QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia Aegidii effectum immediatum, nempe fieri per motum et ejus causam, esse simul in actu, secus de effectu mediato, quale est factum esse, et sic intelligit Philosophi litteram. Secundam partem probat, quia alioquin omnia necessario evenirent. Refutatur primo quia ex hac ipsius ratione, sequitur effectum illum immediatum necessario fieri. Secundo, quia ratio ejus non minus currit de effectu sine motu, imo magis, ut de actibus voluntatis, qui sine motu fiunt Resolvit ergo Doctor, quando dicit Philosophus, causam in actu, et effectum in actu esse simul, secus de causa et effectu in potentia, id intelligendum esse de fundamentis, non de relationibus, quia hae utrobique simul sunt ; sed fundamentum relationis causae in potentia prius existit, ut aedificator, quam fundamentum relationis effectus in potentia, de quo postea 1, 9.
Ad quaestionem dicitur pro primo membro, quod causa efficiens per motum, est causa unius effectus immediate, scilicet fieri et facti mediate: tunc vera est propositio de causa in actu et effectu immediato, scilicet ipso fieri, quia quando causa est in actu, tunc movet, et quando movet fieri est in mobili. De effectu mediato, non oportet hoc, quia tunc omnia evenirent de necessitate, supposito quod omnia haberent causas per se; quia si aliquid eveniat tertia die, sit A, A, si fiat, fiet A, per se causa, scilicet B; sed B habet aliam causam, quia si B est in actu, et causa ejus, scilicet C, et sic redeundo ad aliud, quod nunc est, sit D, quid est causa ipsius C ' sed D fuit causa in actu, ad quam ex hypothesi necessario sequebatur effectum esse simul in actu C, et sic ex G, B, et ex B, A: ergo omnia necessario venirent. Tale argumentum facit Philosophus 6. hujus, cap. 2. text. comment. 7. Unde istae duae propositiones non sunt simul verae, quod cujuslibet flendi oportet dare per se causam, et quod posita causa in actu, necesse sit effectum poni in actu quia ex his sequitur conclusio impossibilis modo praedicto, quod omnia necessario erunt, et non propter primam propositionem, quia etiam si ipsa esset vera, adhuc conclusio non sequeretur; ergo propter secundam; ergo secunda est impossibilis. De causa in potentia dicitur quod non oportet esse cum effectu, quia est prior effectu.
Sed contra istos est argumentum nunc factum, ita concludit contra eos de fieri, quod ponunt effectum immediatum, quia illarum duarum propositionum supposita prima et hac quam ipsi dant, quod posita causa in actu necessario sit esse fieri in actu. Arguitur ut prius, D existente in actu, necesse est C fieri, et ex C, B, et ex B, A fieri; ergo omnia futura necessario fient, hoc ita est inconveniens, sicut quod necessario erunt, illud enim non solum est inconveniens, sic quod omnia simul erunt necessario, ut vadit prima deductio, sed etiam quod successive non potest vitari quin omnia necessario erunt successive saltem, nisi per hoc solum quod ponatur aliquid posse fieri, et tamen non fore propter impedimentum. Nec illa evasio valet, si in principio fieri sit aliquid fiendi. Similiter videtur quod illud non sit verum, scilicet quod causa particularis et effectus immediatus sunt simul, per idem argumentum, quod ipsi faciunt; quia ponamus quod essent multae causae agentes ordinatae, non per motum,tunc si causa existente in actu, necesse est immediatum effectum esse in actu; ergo omnia producibilia a talibus causis de necessitate evenirent, hoc autem est falsum: ita enim contingenter producit voluntas aliquid, non per motum, sicut ignis per motum, imo contingentius. Probatio consequentiae, sicut ipsi arguunt unde ratio non valet plus ibi quam hic. Ideo dicendum ad formam, quod ibi est fallacia secundum quid et simpliciter, concedo quod quando causat in actu, quod necessario sequitur quod effectus est in actu ; ergo necessario est effectus, non sequitur, quia causa est in actu contingenter, unde consequentia non valet; effectus necessario, necessitate consequentiae, est in actu, si causa sit in actu ; ergo effectus necessario est, nisi poneret quod causa esset necessario in actu; nunquam enim ex necessitate conditionali sequitur necessitas consequentis, nisi antecedens sit necessarium, sic non est hic, sed fit causa in actu contingenter. Sed Philosophus non sic arguit. Sed hoc supposito, quod posito eo quod est causa, sequitur necessario aliud, sicut patet per exemplum ejus ibi.
