PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Neque enim de spinis colligunt Ficus, neque de rubo vindemiant uvam. "
Quod dixerat in universali de comparatione arboris, exemplificat in speciali: duas pessimas arbores comparans secundum negationem ad optimos fructus.
Prima est spina de qua dicit: " Neque enim de spinis. " Spina nigra est de qua loquitur : cujus spina ex medulla exoritur, fortiter corpori stipitis et ramorum infixa : cujus succus niger est et acer : et fructus acutus, et accasia ab acumine vocatus. De tali igitur ligno non generatur nisi fructus stipticus acutus, dentes obstupefaciens.
Numquid ergo " de eo colligunt ficus? " molles, dulces, suaves, et delectabiles? Quasi dicat: Non. Sic de corde in quo radicatur aculeus irae, et nigredo fellitae indignationis et odii, numquam profert ficum dulcissimae charitatis, sed semper pungit et obstupescit. II Reg. xxiii, 6 et 7 : Praevaricatores quasi spinae evellentur universi, quae non tolluntur manibus : et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato. Semper enim defensione uti necesse est contra tales. Jerem. IV, 3 : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Hae sunt spinae quae suffocant semen verbi Dei . Nihil ergo dulce exoritur de spinis hujus compunctionis.
Dicuntur tamen aliquando spinae etiam haeretici,qui detinent erroribus suis transeuntes. Cantic. II, 2 : Sicut Ulium inter spinas, sic amica mea inter filias.
Dicuntur etiam divitiae spinae, Luc. VIII, 7 : Aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.
Dicuntur etiam spinae tribulationes tentationum, Genes. III, 18 : Spinas et tribulos germinabit tibi.
Dicuntur etiam spinae peccata, propter conscientiae punctiones et vulnerationes. Psal. XXXI, 4 : Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
Dicitur spina impedimentum virtutis ex antiqua consuetudine mali, Proverb. XXIV, 30 et 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae.
" Neque de rubo vindemiant uvam. "
Secunda comparatio est. Rubus autem non est specialis planta, sed omne arii ustum breve et spissum et spinosum, per quod non patet transitus, vocatur hic rubus : a quo etiam dicitur rubeta : et est rana quae insidet foliis rubi, et clamat tempore pluviae. Rubus autem spissitudine et spinositate significat cor oppressum amaritudine et punctionibus inimicitiarum, a quo numquam vindemiatur vinum gaudiorum caelestium, quia semper cogitat amara sicut diabolus. Apocal. xii, 12 : Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam. Psal. lvii, 10 : Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos. Spinae vestrae sunt puncturae iracundiarum contra fraternam charitatem. Rhamnus autem rubus quidam est valde spinosus et valde acutarum spinarum. Et hujus periculum spinae nostrae non intelligunt: et ideo sicut viventes absorbentur, sic absorbet rhamnus in ira sua. Judicum, IX, 15 : Egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. De talibus enim rhamnis semper egreditur ignis irae, et devorat etiam excelsos homines, quia semper tales ignem incendunt: et ideo vinum bonae spei et jucunditatis fraternae numquam afferunt.