquam dies unus (Psal. LXXXIX, 4); ut quidquid per eosdem mille annos gereretur, novissimo tempore vel novissimo die diceretur geri Iterum enim dico, quod in hac causa saepe dicendum est: consideremus ante quam multos annos dixerit beatus Joannes evangelista, Novissima hora est. Nam si tunc essemus, hoc audito, quando crederemus tot annos postea transituros, ac non potius, ipso adhuc Joanne in corpore constituto, Dominum speraremus esse venturum? Neque enim dixit, Novissimum tempus est, aut novissimus annus, aut mensis, aut dies; sed, Novissima hora est: et ecce ista hora quam longa est! nec tamen est ille mentitus: sed utique intelligendus est horam pro tempore posuisse. Quod nonnulli sic accipiunt, ut sex annorum millia constituant velut unum diem, eumque in partes velut horas duodecim partiantur, ut sic quingentos annos postremos hora videatur habere postrema: in quibus annis jam Joannes, inquiunt, loquebatur, quando novissimam horam esse dicebat.
18. Sed aliud est nosse aliquid, aliud suspicari. Cur enim non potius, si sex annorum millia deputandus est unus dies, non duodecima, sed vicesima quarta 0911 pars ejus una hora est, id est, non quingenti, sed ducenti quinquaginta anni? Totus enim dies, totus circumitus solis verius nuncupatur, non ab Oriente usque in Occidentem, sed ab Oriente usque in Orientem, unde toto die peracto, id est viginti et quatuor horis, rursus exoritur: ac per hoc hora ista novissima, ex quo tempore id locutus est Joannes, ante ferme septuaginta annos, ut minimum, jam reperitur esse transacta, et nondum venit terminus saeculi. Huc accedit, quia inspecta diligenter ecclesiastica historia, reperitur Joannes apostolus longe ante fuisse defunctus, quam quinque millia quingenti anni a generis humani exordio complerentur. Nondum erat itaque hora novissima, si sex millium annorum pars duodecima, id est quingenti anni, velut unius horae spatium deputatur. Perro si secundum Scripturas unum diem mille annos esse ponamus, multo magis olim transiit tam longae diei hora novissima; non dico si vicesima quarta pars ejus, qui sunt anni paulo amplius quadraginta, sed si duodecima deputetur, quae illos annos duplos habet. Unde convenientius ille apostolus creditur horam posuisse pro tempore; quae hora quam longa sit, ignoramus, quia non est nostrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate: quamvis eam novissimam esse noverimus, multo magis utique nos, quam qui fuerunt ante nos, ex quo esse vel dici coepit hora novissima.
CAPUT VII.
19. Quod autem ideo videtur Venerationi tuae comprehendi non posse temporum mensuras, ut definiatur quo anno futurus est finis, quia secundum promissionem Domini breviabuntur dies illi, prorsus non intelligo. Si enim sic breviabuntur, ut fiant ex pluribus pauciores; quaero secundum quam veritatem futuri erant plures, nisi breviarentur? Hebdomades enim sancti Danielis non ad primum Domini adventum, sicut pluribus visum est, sed ad secundum potius existimas pertinere. Itanc ergo breviabuntur, ut vel una in eis hebdomada minus futura sit, et falsa erit prophetia, quae tanta diligentia numerum hebdomadarum definire curavit, ut quiddam diceret etiam dimidio hebdomadis implendum? Miror si per prophetiam Christi destruitur prophetia Danielis. Deinde quale est ut putemus ignorasse Danielem, vel potius angelum, a quo ista dicebat breviaturum Dominum dies illos, et errasse ut hoc diceret; vel scisse quidem, sed ei quem docebat fuisse mentitum? Quod si absurdum est, cur non potius credimus secundum id quod breviaturus est Dominus dies illos, tot hebdomadas prophetasse Danielem? si tamen ad secundum Domini adventum (quod nescio quemadmodum possit ostendi), ille numerus refertur annorum.
20. Postremo, multo certius securiusque dicitur Domini adventum intra septuaginta, aut, ut plurimum, intra centum annos futurum, si hebdomades istae ipsum praenuntiant. Anni enim quadringenti nonaginta sunt in hebdomadibus septuaginta: a nativitate autem Domini hodie computantur anni ferme quadringenti viginti; a resurrectione autem vel ascensione ejus, anni plus minus trecenti nonaginta. Ac per hoc, 0912 si ex quo natus est computetur, septuaginta sunt reliqui; si ex quo passus est, circiter centum remanent: intra quos Danielis omnes hebdomades, si de novissimo ejus adventu prophetatae sunt, implebuntur. Qui ergo dicit, Intra tot annos erit, tunc falsum dicit si ultra erit: sed quia breviabuntur, pauciores poterunt esse, non plures. Recte itaque dicitur, Intra hos erit, quoniam quantumlibet brevientur, verum erit: ipsa namque breviatio si eo modo intelligenda est ut pauciores fiant, ultra eos diem Domini venire non patitur, sed magis magisque intra eos quanto fuerint pauciores. Non igitur ista breviatio turbat computatorem qui eo modo definierit, ut dicat intra tot annos diem Domini esse venturum; sed adjuvat potius, quoniam quanto magis ad paucitatem redigentur dies, tanto magis erit intra, et ultra esse non poterit: atque ideo verum erit quod ita definitur, ut dicatur, Intra tot annos erit, quamvis nesciatur quo anno futurum sit.
