Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
14. (( vers. 10.)) Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus magnus. Nemo se dicat magnum. Futuri erant qui se dicerent magnos: contra hos dicitur, Tu es Deus solus magnus. Nam quid magnum dicitur Deo, quia ipse est solus Deus magnus? Quis hoc nescit, quia ipse est Deus magnus? Sed quia futuri erant, qui se dicerent magnos, et Deum facerent parvum; contra illos dicitur, tu es solus Deus magnus. Etenim quod tu dicis, impletur, non quod illi dicunt, qui se dicunt magnos. Quid dixit Deus per Spiritum suum? Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Quid dicit nescio quis, qui se dicit magnum? Absit: non adoratur Deus in omnibus gentibus; perierunt omnes gentes, sola Africa remansit. Hoc tu dicis, qui te dicis magnum; aliud dicit qui est solus Deus magnus. Quid dicit qui est solus Deus magnus? Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Video quod dixit solus Deus magnus; taceat homo falso magnus; ideo fallaciter magnus, quia dedignatur esse parvus. Quis parvus esse dedignatur? Iste qui hoc dicit. Quicumque vult inter vos major esse, dixit Dominus, erit vester servus (Matth. XX, 26) . Ille si servus vellet esse fratrum suorum, non eos separaret a matre ipsorum: sed cum vult esse magnus, et non vult esse salubriter parvus; Deus qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6) , quia solus est magnus, implet omnia quae praedixit, et contradicit maledicentibus. Christo enim tales maledicunt, qui dicunt quia periit Ecclesia de toto orbe terrarum, et remansit in sola Africa. Si diceres illi, Perdes villam tuam; forte non a te temperaret manum: et dicit Christum perdidisse haereditatem suam redemptam sanguine suo! Quam autem faciat injuriam videte, fratres. Scriptura dicit: In lata gente gloria regis; in diminutione populi contritio principis (Prov. XIV, 28) . Ergo hanc injuriam facis Christo, ut dicas populum ejus ad istam exiguitatem diminutum. Ideo natus es, ideo christianum te dicis, ut invideas gloriae Christi, cujus signum te in fronte portare asseris, et de corde perdidisti? In lata gente gloria regis: agnosce regem tuum; da illi gloriam, da illi latam gentem. Quam latam gentem dabo, inquis? Noli ex tuo corde dare, et recte dabis. Unde do, inquies? Ecce hinc da: Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Dic hoc, confitere hoc, et dedisti latam gentem: quia omnes gentes in uno una; ipsa est unitas. Quomodo 1092 enim Ecclesia et Ecclesiae, illae Ecclesiae, quae Ecclesia; sic illa gens quae gentes: antea gentes, multae gentes; modo una gens. Quare una gens? Quia una fides, quia una spes, quia una charitas, quia una exspectatio. Postremo quare non una gens, si una patria? Patria coelestis est , patria Jerusalem est: qui quis inde civis non est, ad istam gentem non pertinet; quisquis autem inde civis est, in una gente Dei est. Et haec gens ab oriente in occidentem, ab aquilone et mari distenditur per quatuor partes totius orbis. Hoc Deus dicit: Ab oriente et occidente, ab aquilone et mari date gloriam Deo. Hoc praedixit, hoc implevit, qui solus est magnus. Desinat ergo hoc dicere contra solum magnum, qui noluit esse parvus: quia non possunt esse duo magni, Deus et Donatus.