CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De difficultate resolutionis quae provenit ex universali signo addito vel non addito ad subjectum primae propositionis.
Adhuc autem difficultas est in resolutione propositionis ex his quae necesse est m syllogismo conjungi subjecto, sicut est distributio, sive signum distributivum : quia nisi major sit universalis in prima figura, non erit syllogismus : et hoc ali- quando generat propositionum in terminos resolutionis difficultatem. Non est enim idem esse secundum rem, neque idem est dicere in sermone, cui B medium inest (sicut minori extremitati) huic eidem B medio inest a omni : et dicere, cui minori extremitati b inest omni, et a major extremitas inest omni universaliter : quia cum dicitur, cui b inest, non facit universalem propositionem, sed particularem, vel indefinitam : et ideo tunc forte non sequitur universalis affirmativa. Quando autem dicitur, cui omni inest b eidem omni inest a, facit universalem affirmativam minorem, et universalem conclusionem affirmativam. Et hoc patet quod non est idem istis duobus modis enuntiare. Nihil enim prohibet b medium inesse c minori extremitati, et non omni universaliter inesse, sed indefinite, vel particulariter, ut si in terminis exponentes dicamus, quod in minori propositione B (quod est medium et praedicatum) sit pulchrum, c autem minor extremitas sit album : pulchrum enim non universaliter praedicatur de albo : aliquod enim album est pulchrum, et aliquod album non pulchrum. Si autem alicui albo inest pulchrum particulariter : tunc sequetur indefinite et simpliciter, quoniam pulchrum inest albo et album est pulchrum, sed non fortasse inest omni albo pulchrum. Propter hoc dico autem fortasse, quia in terminis essentialibus sequitur quod si inest, omni est, ut si homo est animal, sequitur quod omnis homo est animal : quia una ratio est de omnibus. Sed in accidentalibus non sequitur hoc : in his enim potest inesse, ita quod non omnibus inest.
Sicut autem jam diximus de medio, quod sic dupliciter se habet ad minorem extremitatem : ita dupliciter se habet extremum majus admedium, scilicet pro inesse, et pro omni inesse. Si ergo a major extremitas inest B medio simpliciter et non universaliter, ita quod non inest A omni ei de quo dicitur vel praedicatur b, sic major non potest esse universalis aliquo mo-
do, hoc est, sive minor sit universalis, sive sit particularis: universalis quidem si omni c minori inest b medium : particularis autem quando alicui c minori extremitati inest B medium : et sive universalis sive particularis sit minor, et major est particularis vel indefinita, nulla in . prima figura penitus sequitur conclusio ex talibus enim propositionis non est necesse (necessitate syllogistica) a majorem extremitatem, vel inesse c indefinite, vel non inesse, vel inesse vel non inesse non omni sive particulariter in conclusione, quando major extremitas concluditur de minori: quia in prima figura majori non existente universali nihil concludi potest. Si autem universaliter de quocumque dicitur B (ut de minori extremitate), vere huic omni universaliter inest a major extremitas : tunc accidit sive sequitur syllogistice, quod a major extremitas in conclusione de omni illo dicitur et praedicatur, de quo in minori propositione dicitur b modium : et tunc fit syllogismus in prima figura. Si autem a non de omni, sed de aliquo dicatur particulariter in majori propositione, de quo b dicitur in minori propositione : tunc nihil prohibet ei quod est c (minori scilicet extremitati) inesse b medium in minori propositione ; et a major extremitas eidem minori extremitati in conclusione sequitur inesse non omni (particulariter scilicet non inesse) aut etiam non inesse omnino, hoc est, universaliter non inesse. Propositio igitur particularis affirmativa major non est syllogizabilis, et ideo ipsam in terminos resolvere non oportet: universalis autem syllogizabilis est.
Et tunc patet quod in tribus terminis stat resolutio duarum propositionum syllogizabilium: quoniam tunc sic se habent termini, quod major est universalis: quia de quo b medium omni sive universaliter dicitur ut minori extremitate, et a similiter major extremitas de eodem omni (hoc est, universaliter) dicetur: hoc autem est idem dicere ac si dicatur, quod de quocumque b dicitur sive praedicatur pro om- nibus (hoc est, universaliter), de illis omnibus universaliter dicitur et a, et si b quidem de omni universaliter aliquo praedicatur ut de c, et a similiter dicetur de illis universaliter. Si autem non de omni minori dicitur b medium, tunc non est necesse quod in conclusione a de omni minori extremitate dicatur. Hoc igitur in resolutione diligenter est considerandum. Est autem hic attendendum quod quamvis determinatum sit quod ex particulari mojoriin prima figura non fit syllogismus, tamen non est hic superfluum dicere de hac (de qua dictum est) particulari : eo quod haec, de qua dictum est, particularis quamdam similitudinem habet cum universali : et posset aliquis putare quod propter illam similitudinem fieret ex ea syllogismus : cum enim dicitur, cui inest B illi omni inest a, significatur medium sumi sub extremo, et minus sub medio, et A inest universaliter contentis sub b, quamvis non significetur quod universaliter insit omni b, et ideo vere est particularis et non syllogizabilis pro majori propositione in prima figura: et ideo hoc impedimentum hic oportuit determinari. Notandum etiam quod hujusmodi modi significandi possunt etiam fieri in negativa sic, cui nullum inest b, illi nulli inest a : vel cui alicui non inest b, illi nulli inest a : vel cui omni inest b, illi nulli inest a ; vel cui alicui inest b, illi nulli inest a. Et adhuc, cui omni inest b, illi alicui non inest a ; vel cui alicui inest B, illi alicui inest vel non inest a : et aliter multis modis potest variari, de quibus per singula dicere non oportet: quia ex hoc quod dictum est de universali affirmativa qualiter circa eam sit impedimentum, et quod hoc est removendum: ita intelligitur in omnibus aliis non syllogizabilibus propositionibus, sicut quando minor negativa in prima figura, vel quando ambae negativae vel ambae particulares, et hujusmodi quando sumuntur in similitudine propositionum syllogizabilium, cum tamen non sunt syllogizabiles.