QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Habet optimam doctrinam in solutione argumentorum. Ad quartum bene explicat quomodo Deus de novo potest aliquid producere sine sui mutatione, de quo vide ipsum 1. d. 1. q. 2. ad primum et ad quartum. Id quod dicitur in additione, indisciplinati esse quaerere novum in Deo, vel rationem quare nunc agit, et non ante, habetur in Philosoph. 4. Metaph. text. 9. et 1. Post. text. 6. quia non omnium est habenda, nec inquirenda ratio, nec hic assignari potest, nisi quia voluit Deus nunc agere, et non ante, et hujus volitionis nulla est prior ratio. Vide Doctorem in expositione text. com. circa quem mota est ista quaestio, et Anton. Andream hic q. 3. qui clarius nonnihil hanc quaestionem tractat, nihil fere praeterea de suo addens.
Ad primam rationem, quod et relationes sunt simul in actu et fundamenta realiter sunt in actu, sed dum motus est, non est causa agens facti in actu, sed in ultimo instanti. Accipiendo tamen effectum, respectu cujus est movens in actu, est ille effectus in actu, sed dum movet non est causa in actu, nisi fieri, sed in ultimo instanti est causa in actu facti, et tunc simul sunt in actu. Ad aliud de quarta hujus, dico quod movens est simul natura cum effectu, quia si sint per se relativa, relationes sunt simul, tamen res subjecta mobilitati est prior alia re, in qua fundatur relatio effectus ; tunc loquitur de fundamentis non de relationibus, quia dicit ibidem quod sensibilia possunt esse, non existentibus sensibus, quia sensibilia et sensus dicuntur relativa tertio modo. Ad tertium argumentum, quod scitum est causa scientiae aliquo modo; et dico quod scitum in actu, et scientia in actu simul sunt et non sunt ; et cum dicit quod referuntur tertio modo, nego, sed scientia in actu, et scibile non in actu scitum. Ad aliud de Deo, quod Deus semper fuit, non tamen causa in actu semper. Contra, tunc fuit causa in potentia, et tunc mutatus, quia factus est de causa in potentia, causa in actu. Non valet, quia agens voluntarium voluntate antiqua non mutata, potest causare quando placet sine mutatione sui, sicut si ego vellem modo sedere cras, possum sedere cras sine mutatione voluntatis meae. Contra, Averroes 8. Physicorum comment. 4. 6. et 8. et volens nunc facere tunc, et non nunc, saltem expectat tempus, quod non est sine mutatione. Respondeo ita facit ipse miser Averroes, quia fuit in tempore, Deus in aeternitate ante mundi creationem nullum tempus expectavit, quia in instanti, quae expectatio aeternitatis instans est. Noli mensurare Deum secundum Averroem.
Et quod a causa non mutata procedat novus effectus probatur, A est novum; ergo habet causam, et cum non sit ire in infinitum, venietur ad causam non novam a qua est immediate novum aliquid. Item, quomodo potest causa non mutata semper movere, quod est semper alium et alium effectum habere, et non potest aliquando movere, cum prius non moverit, cum non sit nisi novus effectus semper in primo membro, et novus aliquando in secundo. Sed quare nunc movit, et non tunc ? quia voluit ;hujus non est quaerere
causam, quia habita causa immediata et sufficienti, respectu effectus, non est ultra quaerere, quia tunc omnium esset demonstratio ;ergo indisciplinati est quaerere quid novum in Deo quasi relatio rationis non praecederet creationem, sed quasi sequeretur, ita quod causa inquantum praecedit causare, innovatur in nullo, sed ut agit quasi causando actionem, manet ut prius, et naturaliter, nec re, nec ratione mutatur. Alii dicunt quod omnis relatio nova est in effectu, etiam illa qua causa dicitur ad effectum. Contra, ubi est relatio ibi est fundamentum. Item, in quo est relatio, illud re fertur illa relatione. Item, relationes sibi invicem oppositae erunt in eodem. Aliter dicitur, quod est nova denominatio antiquae relationis. Contra, eadem ratione, pater meus quando generavit me, non habuit novam relationem, quia prius fuit generativus, et sic solum generans haberet novam denominationem. Tenendo ergo primam illarum viarum, est dubitatio, utrum sit prius in causa illa relatio rationis, an in effectu relatio realis ? Dicitur secundum, quia referribile reale est causa rationis, non e contra. Exemplum de dextro in animali, et sinistro in columna. Contra, prius naturaliter fuit hoc causativum quam illud causabile, (quia enim hoc causativum, ideo illud causabile ) ergo prius hoc causans quam illud causatum.