21. Proinde tota quaestio est utrum Danielis Hebdomades primo adventu Domini impletae sint, an finem saeculi prophetaverint, an ad utrumque pertineant. Neque enim qui etiam hoc saperent, defuerunt dicentes, tempore primi adventus Christi esse completas, et inde usque ad finem saeculi totidem rursus esse complendas. Equidem video quia si primus eas non complevit adventus, necesse est ut secundus eas compleat; quoniam prophetia illa non potest esse falsa: quae si tempore primi adventus impleta est, non cogit intelligi quod etiam de fine saeculi implebitur. Ac per hoc incertum est, etiamsi verum est; neque negandum quidem, sed neque praesumendum est id futurum. Relinquitur itaque, ut qui vult cogere istam prophetiam credi saeculi fine complendam, contendat quantum potest, et ostendat si potest, primo adventu Domini non fuisse completam, contra tot expositores divinorum eloquiorum, qui hinc non solum computatione temporum, verum etiam rebus ipsis completam fuisse demonstrant, maxime quod ibi scriptum est, Et ungetur Sanctus sanctorum: vel propter quod in eadem prophetia hebraei codices expressius habent, Occidetur Christus, et non erit ejus (Dan. IX, 24, 26). id est, non erit ejus civitatis; quoniam sic alienatus est a Judaeis, qui eum propterea Salvatorem redemptoremque suum non esse crediderunt, quia occidere potuerunt. Neque enim in fine saeculi ungendus aut occidendus est Christus, ut ista prophetia Danielis tunc exspectetur implenda, quae nondum credatur impleta.
CAPUT VIII.
22. Quod autem de signis evangelicis et propheticis, quae fieri cernimus, propinquum Domini adventum sperare debeamus, quis negat? quotidie quippe magis magisque fit proximus. Sed quanto intervallo propinquet, hoc, dictum est, non est vestrum scire. Vide quando dixit Apostolus, Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 11, 12): et ecce quot anni transierunt! nec tamen quod dixit falsum est. Quanto magis nunc dicendum est propinquare 0913 Domini adventum; quando tantus est ad finem factus accessus! Apostolus certe, Spiritus, inquit, manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide (I Tim. IV, 1). Nondum utique erant eadem tempora, haereticorum scilicet et talium, quales eodem sermone describit; sed jam venerunt: ac per hoc in novissimis temporibus videmur etiam per ipsos de fine saeculi commoneri. Itemque alibi dicens, Hoc autem scitote, quoniam in novissimis diebus instabunt tempora saeva, vel, sicut alii codices habent, periculosa: deinde qualia futura sint exprimens, Erunt enim homines, inquit, seipsos amantes, amatores pecuniae, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, irreligiosi, sine affectione, detractores, incontinentes, immites, sine benignitate. proditores, procaces, caecati, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Mirum si tales homines aliquando defuerunt. Denique quia et tunc erant, adjungit ac dicit. Et hos devita. Ex his enim sunt qui penetrant domos. Non ait, Penetrabunt, tanquam et hic futurum praenuntians, sicut supra dixerat, Instabunt tempora periculosa; sed ait, Penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas (II Tim. III, 1-6): non ait, Ducent, vel, ducturi sunt; sed, jam ducunt.
23. Nec putandus est hoc loco, pro temporis futuri verbis, praesentis temporis verba posuisse; quandoquidem illos ab eo cui scribit, evitari admonebat. Nec tamen frustra dixit, In novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et hinc ea periculosa futura demonstrans tales homines futuros esse praedixit, nisi quia tanto plures erunt, magisque abundabunt, quanto magis propinquatur ad finem. Videmus ergo tales nunc abundare. Sed quid, si abundantiores erunt post nos, et omnino abundantissimi quando jam jamque ipse finis instabit, qui quamdiu aberit ignoratur? Novissimi quippe dies dicti sunt, et in ipsis primis Apostolorum diebus, cum Domini in coelum recens esset ascensus, quando die Pentecostes misit promissum Spiritum sanctum, et quidam stupebant admirantes eos qui linguis quas non didicerant, loquebantur, quidam vero irridentes, musto plenos esse dicebant. Quo die Petrus loquens ad illos qui de hac re varie movebantur: Non enim sicut, inquit, suspicamini, ebrii sunt isti, cum sit hora diei tertia. Sed attendite quoniam hoc est quod dictum est per prophetam, Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, etc. (Act. II, 1, 17).
24. Jam tunc ergo erant dies novissimi; quanto magis nunc, etiamsi tantum dierum remansit usque in finem, quantum ad hunc diem a Domini ascensione transactum est, vel aliquid sive minus restet sive amplius? quod profecto nescimus, quia non est nostrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: cum tamen sciamus, in novissimis temporibus, in novissimis diebus, in novissima hora nos agere, sicut Apostoli; sed multo magis qui fuerunt post illos ante nos, et multo magis nos, et magis quam nos qui erunt post nos, donec ad illos veniatur qui 0914 erunt, si dici potest, novissimorum novissimi, atque ad ipsum omnino novissimum, quem vult intelligi Dominus, ubi dicit, Et resuscitabo eum in novissimo die (Joan. VI, 40): qui quam longe absit, comprehendi non potest.
CAPUT IX.