Contra, adhuc illud quod est causa contingenter est, vel fuit, vel erit; ergo consequens non est necessarium. Responsio, si jam aliquid est, ad quod necessario sequitur aliud, illud aliud necesse est fore necessitate inevitabilitatis, sic quod non potest evitari quin erit, sed non est simpliciter necessarium, quia potuit evitari, quia istud quod nunc est, potuit non esse nunc. Contra illud aliud de causa in potentia et effectu in potentia, videtur quod simul sint et non sint, quia referuntur secundo modo relativorum, quae mutuo dependent.
Potest aliter dici ad quaestionem, quod illa differentia non est de relatione causae in potentia, et effectus inpotentia, quia sic simul est causa in potentia et effectus in potentia, sicut de causa in actu et effectu in actu, quia uno genere relationis referuntur omnia haec; unde in hoc non est differentia, sed in hoc quod veritas hujus dicti attendenda est de fundamentis relationum, quia relatio causae in actu, et effectus in actu non potest fundari nisi in ente in actu ; et ideo sicut relationes simul sunt et non sunt, ita et fundamenta earum, sicut prius exponitur: sed relationes causae in potentia, et effectus in potentia, non requirunt fundamenta in actu, et ideo non oportet fundamenta earum simul esse, licet relationes simul sint in actu.
Si autem est causa in actu, simul erit illa relatio, et illa non potest fundari nisi in ente in actui ergo aliquid est ens in actu, in quo illud fundatur; et ideo si causa est in actu, aliquid non solum est effectus in actu, sed aliquid existit actu, quod est effectus in actu. Sed si relatio causae in potentia fundetur in mente in actu, sicut iste est aedificator, non oportet
relationem effectus in potentia, quae simul est cum relatione causae in potentia, fundari in aliquo ente in actu, ita quod non oportet simul aliquid existere quod sit aedificator, et aliquid existere quod sit aedificabile, quia aedificabile potest existere in ente in potentia. Nec intelligitur differentia fundamentorum relationum potentiae in actu, et effectus in actu, ad fundamenta relationum causae in potentia, et effectus in potentia, inquantum sunt fundamenta, quia utraeque relationes utrinque simul sunt. Ita etiam fundamenta simul sunt, actu etiam sunt inquantum fundamenta, hoc est, actu sunt sub illis relationibus;sed non simul actu existunt, sed causa et effectus in actu, si unum existit, et aliud, non sic in potentia. Nec dico, si unum fundamentum existit, causae scilicet in actu, quod fundamentum effectus in actu existit, quia fundamentum actu existit sine relatione; sed si est sub relatione causae in actu, et actu existit, tunc fundamentum relationis effectus in actu, actu existit, ut sit in summa differentia, non sic hinc inde inter relationes, quia utraeque necessario simul sunt; nec inter fundamenta relationum, inquantum sunt fundamenta, quia et illa utrinque necessario simul sunt, eum sine illis sic non sint relationes; nec de illis quae fundamenta sunt sine substantia in se consideratur, quia sic neulrobique necessario simul actu, nec necessario simul in potentia. Sed intelligitur differentia de fundamentis actu existentibus sub relationibus comparatis ad existentiam absolute, non ad existentiam sub relationibus. Hoc sic exponitur, si causa est in actu, ita relatio est in actu; ergo necesse est aliquid existere In actu, in quo fundatur relatio causae in actu, et effectus in actu; sed si causa in potentia est, sicut aedificator, non oportet aliquod
ens in actu esse, in quo fundetur illa relatio in potentia, sed sufficit habere fundamentum ens in potentia.