PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Unde sequitur:
" Super terram, "
Non constantem in partibus, sed cavernosam et porosam. Haec enim continuo cedit subtus. Psal. lxviii, 3: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, hoc est, stans fundamentum.
" Sine fundamento, " quia habet cavernas sicut puteus : et ideo non substat. Psal. lxviii, 16 : Neque urgeat super me puteus os suum.
" In quam illisus est fluvius. "
Ecce ratio comparationis, et causa. Fluvius autem dicitur torrens concupiscentiae ex impetu tempestatis diabolicae. Apocal. xii, 15 : Misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, hoc est, Ecclesiam, ut eam faceret trahi a flumine: et continuo cecidit, nihil habens resistentiae. Proverb. x, 25 : Quasi tempestas transiens non erit impius : justus autem quasi fundamentum sempiternum.
" Et facta est ruina domus illius, "
Hoc est, aedificii illius, " magna, " quia a fide cadit. Magna, quia ruit in mortale ,peccatum : ideo est ruina. Si enim in peccatum caderet tantum, forte per paenitentiam resurgeret. Nunc autem propter infidelitatem eruitur fundamentum, et non cogitatur de paenitentia. Apocal. xii, 8: Non valuerunt, scilicet draco et angeli ejus, neque locus inven-
tus est eorum amplius in caelo. Psal. CXXXVI, 7 : Dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Ruina enim est magnus casus. Proverb. XXIV, 16 : Septies cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum, hoc est, simul ruent.