25. Signa quae in Evangelio futura praedicta sunt, sicut commemorat Sanctitas tua, secundum Lucam (Luc. XXI, 7-33), eadem sunt secundum Matthaeum (Matth. XXIV, 1-44), et secundum Marcum (Marc. XIII). Hi enim tres narrant quae dixerit Dominus, cum interrogatus esset a discipulis suis, quando futura essent quae de templi eversione praedixerat, et quod signum esset adventus ejus, et consummationis saeculi. Non enim discrepant rebus, si alius aliquid dicit quod alius tacet, aut alio modo dicit: magis autem collata invicem juvant, ut legentis intellectus regatur. Sed de omnibus disputare nunc longum est. Interrogantibus enim Dominus ea respondit, quae jam ex illo tempore fuerant secutura, sive de excidio Jerusalem, unde orta est ipsius interrogationis occasio; sive de adventu suo per Ecclesiam, in qua usque ad finem venire non cessat: in suis enim veniens agnoscitur, dum ejus quotidie membra nascuntur; de quo adventu ait, Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus (Matth. XXVI, 64): de quibus nubibus dictum est per prophetam, Mandabo nubibus meis ne pluant super eam (Isai. V, 6): sive de ipso fine, in quo apparebit vivos judicaturus et mortuos.
26. Cum itaque signa dicat, quae ad ista tria pertinent, id est, ad excidium illius civitatis; ad adventum ejus in corpore suo, quod est Ecclesia; ad adventum ejus in capite Ecclesiae, quod est ipse: quod eorum signorum ad quod horum trium referendum sit, diligenti consideratione ceruendum est, ne forte quod pertinet ad eversionem Jerusalem, ad finem saeculi referendum putemus; aut e contrario quod ad finem saeculi pertinet, affirmemus ad civitatis illius excidium pertinere; aut quod pertinet ad ejus adventum in corpore suo, quod est Ecclesia, dicamus pertinere ad ejus adventum novissimum in corpore suo, quod est caput Ecclesiae; aut rursus quod pertinet ad adventum ejus novissimum per seipsum, ad eum pertinere asseveremus adventum qui est per Ecclesiam. In quibus omnibus sunt quaedam manifesta, quaedam vero sic obscura, ut vel laboriosum sit ea dijudicare, vel temerarium, quamdiu non intelliguntur, de his aliquid definire.
27. Quis enim non videat ad illam civitatem pertinere quod dictum est, Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus (Luc. XXI, 20)? Item quis non videat ad adventum Domini novissimum pertinere quod dictum est, Cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei? Illud autem quod dictum est, Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi, neque fiet; sic est positum secundum Matthaeum, et secundum 0915 Marcum, ut incertum sit utrum de excidio illius civitatis, an de saeculi fine intelligi debeat. Sic enim hoc ipsum legitur apud Marcum, Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Orate ut hieme non fiant. Erunt enim dies illi tribulationis tales, quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus, usque nunc, neque fient. Et nisi breviasset Dominus dies illos, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. Non dissimiliter et Matthaeus. Hoc autem Lucas ita posuit, ut appareat ad illius civitatis excidium pertinere; nam sic apud eum legitur: Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic; et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes; et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
28. Unde autem ad hoc ventum est, Matthaeus ita scribit: Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes; et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus, etc. Marcus vero ita: Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes; et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua; et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus, et reliqua. Lucas vero ut ostenderet tunc factam fuisse abominationem desolationis, quae a Daniele praedicta est, quando expugnata est Jerusalem, haec eodem loco Domini verba commemorat: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus. Apparet itaque tunc ibi positam desolationis abominationem, de qua duo illi evangelistae locuti sunt. Denique etiam iste similiter sequitur: Tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes. Et pro eo quod dixerunt illi, et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo; iste dixit, et qui in medio ejus sunt, discedant: ut ostenderetur illis verbis apud alios evangelistas positis, festinationem fugae fuisse praeceptam. Et pro eo quod illi posuerunt, et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum; apertius iste ait, et qui in regionibus, non intrent in eam; quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. Deinde similiter etiam iste sequitur, ut prorsus manifestum sit de hac re ipsa omnium trium esse hunc Evangelii locum, Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus, et caetera ad hoc pertinentia, quae jam commemoravi superius.
29. Lucas ergo patefecit quod esse posse incertum non ad saeculi finem, sed ad expugnationem Jerusalem pertinere id quod dictum est de abominatione desolationis, et quod dictum est de dierum breviatione propter electos; quia etsi ea ipse non dixit, dixit tamen apertius caetera de hoc ipso, quo et ista pertinere 0916 monstravit. Non enim debemus ambigere, quando eversa est Jerusalem, fuisse in illo populo electos Dei, qui ex circumcisione crediderant, sive fuerant credituri, electi ante constitutionem mundi, propter quos breviarentur dies illi, ut tolerabilia mala fierent. Nam quidam convenientius intellexisse mihi videntur, mala ipsa significata nomine dierum, sicut dicti sunt dies mali in aliis divinae Scripturae locis (Ephes. V, 16): neque enim dies ipsi mali sunt, sed ea quae fiunt in eis. Ipsa ergo dicta sunt breviari, ut Deo donante tolerantiam minus sentirentur, ac sic quae magna essent brevia fierent.
