Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
15. (( vers. 11.)) Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua. Via tua, veritas tua, vita tua, Christus. Ergo corpus ad illum, et corpus de illo. Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6) . Deduc me, Domine, in via tua. In qua via? Et ambulabo in veritate tua. Aliud est, ut ducat ad viam; aliud, ut deducat in via. Vide hominem ubique pauperem, ubique adjutorio egentem. Qui praeter viam sunt, christiani non sunt, aut catholici nondum sunt, deducantur ad viam: sed cum perducti fuerint ad viam, et catholici in Christo facti fuerint; ab ipso deducantur in ipsa via, ne cadant. Certe jam ambulant in via. Deduc me, Domine, in via tua: certe jam in via tua sum, deduc me ibi. Et ambulabo in veritate tua: te deducente, non errabo; si dimiseris, errabo. Ora ergo ut non dimittat, sed usque in finem deducat. Quomodo deducit? Semper monendo, semper dando tibi manum suam. Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1) ? Dando enim Christum suum, dat manum suam; dando manum suam, Christum suum dat. Ad viam ducit, perducendo ad Christum suum; in via deducit, deducendo in Christo suo: Christus autem veritas. Deduc me ergo, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua: in illo utique qui ait, Ego sum via, et veritas, et vita. Nam qui in via et veritate deducis, quo nisi ad vitam perducis? Deducis ergo in illo, ad illum. Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua.