CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Quae inquirenda sint hic de elementis, et quid sit elementum.
Nolo autem nunc ordiri alium tractatum postquam complevi praemissa de elementis, et inquirere quibus corporibus accidit generatio, et quare, licet istas quaestiones secundum aliquid in hoc libro velim determinare, et secundum aliquid in libro Peri geneseos. Ad illud ergo cognoscendum oportet nos praescire, quod cognitio rerum omnium non est nisi per propria principia rerum. Principia autem omnium generabilium sunt elementa quatuor : et quia sic est, et tunc oportet nos inquirere quae prima corpora sunt elementa, et quae non, et quare ipsa elementa sint et dicantur : deinde inquirendum erit de quantitate ipsorum et qualitate, eo quod quidam dixerunt generationem causari ex congregatione quantitativa elementorum : quidam autem ex transmutatione qualitatum ele- mentorum. Omnia autem declarabuntur nobis ex scientia vera elementi naturae quae scitur per elementi diffinitionem.
Quia vero elementum non nominat substantiam corporis simplicis absolute, licet in comparatione ad compositum, ideo dicendum quod elementum corporum est ad quod resolvuntur reliqua corpora composita, et est in eis aut potentia aut actus. Utrum enim sit in eis actu aut potentia, est ambiguum : elementum autem in resolutione corporum non resolvitur ad res alias diversas in forma : cum enim elementum est in corpore composito, est plurimum uniuscujusque elementi cum plurimo alterius, et minimum cum minimo alterius, quemadmodum miscibilia sunt in mixto. Cum autem una numero materia non sit susceptibilis diversarum formarum substantialium, non potest dici quod elementa sunt in mixto secundum formas substantiales in toto salvatas. Cum vero etiam in mixto salventur proprietates elementorum, non potest dici quod nullo modo salventur formae substantiales eorum : et ideo dicit Aristoteles quod intentiones illarum formarum su.bstantia-
liuni remittuntur, ita quod secundum dimidium salvantur, et secundum dimidium alterantur : et sic omnes veniunt ad medium.
Si aliquis objiciat dicens, quod formae substantiales non diminuuntur et remittuntur, eo quod sint simplices, respondet Averroes dicens , quod formae substantiales elementorum non completae sunt sicut formae substantiarum perfectarum : et ideo possunt intendi et remitti : quia sunt mediae inter formas substantiales et accidentia. Et hanc responsionem ego non approbo vel improbo, sed addo quod elementorum formae duplices sunt, scilicet primae, et secundae. Primae quidem sunt a quibus est esse elementi substantiale sine contrarietate : et secundae sunt a quibus est esse elementi et actio. Et quoad primas formas salvantur meo judicio in composito : quia aliter compositum non resolveretur ad elementa, et aliter miscibilia non essent separabilia a mixto : cum constet ipsa esse separabilia : et quoad secundas formas sive quoad secundum esse non remanet in actu, sed in potentia, non quidem mali, sed sicut intensum est potentialiter in remisso. Et quia sic dicitur, salvatur elementum in composito, ideo ambiguum est utrum sit potentia vel actu in ipso : quia utroque modo inest ei secundum aliquem modum. Et de hoc dicendum est in fine primi Peri geneseos : et ista in suis libris tradunt Avicenna et Averroes, licet Averroes contradicere videatur Avicennae : et sua contradictio est in verbis tantum : quia si essent formae elementorum completi fines materiae, tunc verum esset quod materia non esset susceptibilis aliarum formarum cum ipsis : sed hoc non est verum, quia elementum nominat viam ad aliud : et ideo forma elementi cum aliis formis salvatur cum materia, sicut salvatur forma carnis in vivo, quia vivi sentientis materia propria est caro : et ideo quando resolvitur, tunc ultimum est in resolutione, et non resolvitur ad formam aliam, sicut caro resolvitur ad aliqua quae ante se sunt formaliter differentia , resolvitur ad elementa : elementa autem non habent resolutionem ad aliqua quae non ipsa sint formaliter differentia : et propterea sunt omnibus priora in compositione, et omnibus posteriora in resolutione. Quod autem secundum hunc modum se habeant elementa, omnes Antiqui confitentur, et ideo dixerunt quod elementa sunt salvata in omni composito permixtione.
Ex quo igitur Antiqui testantur nobis in his quae dicta sunt, tunc procul dubio in omnibus mixtis corporibus sunt corpora simplicia per modum quem diximus in diffinitione elementi, sicut dicimus quod ignis et terra sunt in carne et ligno potentia, et similiter in aliis quae sunt similia istis quantum ad mixtum : omnia enim talia resolvuntur ad corpora quatuor simplicia, cum corpora non resolvuntur ad aliquid quod sit in ipsis.