30. Sed sive isto modo intelligenda sit dierum illa breviatio, sive quod ad paucitatem redigerentur, sive quod cursu solis celeriore breviarentur; non enim desunt qui et hoc existiment, ita scilicet dictos breviores dies futuros, sicut fuit longior dies, orante Jesu Nave (Josue X, 12-14): tamen Lucas evangelista et hanc dierum breviationem, et abominationem desolationis, quae duo ipse non dixit, sed Matthaeus Marcusque dixerunt, ad eversionem Jerusalem docuit pertinere, alia cum eis dicens apertius de hac eadem re, quae illi posuerunt obscurius. Nam Josephus qui Judaicam scripsit historiam, talia mala dicit illi populo tunc accidisse, ut vix credibilia videantur: uode non immerito dictum est, talem tribulationem nec fuisse a creaturae initio, nec futuram. Sed etsi tempore Antichristi talis aut major forsitan erit, intelligendum est de illo populo dictum, quod ei talis amplius futura non erit: si enim Antichristum illi primitus et praecipue recepturi sunt, facturus est tunc idem populus tribulationem potius quam passurus.
31. Non est ergo cur putemus Hebdomadas prophetae Danielis, vel propter dierum breviationem fuisse turbatas, vel illo jam tempore non fuisse completas, sed in fine saeculi esse complendas. Non enim ante passionem Domini impletae sunt. Quod qui putant, rectissime tua sententia refelluntur, qua dixisti: Haec ergo abominatio si jam completa fuerat, quomodo Dominus monet et dicit, «Cum videritis abominationem desolationis, quod dictum est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat» (Matth. XXIV, 15)? His verbis Beatitudinis tuae illi merito corrigendi sunt, qui dicunt eam, cum haec Dominus loqueretur, vel ante passionem resurrectionemque ejus fuisse completam. Qui autem dicunt, sicut apertissime etiam Lucas evangelista testatur, tunc fuisse factam, quando eversa est Jerusalem, quid eis respondeatur, videre debent qui in fine saeculi vel circa finem existimant haec futura; quanquam ipsa desolationis abominatio propter obscuritatem dicti non uno modo ab omnibus potuerit intelligi.
32. Et quod dictum est, Qui est in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam; potest congruentius intelligi spiritualiter, quod in tribulationibus omnibus est cavendum, ne quisque devictus ad carnalem vitam de spirituali sublimitate descendat, aut qui profecerat 0917 in anteriora se extendens, deficiendo in posteriora respiciat. Quod si in omni tribulatione, quanto magis in illa cavendum praecipi debuit, quae talis futura praedicta est illi civitati, qualis non fuit ab initio, neque fiet; et si in ista, quanto magis in illa, quae novissima futura est orbi terrae, id est Ecclesiae toto orbe diffusae! Nam et ipse Lucas, non quidem quando a discipulis suis de adventu suo Dominus interrogatus est, ubi hoc Matthaeus commemoravit et Marcus, sed alio loco ubi Pharisaei quaesierunt ab illo quando veniet regnum Dei, tale aliquid eum dixisse narravit: In illa, inquit, hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro (Luc. XVII, 20-31).
33. Sed nunc propter computationem temporum de Danielis Hebdomadibus agitur, quae si circa tempora primi adventus Domini completae non sunt, atque in fine complendae sunt, Apostolos hoc ignorasse, vel scisse quidem, sed docere prohibitos fuisse quis credat? Quanquam si hoc ita est, utiliter nesciunt gentes quod Dominus docere prohibuit eos quos gentium voluit esse doctores. Si autem jam completae sunt, quia jam est unctus Sanctus sanctorum, jam occisus est Christus, ut non esset civitatis ejus, jam de templo illo sublatum est sacrificium, sublata est unctio, merito Apostolis de fine quaerentibus responsum est, Non est vestrum scire tempora, quae Pater in sua potestate posuit; quoniam tempora quae per Danielis prophetiam scire poterant, non ad finem saeculi, de quo quaesierant, pertinebant.
CAPUT X.
34. Signa vero de coelo et terra, numquid majora nos vidimus, quam qui fuerunt ante nos? Nonne si gentium legatur historia, tanta mira reperiuntur extitisse de coelo terraque, ut aliqua etiam non credantur? Sed, ut multa omittam quae persequi longum est, duos soles quando nos vidimus? quos visos litteris mandaverunt qui tunc fuerunt, antequam Dominus venisset in carne. Quando nos vidimus solem sic obscuratum, quemadmodum obscuratus est, cum Lumen mundi penderet in ligno? nisi forte defectus solis et lunae, quos consueverunt computatores siderum annotare atque praedicere, inter coelestia prodigia numerabimus, quia lunam saepius in sua plenitudine, solem vero rarius, sed tamen vidimus in fine lunae secundum eorum computum defecisse. Non erat talis solis ille defectus, quando crucifixus est Christus, et ideo vere mirabilis erat et prodigiosus. Pascha quippe fuerat Judaeorum, quod nonnisi in lunae plenitudine celebratur: secundum astrologorum autem numeros certum est solem, quando luna plena est, non posse deficere, sed quando finis est lunae; non quidem semper, sed aliter nunquam, cum secundum illos numeros deficit. Quid ergo tale unquam quisquam meminit apparuisse de coelo, ex quo Dominus illa praedixit, quale apparuit quando passus est? Quare si apparebunt etiam talia, si non spiritualiter potius intelligenda sunt, tunc apparebunt, quando finis sic appropinquabit ut debeant apparere.
