MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Ad primum: dicimus, quod dicitur de domo David, non tantum propter generis successionem, sed principalius propter virtutum imitationem : et tales dicuntur esse proprie de una domo, juxta illud : Qui inhabitare facit unius moris in domo : ex convictu enim formantur mores. Unde Bernardus : " Huc accedit quod dicitur fuisse de domo David, Vere enim de domo David, vere de regia stirpe descendit vir iste Joseph, nobilis genere, mente nobilior. Plane filius David, non tantum carne, sed fide, sed sanctitate, sed devotione, quem tamquam alterum David Dominus invenit secundum cor suum, cui tuto committeret secretissimum atque sanctissimum sui cordis arcanum : cui tamquam alteri David incerta et occulta sapientiae suae manifestavit : et dedit illi non ignarum esse mysterii, quod nemo principum hujus saeculi cognovit : cui denique datum est quod cum multi reges et prophetae eum vellent videre, non viderunt, audire et non audierunt, non solum videre et audire, sed etiam portare, deducere, amplecti, deosculari, et nutrire, et custodire . " Non tantum autem Joseph, sed et Mariam descendisse credendum est de domo DavId Alioquin non fuisset desponsata viro de domo David, si non ipsa esset de domo DavId Ambo igitur erant de domo David : sed in altera completa est veritas quam juravit Dominus David, altero tantum conscio et teste adimpletae promissionis. Recte igitur dicitur sponsus Virginis fuisse de domo David, ut scandalum evitetur, ut eadem tribus esse probetur, ut amor legis in utroque ostendatur, ut humilitas nobilitate regis exaltetur, ut paupertas nobilitati non repugnare doceatur, ut Davidis humilitas evangelizetur, ut humilitatis imitatio in Joseph insinuetur, ut veritatis promissio adimpleatur, ut genealogia Dominae describeretur, ut paupertas mirabilior demonstretur, ut nobilius exemplum paupertatis et humilitatis detur.
Quod etiam quaeritur, quare David hic ponatur, cum peccator fuerit? Respondetur, quod non ponitur ideo quia peccator fuerit, sed quod Joseph ab ipso carnaliter descenderit, et per imitationem in virtutibus illi similis fuit. Nec propter peccati maculam quam paenitentia delevit, minus in genealogia Domini nominari debuit, Sed audacter praedicari : tum propter hoc quia peccatoribus confidentiam generet, et misericordiam Dei augmentet, qui dicit : Si impius egerit
paenitentiam ab omnibus peccatis suis, omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor . ''Quod autem hic nulla peccatrix ponitur, causa esse potest, ut omnis peccati imitatio vel suspicio a beata Virgine excludatur : cum sicut a patre in filios, sic a matribus in filias solet imitatio derivari.