In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(k) Sive illa secundum aliquos, sit anima intellectiva. Haec est opinio Thomae in 4. dist. 11. quaest. 1. art. 1. Sive secundum alios, sit forma alia praecedens illam. Haec est opinio Doctoris, ut patet in 4. in materia de. Eucharistia ; est etiam opinio aliorum, sed postea differunt, quia Doctor non tantum ponit formam corporis organici aliam ab intellectiva, sed etiam ponit plures formas, secundum pluralitatem partium organicarum heterogenearum, puta quod manus habet aliam formam a forma pedis, ut patet in 4. et in Metaphysica sua. Alii vero ponunt esse eamdem formam totius organici et omnium partium organicarum heterogenearum ; sive ponatur tertio modo, quod non sit alia forma totius organici a formis particularibus partium organicarum heterogenearum, sed quod forma totius organici sit praecise integratio illarum formarum particularium, et non sit alia forma substantialis ab istis.
(1) Et sine quo non est corpus complete organizatum, quia secundum primum membrum est anima intellectiva, secundum secundum est forma organica totius alia a formis partialibus, secundum tertium est inductio illarum formarum particularium.