35. Bellis autem per diversa intervalla temporum 0918 et locorum quando non terra contrita est? Nam, ut nimis antiqua praeteream, sub imperatore Gallieno, cum Romanas provincias barbaries usquequaque pervaderet, quam multos fratres nostros qui tunc erant in carne, putamus propinquum finem credere potuisse, quoniam longe post ascensionem Domini factum est! ac per hoc etiam ista qualia futura sint, cum fuerit omnino finis proximus, ignoramus; si tamen haec non ita praedicta sunt, ut in Ecclesia potius intelligi debeant. Duae quippe gentes sunt, et duo regna; unum scilicet Christi, alterum diaboli, de quibus dici potuit, Exsurget gens super gentem, et regnum super regnum: quod non desinit fieri, ex quo dictum est, Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Quod vide quando dictum est, et ex illo quot anni transierunt; et tamen verissime dictum est. Novissimis enim diebus Dominus per virginem venit: nec diceretur ista hora novissima, nisi regno appropinquante coelorum, per quam totam horam fiunt quae Dominus propinquante suo regno futura praedixit: sed haec hora quanto spatio protendatur, si Apostolis dictum est, Non est vestrum scire; quanto magis quilibet homo, qualis ego sum, modum suum debet agnoscere, ne plus sapiat quam oportet sapere (Rom. XII, 3).
CAPUT XI.
36. Sed confiteri nos, inquis, poena nostra compellit adesse jam finem, dum impletur quod praenuntiatum est: «Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi». Nullam, inquis, patriam, nullum locum nostris temporibus non affligi aut tribulari certum est; sicut dictum est, «Prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi.» Si ergo ista mala quae nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia jam Dominum esse venturum, quid est quod ait Apostolus, Cum dixerint, Pax et securitas (I Thess. V, 3)? Cum enim dixisset Evangelium, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione; continuo subjunxit, Nam virtutes coelorum movebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
37. Videamus itaque ne forte melius intelligatur non ea modo impleri quae praedicta sunt illis verbis, sed tunc potius esse ventura, quando sic erit tribulatio universo orbi; ut ad Ecclesiam pertineat quae universo orbe tribulabitur, non ad eos qui tribulabunt eam. Ipsi enim dicturi sunt, Pax et securitas; ut repentinus illis superveniat interitus, et eos adventus Domini sicut fur in nocte comprehendat; quando e contrario gaudebunt, et exsultabunt qui diligunt manifestationem Domini. Nunc autem ista mala, quae tanquam summa et extrema creduntur, utrique genti et utrique regno, et Christi scilicet, et diaboli, videmus esse communia: pariter quippe his et boni affliguntur et mali; nec est qui dicat, Pax et securitas, ubicumque contingunt, vel metuitur ne contingant. Inter quae tamen mala adhuc usquequaque frequentantur luxuriosa convivia, fervet ebriositas, avaritia grassatur, perstrepunt lascivi cantus, organa, tibiae, lyrae, citharae, tesserae, multa et varia genera sonorum atque ludorum: hoccine est arescere prae timore, an 0919 potius madescere prae libidine? Sed haec filii tenebrarum abundantius habebunt, et exercebunt, cum dixerint, Pax et securitas.
38. Quid ipsi filii lucis et filii diei, qui non sunt in tenebris, ut eos tanquam fur dies ille comprehendat? nonne adhuc utuntur hoc mundo tanquam non utentes? Quia etsi ante multos annos, Apostolorum temporibus dictum est, pia tamen sollicitudine cogitant quod dictum est, Tempus breve est (I Cor. VII, 29). Nonne a maxima parte eorum novellatur, aedificatur, emitur, possidetur, geruntur adhuc honores, ducuntur uxores? De iis loquor, qui exspectantes Dominum suum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 36), non se tamen abstinent a carnalibus nuptiis, sed obedientissima charitate audiunt Apostolum praecipientem quemadmodum vivere debeant uxores cum viris, viri cum uxoribus, filii cum parentibus, parentes cum filiis, servi cum dominis, domini cum servis: nonne hi omnes in his omnibus utuntur hoc mundo? Arant, navigant, comparant, generant, militant, administrant. Puto quod non erunt sic, quando erunt, quae in Evangelio praedicta sunt, signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum; arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi: nam virtutes coelorum movebuntur.
39. Haec quippe in Ecclesia melius existimo intelligi, ne Dominus Jesus appropinquante secundo adventu suo ea pro magno praedixisse videatur, quae huic mundo et ante primum ejus adventum consueverant evenire, et irrideamur ab eis qui haec, quae velut novissima et omnium maxima horrescimus, plura in historia gentium, et multo majora legerunt. Ecclesia est enim sol et luna et stellae, cui dictum est: Speciosa sicut luna, electa sicut sol (Cant. VI, 9). Ab hac adoratur Joseph noster in hoc mundo, velut in Aegypto, ex humillimo sublimatus: nam illum Joseph mater certe adorare non potuit, quae ante defuncta est (Gen. XXXV, 19) quam Jacob venisset ad filium (Id. XLVI), ut illius somnii prophetici (Id. XXXVII, 9) veritas adimplenda Christo Domino servaretur. Quando enim sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur, sicut ab aliis duobus Evangelistis hic locus commemoratus est, Ecclesia non apparebit; impiis tunc persecutoribus ultra modum saevientibus, et remoto timore, tanquam arridente mundi felicitate dicentibus, Pax et securitas: tunc stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur; quoniam multi, qui gratia fulgere videbantur, persequentibus cedent et cadent, et quidem fideles fortissimi turbabuntur. Ideo autem secundum Matthaeum et Marcum post tribulationem dierum illorum dicitur hoc futurum, non quia transacta tota illa persecutione accident ista; sed quia praecedet tribulatio, ut sequatur quorumdam defectio: et quia per omnes dies illos ita fiet, propterea post tribulationem dierum illorum, sed tamen in eisdem diebus fiet.
