MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III.
Quod autem in genealogia Dominae nostrae, ubi. plene describitur, et boni et mali in serie narrantur, non caret ratione. Quod autem a bonis orta fuit, triplex est ratio. Una, ut antiquitas nobilitatis ipsam nobilitatem extolleret. Alia autem, ut sanctitas ipsam undique circumdaret. Tertia, ut humilitas laudabilior appareret.
Quod autem antiquitas nobilitatem extollat, patet : quia non potest arbor bona malos fructus facere . Et iterum : Unaquaeque arbor ex fructu cognoscitur. Et quod natura tale, magis tale et magis ad virtutem perficitur : quia ad ipsam ex naturae origine inclinatur : virtutes enim partim innatae sunt nobis, perfectae autem per consuetudinem. Unde, Job, XXXI, 18 : Ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. Sicut enim diuturnitas non minuit peccatum, sed auget : et tanto igitur majora sunt peccata, quanto diutius infeiiciorem animam detinent alligatam. Et sicut adulterinae plantationes non dant radices altas sapientiae : ita e converso, quam pulchra est casta generatio cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nola est, ei apud homines . Et sicut ex iniquis somnis filii qui nascuntur , testessunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua : ita g eneratio rectorum benedicetur. gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi'' . Et sic beatissima Virgo orta est ex bonis et magnis, ut antiquitas nobilitatem extolleret,
Secunda causa fuit, ut sanctitas eam. undique circumdaret, retro per nobilitatem, ante per utilitatem, supra per dignitatem, infra per potestatem, a dextris per virtutum summitatem, a sinistris per peccati immunitatem.
Tertia causa fuit, ut humilitas laudabilior appareret. Quia, ut dicit Bernardus, in alto positum non alta sapere, sed humilibus consentire, nihil Deo charius, sed nihil apud homines rarius invenitur.
His igitur tribus de causis nata est de bonis.
Triplici etiam ratione orta fuit a malis. Prima, ut comparatio alterum extremorum extolleret, juxta illud Canticorum, ii, 2 : Sicut Ulium inter spinas, etc, Et illud :
Sicut spina rosam, genuit Judaea Mariam.
Secunda causa, ut sapientia Dei misericordior appareret Est enim exitus quod de bono bonum, et exitus est quo de malo malum. De primo: Vidit Deus cuncta quae, fecerat, : et erant valde bona . De secundo : Initium omnis peccati est superbia , etc. Tertius exitus est, ut de bono malum, ut de muliere initium peccati. Quartus exitus est, ut de malo bonum, et hoc solius Dei est proprium, cujus sapientia vincit malitiam, attingens a fine usque in finem.
Tertia causa, ut confidentiam peccatoribus augmentaret, per hoc quod mediatrix eorum eadem propinquitate utramque extremitatem, conjungeret, ut sicut mater esset et filia Dei, sic esset mater et soror nostra, et sic a natura inclinaretur ad miserendum peccatori. Propter hoc signatur per arcum positum in nubibus coeli in signum foederis iniciendum et terram : non potuit Deus cum peccatoribus efficaciusg tabili quam quod filiam peccatorum suo Filio accepit uxorem sponsam et matrem, nec aliquis fidelius inter Deum et hominem pacem fecit, quam quae mater utriusque fuit.
Ex praedictis igitur relinquitur, quod. Joseph et beatissima Virgo Maria de domo David intitulantur esse.