LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De operationibus aliarum plantarum in communi.
Sunt autem et aliae plurimae plantarum operationes simplices, quae non videntur esse essentiales uni istarum qualitatum in plantis, sed a plantis pluribus perfici videntur. Simplicem autem operationem quae est unica, voco, et est unius quidem, non secundum se, sed secundum permixtionem quam habet ad alterum: et hae sunt viginti duae quae magis sunt nominatae. Quae sunt fovere ad vitam, et ad. complexionem. Subtiliare quae subtiliant humores cum caliditate temperata quam habent, sicut hyssopus et camonilla. Tertia autem est resolvere, quae caliditate sua extrahunt humores et consumunt, sicut calida multa in genere plantarum sunt et abstersivae et carminativae et divisivae in multa et exsiccativae, hoc est, succum exprimentes, et exasperativae et aperitivae. Similiter autem in mollificatione digestivae incisivae, sicut ad sensum facit sinapis. Frangitivae ventositatum, sicut sensibiliter facit semen rutae : attractivae etiam e mortificativae. Rubificativae eorum quae superponuntur propter sanguinis ad locum illum attractionem, sicut facit napellus, et alia quaedam purificativa, sicut ea quae subtilitate et acuitate ad poros et cutem trahunt humorem, sicut faciunt lupini et urtica. Ulcerativa, sicut ea quae solvendo humorem, corruptam et malam attrahit humiditatem, sicut facit anacardus. Corrosiva adustiva, sicut adurere videtur euforbium et incinerare humores. Sunt autem in plantis etiam quaedam diruptiva, sicut saxifraga dirumpit lapidem, et radix lilii dirumpit superficiem apostomatum. Putrefactiva sunt gumma rutae agrestis, quae putrefacit humorem absque diminutione ipsius. Cauterizant etiam quaedam corrodendo et adurendo. Quaedam autem etiam excoriant, sicut in praecedenti capitulo diximus.
Sunt autem plurimae aliae operationes plantarum, quas impossibile est a nobis enumerare. Quomodo videlicet quaedam consolidant, et quaedam confortant, et aliis modis alterant, modo ad sanitatem, modo ad. aegritudinem corpora animalium, de quibus medicorum est studium. Quaedam autem sunt cibus animalium, et quaedam sunt medicina eorum, et quaedam simul sunt cibus et medicina, et alia quidem sagacitate naturae deprehendunt in plantis esse juvamen et nocumentum, et fugiunt ea quae nocent, et colligunt ea quae adjuvant, sicut dicitur mustella morsa a serpente vel bufone, colligere plantaginem et evadere.
Similiter autem est in aliis quibusdam.
Has autem operationes non possumus simplicibus qualitatibus attribuere, sed potius qualitas activa vel passiva habet aliquam vel plures harum operationum a virtute caelesti, quae est in specie plantae hoc operantis. Propter quod etiam quaedam operari videntur per simplicem alligationem, sicut grana peoniae alligata collo, contra epilepsiam valere dicuntur, et potenticula alligata cruri, dicitur mitigare lassitudinem, et multa alia sunt hujusmodi oporationum.
Quaedam etiam quasdam in quibusdam imitari videntur, et non in omnibus, sicut capparis videtur imitari galangam in sapore et figura, sed non in colore et effectu. Similiter autem in sapore videtur imitari ungula caballina gariofilum, sed non in figura et effectu.
Omnes autem hujusmodi diversitates plantae, nullus omnino sufficeret enumerare : tum quia sciri non possunt, tum quia longum et infinitum esset : sed ad conjiciendum de aliis sufficient ea quae dicta sunt. Sed quod oportet adjungere, est quod etiam quaedam habere videntur effectus divinos, quos hi qui in magicis student, magis insectantur, sicut betonica divinationem praebere dicitur, et verbena quae amorem :et ea quae vocatur herba mer opis, quae dicitur aperire seras clausas : et sunt multae tales de quibus scribitur in libris incantationum Hermetis Philosophi, et Costabenluce Philosophi, et in libris de physicis ligaturis inscriptis.