40. Quod ergo dictum est secundum Lucam, Et in 0920terris pressura gentium, gentes voluit intelligi, non pertinentes ad semen Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes (Id. XXII, 18), sed gentes quae ad sinistram stabunt, quando congregabuntur ante Judicem vivorum et mortuorum omnes gentes. Utraque pars enim erit in omnibus gentibus; una quae premat, altera quae prematur: una quae dicat, Pax et securitas; altera in qua sol obscuretur, et non det luna lumen suum, et de qua cadant stellae, et in qua virtutes coelorum moveantur.
41. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Quod video duobus modis accipi posse; sive in Ecclesia tanquam in nube venientem, sicut etiam nunc venire non cessat, secundum id quod ait, Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus coeli; sed ideo tunc cum potestate magna et majestate, quia major potestas et majestas illius apparebit sanctis, quibus magnam virtutem dabit, ne tanta persecutione vincantur: sive in corpore suo, in quo sedet ad dexteram Patris, in quo etiam mortuus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, secundum quod scriptum est in Actibus Apostolorum, His dictis nubes suscepit eum, et sublatus est ab eis. Et quia illic etiam dictum est ab Angelis, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 9, 11), merito credendus est, non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus; quoniam sic veniet sicut abiit, et nubes eum suscepit abeuntem.
42. Sed horum duorum quid hic potius eligendum sit, judicare difficile est. Promptior quidem sensus est ut quisque cum audierit vel legerit, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate, ipsum prorsus accipiat ejus adventum, non per Ecclesiam, sed per seipsum, quando venturus est ad vivos et mortuos judicandos: sed quoniam Scripturae scrutandae sunt, nec earum superficie debemus esse contenti, quae ad exercitationem nostram ita modificatae sunt, ut allius se penetrari velint, diligenter sunt inspicienda sequentia. Cum enim dixisset, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate; adjunxit atque ait, His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores; cum producunt jam ex se fructum. scitis quoniam prope est aestas: ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Cum ergo dicit, Cum videritis haec fieri; quae intelligere poterimus, nisi ea quae supra commemorata sunt? In his est autem etiam quod ait, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Proinde etiam hoc cum visum fuerit, non jam erit regnum Dei, sed prope erit.
43. Hunc ordinem videmus et duos alios evangelistas tenere. Apud Marcum enim cum dictum esset, Et virtutes quae sunt in coelis, movebuntur; Et tunc, inquit, videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. Deinde subjungit quod Lucas non 0921 dixit: Et tunc mittet Angelos suos et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum coeli. Tunc quod ille de ficu et de aliis arboribus, iste de sola ficu ponens: A ficu autem discite, inquit, parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas: sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. Quid est, Cum videritis haec fieri, nisi ea quae supra dixit? In quibus est etiam illud quod ait, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria: et tunc mittet Angelos suos, et congregabit electos suos. Non itaque tunc erit finis, sed tunc erit in proximo.
44. An dicendum est non omnia quae supra commemorata sunt, esse intelligenda, ubi ait, Cum videritis haec fieri, sed aliqua eorum; hoc videlicet excepto quod dictum est, Et tunc videbunt Filium hominis venientem, etc.? ipse quippe finis erit, non tunc proximus erit. Sed Matthaeus aperuit, nullis exceptis esse accipiendum quod positum est, Cum videritis haec fieri: nam et apud ipsum cum dictum esset, Et virtutes coelorum movebuntur; et tunc apparebit, inquit, signum Filii hominis in coelo, et tunc plangent omnes tribus terrae. Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli in virtute multa et majestate: et mittet Angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum. Ab arbore autem fici discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas: ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in januis.
45. Tunc ergo scimus prope esse, cum viderimus non aliqua eorum, sed haec omnia, in quibus et hoc est, quod videbitur Filius hominis veniens, et mittet Angelos suos, et de quatuor mundi partibus, id est, de toto orbe terrarum congregabit electos suos; quod tota hora novissima facit, veniens in suis membris tanquam in nubibus vel in tota ipsa Ecclesia quod est corpus ejus, tanquam in nube magna fructificante atque crescente in universo mundo, ex quo coepit praedicare et dicere, Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum: ita ut fortasse omnia quae ab his tribus evangelistis dicta sunt de ejus adventu, diligentius inter se collata atque discussa, inveniantur ad hoc pertinere, quod quotidie venit in corpore suo, quod est Ecclesia (de quo adventu suo dixit, Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus coeli); exceptis his locis ubi ab eo ille adventus ultimus in seipso, quando est vivos judicaturus et mortuos, ita promittitur ut propinquare dicatur, et quod in ultimo sermonis secundum Matthaeum ipse omnino adventus evidenter exprimitur, cujus superius quibusdam signis propinquitas intelligenda monstratur. Ad hoc quippe apud Matthaeum sermo ipse concluditur: Cum autem venerit Filius hominis, inquit, in majestate sua, et omnes Angeli cum eo; tunc sedebit super sedem majestatis suae, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et caetera usque ad illud, ubi ait, Et ibunt hi in supplicium aeternum; 0922justi autem in vitam aeternam. Hoc enim nullus ambigit de Christi adventu novissimo et de fide saeculi praedictum fuisse. Nam et illas quinque et quinque virgines (Matth. XXV, 1-13), non defuerunt qui non contemptibili disputatione docere voluerint, ad hunc ejus adventum, qui nunc fit per Ecclesiam, pertinere. Sed haec non sunt temere pollicenda, ne aliquid occurrat quod valide contradicat, praesertim quia in talibus divinorum eloquiorum obscuritatibus, quibus nostras intelligentias Deo placuit exercere, non solum alius alio movetur acutius eorum qui Scripturas sanctas non improbabiliter tractant; sed etiam quilibet unus illorum, aliquando minus, aliquando melius intelligit.