Confirmatur, quidquid est in causa praecedit illud quod est in effectu. Responsio illorum non valet, quia semper major differentia reducitur ad minorem. Ad tertium argumentum, aliter secundum aliquos, scibile secundum se et essentialiter refertur ad scientiam in potentia, et scientia in potentia et scibile simul sunt et non sunt; nec accidit scibili quod sciatur in potentia, accidit tamen lapidi, sicut accidit Joanniq od sit pater, non tamen accidit patri quod sit pater. Unde sicut scientia in potentia essentialiter dependet a scibili, ita econverso, et sicut scientia in actu dependet a scito in actu, ita e contra. Unde quod dicunt, quod accidit scibili quod sciatur, intelligendum est de re subjecta scilicet lapide, vel ligno. Probatio dicti, scibile enim non est scibile, nisi quia ejus potest esse scientia, quia si esset scibile, et ejus non esset scientia in potentia, esset scibile et non scibile ; ergo in ratione scibilis includitur scientia in potentia, sicut suum per se correlativum.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio secunda de simultate causae particularis et effectus talis quoad esse et non esse, t. c. 3. in cujus principio ibi : Item in motu proiectionis, etc. usque illuc de alio membro, notatur Extra vel additio, sed littera notabilis, ideo ponderentur solutiones ad illa argumenta ; posset etiam inchoari illa additio ibi : de hoc quod causa singularis in actu, etc. et durare usque ibi: Ad quaestionem dicitur, etc. omnia tamen solves faciliter si legere placebit ex his quae hic et alibi habes in isto.
Ibidem infra : Ad quaestionem dicitur, etc. ponitur opinio Aegidii super 2. Physic. Quaere hic et ibi alios antiquos ad propositum, et maxime in Theorematibus hujus notanter.
Deinde in solutione propria ad quaestionem ab illo loco : Si autem est causa in actu, etc. usque ibi : Ad primam rationem, etc. assignatur ab aliquibus Extra vel additio, sed optima est littera et sententia per totum, ideo legatur, determinatio Doctoris ibi clara est, ut patet, et assertiva, et doctrinalis.
. Postea solvendo principalia, ponitur quaedam additio vel Extra, et incipit sic : Quod autem a causa non mutata etc. et durat usque illuc: Ad tertium argumentum autem, etc. est tamen littera singularis et subtilis, et probabilis ad partes, quare bene discutiatur.
Quod ibi tangit de relatione Dei ad creaturam, an sit nova, an etiam realis vel rationis, et varios modos dicendi, scilicet in quo est talis relatio formaliter, an in Deo, vel in creatura, quaere in 1. d. 30. et 35. et in 40. et 43. et in 2. ubi supra, et breviter si ille respectus sit causatus ab intellectu vel voluntate divina, oportet quod sit aeterna, si vero a potentia vitali creata, est ex tempore, et est ponenda in Deo forma ; s eciis de relatione reali et denominatione quae fit a tali: quaere Thom. Henric. Varron.
Illud quod ultimo ibi tangit comparando relationem rationis in causa ad realem in effectu, videtur habere bonam difficultatem in doctrina hujus, quae illarum sit prior, pro utraque parte quaere 8. dist. primi. q. 4. vel 3. principali. Et posset probabiliter teneri quod illa causa est prior, ut Doctor videtur tenere, actualis saltem, quia ab aeterno per opus intellectus divini, licet illi aeternae forte correspondet alia rationis aeterna in creatura in esse cognito considerata, non realis actualis. Sed quod ibi additur de prioritate naturae causativi et causabilis, ponderari debet, et forte negari, formaliter capiendo illa, dato etiam illo assumpto examinetur consequentia. Confirmatio sequens debet maxime attendi de absoluto quocumque in causa. etc. Et illud quod additur consequenter scilicet quod major differentia reducitur ad minorem, habet videri et examinari in Quodlib.
q. 3. ad fin. Breviter sententia Doctoris in hoc dubio est probabilis et famosa, sed an de sua intentione, videatur bene in locis praeallegatis. Posset etiam hic investigari, an respectus causativitatis in Deo, quam dicit arguens praecedere natura, etc. sit realis vel rationis, et plura alia, quae lector attendat.
Ea quae consequenter tangit de relatione scibilis et scientiae notentur, et infra c. de Relatione magis patebunt, sed haec sententia optima est ; an tamen illa relatio mutua, quam hic ponit, sit realis vel rationis, et cujusmodi sit, considera.
Horum quidem utique altera causa est essendi necessaria: horum autem nulla, sed propter haec alia sunt ex necessitate, text.
com. 6.