REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Singulos homines habere Angelum custodem, tenent Patres. Ponit Doctor opinionem Avicennae, quod animae recipiunt species ab Intelligentiis, sine quibus nihil possunt intelligere. Rejicit refutationem D. Thomae contra hanc, et adducit propriam salis claram, quia experientia constat, nos exire in actum notitiae sine nova forma, et aliquando indigere ea. Resolvit non posse Angelum quidquam causare immediate in anima, propter ordinem hujus ad phantasma, sive iste ordo sit ex natura potentiarum, sive propter peccatum, ut velle videtur Augustinus, de quo in Oxon. I. d. 3. q. 3. num. 25. et 2. d. 3. q. 8. n. 14. Explicat quomodo Angelus potest docere longe perfectius quam homo.
Ad istam quaestionem fuit una opinio Avicennae 6. Naturalium cap. 6. quod Intelligentiae superiores influunt species intelligibiles in Intelligentias inferiores. Et 9. Metaphys. c. 4. ponit Intelligentiam superiorem causam quantum ad esse,
ei quantum ad notitiam intelligibilem respectu inferioris ; et tandem species intelligibilessunt influxae in animam rationalem, quae est infima in genere Intelligentiarum ab ipsis Intelligentiis superioribus, ita quod cessante actu intelligendi cessat species influxa, et convertendo se iterum ad Intelligentiam, iterum intelligit recipiendo novam speciem.
Ista opinio reprobatur ab uno Doctore sic : Si anima sic possit recipere species, et noliliam rerum ab Intelligentiis superioribus, frustra uniretur corpori, quia non unitur forma materiae nisi propter perfectionem formae ; cum igitur nullam cognitionem, nec perfectionem reciperet anima unita corpori, quam non possit una unita, frustra uniretur.
Sed ista ratio non concludit, quia si valeret, aequaliter concluderet quod frustra uniretur corpori post resurrectionem, quia quamcumque cognitionem, seu notitiam potest habere unita corpori, posset habere non unita, vel perfectiorem, quia licet non possit habere cognitionem sensitivam non unita, posset tamen habere cujuslibet objecti notitiam perfectiorem, quia omnem cognitionem intellectualem, quam possit unita. Neque propter hoc unitur frustra forma materiae, esto quod quamlibet cognitionem possit separatim, quam potest conjuncta, quia bonum partis est propter bonum totius 12. Metaph. cap. ult. et illud bonum totius non possit haberi, si non uniretur. Licet igitur nullam perfectionem recipiat anima a corpore, ex hoc quod sibi unitur, non tamen frustra sibi unitur ; omnes enim formae inferiores, quam sit sensitiva, nullam perfectionem recipiunt a materia, nec tamen frustra uniuntur.
Ideo aliter arguo contra opinionem sic : Philosophus primo Posteriorum, text. 23. dicit quod deficiente sensu deficit cognitio, quae deberet haberi per istum sensum ; sed hoc esset falsum, si anima nostra ex hoc solo efficeretur sciens et intelligens, quod convertit se ad istam Intelligentiam. Et 2. Physic. text. 6. dicit quod caecus natus non potest syllogizare de coloribus, nisi de vocibus, et in Metaph. in proaemio.
Item, existens in potentia accidentali potest exire in actum sine nova forma recepta, non autem existens in potentia essentiali; sed experimur in nobis quod habita cognitione completa rei, multoties, vel post scientiam acquisitam de re, potest homo actualiter considerare absque nova forma recepta ; non igitur est in potentia essentiali, ut reducatur in actum per Intelligentiam causantem speciem. Aliquando vero hon possumus cognoscere quodcumque objectum, nisi prius recipiamus novam formam per sensus exteriores et interiores usque ad intellectum ; igitur tunc sumus in potentia essentiali, et per consequens essemus actualiter ista potentia.
Dicunt, quando quis habet habitum, potest faciliter exire in actum, et ideo non est in potentia essentiali.
Contra, quantumcumque sit dispositum, ut recipiat faciliter formani, si tamen eam non habet, est in potentia essentiali, sicut licet lignum siccum facilius possit comburi quam viride, tamen utrumque est in potentia essentiali ad formam caloris ; igitur si per habitum quemcumque non habeat aliquis formam, quae est actus primus, est in potentia essentiali ad actum secundum.
Supponendo igitur quod Angeli deputentur ad custodiam viatorum, secundum quod habetur Matth. 18. Angeli eorum semper vident faciem Patris, etc. de quo agitur hic in littera, tunc dico ad quaestionem, quod non potest Angelus immediate causare aliquid effective in intellectu viatorum, nec multo fortius in voluntate. Illud patet, non est ex impotentia Angeli, quin possit efficere, sed quia passivum non est receptivum ab Angelo, quia est passivum determinatum, ut tantum a phantasmate, vel objecto naturali, et intellectu agente hominis sit immediate receptivum dum est in via, sive illud sit ex natura potentiarum, et ordine essentiali, vel ratione status lapsi, ut videtur Augustinus innuere 12. de Trinitate, cap. 14. Ideo quamquam Angelus sit potens ad causandum, tamen quia passivum determinatum est pro statu viae, ut sit ab alio receptivum, ideo non potest causare immediate intellectionem in intellectu hominis, sicut alterius Angeli, et minus non potest causare volitionem, sicut totalis causa respectu hominis existentis, sequitur quod nullus Angelus potest causare raptum immediate in viatore. Unde bonus Angelus non potest causare verum raptum, nec causat fictum ; malus tamen aliquando videtur causare raptum, et lameh non potest facere nisi ad excessivam imaginationem, et tunc communiter potest facere ad intellectionem naturalem, quae nata est concomitari talem imaginationem, ideo magis debent dici furiae quam raptus, quae tantum fiunt ab Angelis. Aliquando tamen Angelus potest juvare dispositive ad hoc, quod homo disponat se ad raptum, sicut accidebat in revelatione Prophetarum, non quod Deus necessario revelaret Prophetis sic abstractis ab impeditiviss patet igitur, primo quod non possunt Angeli.
Secundo, videndum quid possunt? Dico igitur primo quantum ad notitiam intellectualem, quod possunt causare notitiam intellectualem, quam homo posset, et efficacius. Sicut enim homo docet alium, proponendo signa sensibilia nota, quorum sunt signa, et proponendo ordinata, ut complexio sit nota, et deductio tota usque ad conclusionem, sic potest Angelus talia signa efficacius proponere, et ordinatius, ut doctus assentiat complexionibus et deductioni ; et sic potest in ejus intellectu causare notitiam. Homo tamen non faciliter potest causare notitiam in alio per signa naturalia, sed tantum signis impositis ; ideo dicitur primo Elenchorum : Non ferimus ad dispositionem res, sed utimur nominibus tamquam signis pro rebus. Angelus tamen potest signis naturalibus et signis impositis hominem docere. Potest enim praesentare res per signa naturalia, prius ignorata, et in corpore assumpto potest ipse movere linguam, et formare voces etiam in aere, proponendo signa imposita.
Sed an possit in minori tempore docere hominem per signa naturalia, vel per signa imposita ad placitum, non video quod faciliter posset, quia quamquam signum naturale mihi proponatur, nisi sit mihi
notum cujus est signum, nihil per hoc addisco ; ideo oportet declarare cujus est signum, et multas alias circumstantias, quae forte non possent fieri in minori tempore, quam haec possent fieri per signa imposita ad placitum ; patet igitur quid possunt facere quantum ad notitiam intellectualem.