CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod irrationale non est subjectum virtutis, quod specie irrationale est.
Irrationale autem duplex est. Irrationalis enim partis quaedam pars assimilata est communi, quod scilicet omnibus vivis inest, quae vita vivunt organica et physica : et assimilatur plantativo : quia sicut plantativum in continua nutrimenti acceptione, et nutrimenti digestione, et nutriti additione, secundum substantiam et quantitatem et necessitatem materiae est obligatum ab hoc : unde tales operationes facit quamdiu vivit, naturae aliqua increpatione vel suasione, removetur ab eis. Dico autem plantativum quod est causa et principium ejus quod est nutriri et augeri. Talem autem animi virtutem sive potentiam aliquis rationabiliter ponit esse in omnibus quae nutriuntur, tam plantis quam animalibus, et eamdem hanc potentiam ponit esse in embryonibus et animalibus perfectis. Rationabilius est enim istam in omnibus ponere quam aliquam aliam : hujusmodi enim actus videmus in omnibus. Sensibilis autem animae et rationalis virtutes et actus non in omnibus inveniuntur. Embryones vocantur concepta a matricibus semina, in quibus (sicut in libro Animalium determinatum est) gutta masculi intrat in guttam foeminae sicut spiritus in corpus : et per virtutem proprii spiritus qui intrat viscositatem seminis, con- tinetur, dirigit, purgat, et purificat guttam foeminae, et ex purgamento pellem circumducit, intra quam semina sic unita concluduntur, ut spiritus resolutus ab unione seminum evaporare non possit, sed veniens ad pellem reflectatur in seipsum, et intra substantiam seminum revertatur, et sic de imo moveatur ad sursum et de surso ad imum, et talibus motibus pulsare incipiat, et pulsum perficiat, in quo pulsu vitam influat vivo. Cum autem spiritus non resolvatur nisi ex humido radicali, necessarium est hunudum ipsa resolutione diminui : et nisi restituatur, statim deficiet spiritus resolutus ab ipso. Non restituitur autem nisi per humidum alimenti. Est igitur de necessitate quod in ipso semine ante formationem sit tractus alimenti ad restaurationem humidi resoluti. Iste autem tractus non est caloris ut calor est : quia calor ut calor, est consumptivus et distractivus : oportet ergo quod sit caloris ut instrumentum animae est. Principium igitur in semine trahens anima est. In embryone ergo plantativa anima est. Sed in hoc deviavit Plato, quod seminibus dixit animam inesse ut actus : propter quod dicere cogebatur semina esse parva animalia. Veritas autem est secundum Peripateticorum sententiam, quod anima est in semine ut artifex et non ut actus. Sicut enim in artibus se habet, quod ars in dolabra et securi et ascia est : et ideo ad formam artis incidunt : et si sine forma artis moveantur, scindunt et destruunt. Ita est in omni natura divinum lumen, quod inundat super omnes causas secundas usque ad proximas, ita quod omnium virtutes in centro conceptae congregantur, et omnes informatae et motae primo lumine intellectuali et divino operantur ad formam intellectivae propriae, sicut dolabra movetur in forma et virtute artificis qui est primus motor ejus. Et ideo dicit Aristoteles, quod totum opus naturae ibi est opus intelligentiae. Intelligentia enim movet per intentionem et per modum artis : et ideo accipit instrumentum spiritum
qui non ad modum naturae, sed ad modum instrumenti aritficis operatur et movetur : et ideo diversas facit formas membrorum, et diversa continuat ad unum eorum ubi natura non perficere potest. Propter quod dicit etiam Aristoteles quod intellectus est in semine, eo quod ibi est virtus intelligentiae propriae et fortuna. Propter quod non tantum in semine hominis, sed in seminibus omnibus plantarum et animalium est anima ut artifex intellectualis, et non ut actus : quia si sicut actus inesset omnium vivorum, semina essent intellectualia : et quando generata sunt ipsa viva, intellectum haberent hanc animam quae inest ut artifex et non ut actus in seminibus. Antiqui animam et intellectum vocabant ut artificem. Posterius autem videntes quod anima aequivoce dicitur de tali, et de ea quae est ut actus, mutaverunt dictiones. Et illam quidem quae inest ut artifex, vocaverunt virtutem formativam. Aliam autem quae inest ut actus, vocaverunt animam : praecipue quia viderunt quod etiam Plato qui inter Philosophos super alios multos emicuit, propter hanc aequivocationem deceptus erravit.
Haec Igitur quidem plantatlva pars animae, communis quaedam virtus est omnibus vivis : et ideo statim et parum consideranti apparet quod non est humana : cujus signum est, quia expresse videtur quod haec pars animae et virtus maxime operatur In somno. Quia in somno retractio spiritus et caloris est ad locum digestionis : et confortatus calor, melius in somno operatur digestionem et nutrimenti per membra diffusionem et additionem ad membra quae est per modum plantationis. Bonus autem et malus nequaquam manifestatur secundum somnum, sed potius secundum operationes exteriores voluntarias. Unde dicunt In antiquo proverbio, " Felices nihil a miseris di ffere secundum dimidium vitae. "
Hoc autem decenter dictum est. Somnus enim est quies animae secundum virtutes et operationes, secundum quas dicitur studiosa vel prava. Somnus autem quies est per modum ligamenti : et licet sit ligamentum sensuum primo per frigiditatem obrepentem organis sensuum in sensitiva potentia, per consequens etiam ligat virtutes Interiores animae, vel simpliciter, vel secundum quid. Quamvis enim non immobiliter, tamen judicium perturbat in quod sensus Interiores qui sunt sensus communis, imaginativa, phantasia, aestimativa, et memoria, convertuntur ad formam imaginnm sicut ad res, quae conversio omnino perversa est. Similiter et rationem et intellectum conturbat somnus : quia quamvis aliquando In somno sit visio et oraculum : tamen conversio fit ad praesens, cum non sit praesens. Et hoc est perversum et ligatae rationis judicium : et ideo quod expedite operatur in sommo, non potest esse studiositate t pravitatis principium. Verumtamen si aliquo quidem motu phantasmata paulatim pertranseunt ad operationem aliquam in somno factam, sic et re vera phantasmata justorum et studiosorum meliora sunt quam phantasmata quorumlibet : et sic etiam in somno differunt studiosi a pravis. Paulatim autem dicimus moveri phantasmata, quia studiosi ordinati sunt in cibo et potu. Et temporibus quibus sumunt cibum et potum et tempore vigiliae in corde ei opere non habent nisi bona : et Ideo phantasmata somniorum quieto spiritu moventur in eis et ordinato, et honesta somnia repraesentant : pravi autem in omnibus his inordinati sunt, et ideo turpia occurrunt eis somnia. Haec tamen differentia non est tanta, quae vel bonum faciat felicem in somnis, vel pravum felicem : quia (sicut diximus) omnium dormientium vires sensibiles et rationales ligatae sunt simpliciter, vel secundum quid. Sed de his quidem quantum ad propositum sufficienter dictum est : et ideo nutritivum quod in somno expeditius operatur tamquam Id, quod innatum est sic ut penitus expers humanae virtutis quae est ratio rei, non inquirendum est ut penitus irrationale quod formam ipsius nullo modo suscipere potest.