Quod vita dei est sempiterna.
Ex hoc autem apparet quod vita eius sit sempiterna.
Nihil enim desinit vivere nisi per separationem vitae. Nihil autem a seipso separari potest: omnis enim separatio fit per divisionem alicuius ab alio. Impossibile est igitur quod deus deficiat vivere: cum ipse sit sua vita, ut ostensum est.
Item. Omne illud quod quandoque est et quandoque non est, est per aliquam causam: nihil enim seipsum de non esse in esse adducit, quia quod nondum est, non agit. Divina autem vita non habet aliquam causam: sicut nec divinum esse.
Non igitur quandoque est vivens et quandoque non vivens, sed semper vivit. Est igitur vita eius sempiterna.
Adhuc. In qualibet operatione operans manet, licet interdum operatio transeat secundum successionem: unde et in motu mobile manet idem subiecto in toto motu, licet non secundum rationem. Ubi igitur actio est ipsum agens, oportet quod nihil ibi per successionem transeat, sed totum simul maneat. Intelligere autem et vivere dei ipse est deus, ut ostensum est.
Igitur eius vita non habet successionem, sed est tota simul. Est igitur sempiterna.
Amplius. Deus omnino immobilis est, ut supra ostensum est.
Quod autem incipit aut desinit vivere, vel in vivendo successionem patitur, mutabile est: nam vita alicuius incipit per generationem, desinit autem per corruptionem, successio autem propter motum aliquem est. Deus igitur neque incoepit vivere, neque desinet vivere, neque in vivendo successionem patitur. Est igitur eius vita sempiterna.
Hinc est quod dicitur Deut. 32-40, ex ore domini: vivo ego in aeternum; I Ioan. Ult.: hic est verus deus et vita aeterna.