REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Virum Angelus custos aliquid causet in custodito ?
Damasc, lib. 2. c. 3. Alens. 2. p. q. 41. m. I . 2. et3. D. Thom. I. p. q. 113. a. 2. ei hic q. I . D. Bonav. I. q. I. 2. Richard. a. I. q. 2. 3. Gabr. d. 9. quaest, I . Vasq. 1. p. disp. 245. Scot. in Oxon. hic quaest, unica.
Circa undecimam distinctionem quaeritur primo : Utrum Angelus deputatus ad custodiam viatoris possit aliquid causare effective in ejus intellectu, vel voluntate ? Quod sic, nisi sic esset, inutilis esset : igitur non videtur quod propter aliud sit inutilis, nisi ut causet in eo intellectionem.
Rem, Angelus potest causare intellectionem in intellectu alterius Angeli ; igitur, et in intellectu hominis. Consequentia patet, quia intellectus hominis est magis potentialis ; igitur magis potest agens perfectum aliquid in eo causare.
Item, sensibile potest agere in intellectum, ut patet 3. de Anima: Phantasma ad intellectum, sicut sensibile ad sensum. Phantasmata autem non excedunt genus sensibilium ; igitur multo fortius actu intelligibile potest agere in intellectum, quia magis sibi proportionatum ; Angelus vero est actu intelligibilis.
Item, Dionysius 4. caelestis Hierarchiae : Revelationes veniunt ad homines per Angelos ; igitur aliquid causat in intellectu eorum. Et Zachariae 1. dicitur: Surge, qui loquebatur in me, etc.
Oppositum, Augustinus 5. Con--fessionum, ubicumque, etc. Non est alius Doctor praeter te, et loquitur de Deo.
Item, quod non possit velle causare in voluntate, probatur, quia voluntas est domina suorum actuum, et pari ratione non potest agere in intellectum, cum intellectus sit liber.