CAPUT XII.
46. Nescio tamen utrum intueri aliquid certius in hac quaestione possemus, si ulla ratione seu facultate possemus, quam illud quod in epistola priore jam posui, quando Evangelio mundus universus impleatur. Quod enim putat Venerabilitas tua jam hoc per ipsos Apostolos factum, non ita esse certis documentis probavi. Sunt enim apud nos, hoc est, in Africa, barbarae innumerabiles gentes, in quibus nondum esse praedicatum Evangelium, ex iis qui ducuntur inde captivi, et Romanorum servitiis jam miscentur, quotidie nobis addiscere in promptu est. Pauci tamen anni sunt, ex quo quidam eorum rarissimi atque pancissimi, qui pucati Romanis finibus adhaerent, ita ut non habeant reges suos, sed super eos praefecti a Romano constituantur imperio, et illi et ipsi eorum praefecti christiani esse coeperunt. Interiores autem, qui sub nulla sunt potestate Romana, prorsus nec religione christiana in suorum aliquibus detinentur, neque ullo modo recte dici potest istos ad promissionem Dei non pertinere.
47. Non enim Romanos, sed omnes gentes Dominus semini Abrahae, media quoque juratione promisit (Gen. XXII, 16-18): ex qua promissione jam factum est ut nonnullae gentes quae non tenentur ditione Romana, reciperent Evangelium, et adjungerentur Ecclesiae, quae fructificat et crescit in universo mundo. Adhuc enim habet quo crescat, donec fiat quod de Christo in Salomonis figura prophetatum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). A flumine scilicet ubi baptizatus est, quia inde coepit Evangelium praedicare: a mari autem usque ad mare totus est orbis cum omnibus gentibus, quoniam mari oceano cingitur universus. Quomodo autem implebitur aliter illa prophetia: Omnes gentes, quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine (Psal. LXXXV, 9)? Non enim de locis suis migrando venient, sed in locis suis credendo. De credentibus quippe Dominus dixit: Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo (Joan. VI, 66). Propheta autem dicit: Et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium (Sophon. II, 11). Omnes insulae dixit, tanquam diceret, Etiam omnes insulae; hinc ostendens quam nulla relinquatur terrarum ubi non sit Ecclesia, quando nulla relinquitur insularum, quarum nonnullae etiam in Oceano sunt constitutae, et quasdam earum 0923 Evangelium jam suscepisse didicimus. Atque ita et in insulis singulis quibusque impletur quod dictum est, Dominabitur a mari usque ad mare, quo unaquaeque insula cingitur; sicut in universo orbe terrarum, quae tammam omnium quodammodo maxima est insula, quia et ipsam cingit Oceanus, ad cujus littora in occidentalibus partibus Ecclesiam pervenisse jam novimus, et quocumque littorum nondum pervenit, perventura est utique fructificando atque crescendo.
48. Si ergo quia prophetia veritatis mentiri non potest, necesse est ut omnes gentes, quotquot fecit Deus, adorent eum; quomodo adorabunt eum, nisi invocent eum? Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom. X, 14)? Mittit enim Angelos suos, et congregat electos suos a quatuor ventis (Matth. XXIV, 31), id est ab universo orbe terrarum. In quibus ergo gentibus nondum est Ecclesia, oportet ut sit, non ut omnes qui ibi fuerint credant; omnes enim gentes promissae sunt, non omnes homines omnium gentium: non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Credit itaque omnis gens in omnibus qui electi sunt ante constitutionem mundi (Eph. I, 4), in caeteris non credit, et credentes odit. Quomodo enim et illud implebitur, Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (Matth. XXIV, 9); nisi in omnibus gentibus sint et qui oderint, et quos oderint?
49. Quo pacto igitur ab Apostolis est praedicatio ista completa, quando adhuc usque sunt gentes (quod certissimum est nobis) in quibus modo coepit, et in quibus nondum coepit impleri? Non itaque sic dictum est Apostolis, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in extremum terrae (Act. I, 8), tanquam ipsi soli, quibus tunc loquebatur, tantum munus fuerint impleturi: sed sicut eis solis videtur dixisse quod dixit, Ecce vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); quod tamen eum universae Ecclesiae promisisse, quae aliis morientibus, aliis nascentibus hic usque in saeculi consummationem futura est, quis non intelligat? sicut eis et illud ait, quod ad eos omnino non pertinet, et tamen sic dictum est tanquam ad solos etiam pertineret, Cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in januis (Id. XXIV, 33): ad quos enim hoc pertinet, nisi ad eos qui in carne tunc erunt, cum omnia complebuntur? quanto magis illud quod ex magna parte per eos agendum fuit, quamvis et posteris eorum eadem actio servaretur?
50. Quod autem dixit Apostolus, Numquid non audierunt? In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Rom. X, 18, et Psal. XVIII, 5): quamvis locutus sit praeteriti temporis verbis, tamen quod futurum fuerat dixit, non quod jam factum atque completum; sicut ipse propheta quo usus est teste, non ait, In omnem terram exiturus, sed, Exiit, inquit, sonus eorum, quod utique nondum factum erat: quale est etiam illud, Foderunt manus meas et pedes (Psal. 0924 XXI, 17); quod tam longe postea factum novimus. Sed ne istas tantum propheticas locutiones, non et apostolicas fuisse credamus, nonne idem ipse apostolus ait: Quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Et sine dubio magnum est pietatis Sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 15, 16)? Nempe manifestum est hoc, quod in extremo posuit, etiam nunc nondum esse completum; quanto magis tunc quando ista dicebat? Ecclesia quippe tunc assumetur in gloria, quando dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34): et tamen tanquam factum fuisset dictum est, quod certo sciebatur futurum.
51. Multo minus mirandum est quod etiam verbis praesentis temporis usus est in eo quod illum identidem dixisse memorasti, Propter spem, quae reposita est nobis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod advenit in vos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens (Coloss. I, 5, 6), quamvis Evangelium nondum mundum tenebat universum: sed fructificare illud in universo mundo dixit et crescere, ut ita significaret quousque fuisset fructificando et crescendo venturum. Si ergo latet quando Ecclesia fructificante atque crescente universus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet quando finis erit; ante quippe non erit.
CAPUT XIII.
52. Ut autem tibi tanquam sancto homini Dei et sincerissimo fratri aperiam de hac quaestione quid sentiam: error quidem in utroque vitandus est, quantum ab homine vitari potest, sive citius sive tardius quam futurum est, Dominus venturus esse credatur; sed mihi quisquam non videtur errare, cum aliquid nescire se scit, sed cum se putat scire quod nescit. Removeamus itaque de medio servum illum malum, qui dicens in corde suo, Moram facit Dominus meus venire, dominatur conservis suis, et ebriosis convivando miscetur (Matth. XXIV, 48, 49, et Luc. XII, 45): iste quippe procul dubio Domini sui odit adventum. Quo servo malo remoto, constituamus ante oculos tres servos bonos, familiam dominicam diligenter sobrieque tractantes, adventum Domini sui sitienter desiderantes, vigilanter exspectantes, fideliter amantes: si unus eorum citius, alter tardius Dominum putat esse venturum, tertius vero suam de hac re ignorantiam confitetur; quanquam omnes consonent Evangelio, quia omnes diligunt manifestationem Domini, et eam desidoranter et vigilanter exspectant, videamus tamen quis amplius consonet.
53. Unus dicit, Vigilemus et oremus, quia citius venturus est Dominus: alter dicit, Vigilemus et oremus, quia brevis et incerta est ista vita, quamvis tardius venturus sit Dominus: tertius dicit, Vigilemus et oremus, quia et brevis et incerta est ista vita, et nescimus tempus quando venturus est Dominus. Evangelium dicit: Videte, vigilate, et orate; nescitis enim quando tempus sit (Marc. XIII, 33). Obsecro te, quid aliud dicere audimus hunc tertium, quam quod 0925 dicere audimus Evangelium? Omnes quidem, prae desiderio regni Dei, hoc volunt esse verum quod dicit primus; sed hoc secundus negat; tertius vero non negat aliquid horum, sed ignorare se fatetur quis verum dicat illorum. Proinde si hoc factum fuerit quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius; omnes enim manifestationem Domini diligunt. Exsultabunt itaque citius venisse quod diligunt. Si autem factum non fuerit, et apparere coeperit hoc potius esse verum quod dicebat secundus, metuendum est ne inter ipsas moras perturbentur qui crediderant quod dixerat primus, et incipiant Domini adventum non tardum putare, sed nullum: qui vides quantus sit interitus animarum. Quod si tantae fidei fuerint, ut se ad secundi praedicta convertant, et Dominum etiam tardantem fideliter et patienter exspectent; abundabunt tamen opprobria et insultationes atque irrisiones inimicorum multos infirmos a christiana fide avertentiam, dicendo tam fallaciter eis regnum esse promissum, quam fallaciter dicebatur cito esse venturum. Qui autem credunt quod secundus dicit, tardius Dominum esse venturum, si falsum fuerit inventum, citius Domino veniente; nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur.
54. Quapropter qui dicit Dominum citius esse venturum, optabilius loquitur, sed periculosius fallitur. Utinam ergo sit verum; quia erit molestum, si non erit verum! Qui autem dicit Dominum tardius esse venturum, et tamen credit, sperat, amat ejus adventum; profecto de tarditate ejus etiamsi fallitur, feliciter fallitur: habebit enim majorem patientiam, si hoc ita erit; majorem laetitiam, si non erit. Ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem Domini, ille auditur suavius, isti creditur tutius: qui autem quid horum sit verum ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut affirmat aut negat. Obsecro te ut me talem non spernas; quia et ego te diligo id affirmantem quod verum esse desidero, et tanto magis nolo fallaris, quanto magis amo quod polliceris, et quanto magis video periculosum si falleris. Da veniam, si onerosus fui sanctis sensibus tuis: quanto enim rarius provenit, tanto me tecum saltem per litteras loqui diutius delectavit.