CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
Qualiter fiat vel sit facta propositionis per terminos expositio.
Cum autem in propositionum resolutione in terminos aliquando accipiantur termini in abstractione, qui in concretione positi erant in propositione : aliquando autem in recto, qui in propositione positi sunt in obliquo : non oportet quod propter taliter exponere terminos aliquod accidat inconveniens: quando enim in obliquis syllogizatur vel in concretis, non intendimus de illis terminis quos ponimus syllogizari, sed de illis qui per hos intelliguntur, scilicet rectos et abstractos . Unde non laboramus syllogizando, ut terminus positus hoc aliquid sit quod syllogizatur: sed potius facimus sicut fit in geometricis : descriptam enim lineam quamcumque dicit geometer esse pedalem vel rectam, et magnitudinem sive longitudinem sine latitudine: quae tamen talis non est, quia forte nec pedalis, nec recta, nec sine latitudine est: sed tamen in demonstrando sic utitur linea descripta: quia nec demonstrat de ista protracta vel descripta, sed de ea quae per istam intelligitur quando ex talibus syllogizat.
Omnino enim et universaliter quod in propositionibus primae figurae et aliis non est se habens ut totum universale, et universaliter sumptum ad partem sumptam sub ipso, ita quod aliud quod sub ipso sumptum est se habeat ad id sub quo sumitur ut pars ad totum, ex nullo talium ostendit vel syllogizat demonstrator vel syllogizans: eo quod ex taliter se non habentibus ad invicem non fit syllogismus. Cum autem ex talibus terminis propositionum facimus expositionem in resolvendo eam in terminos, expositione utimur sic sive tali modo, ut sentiat sive intelligat ipse qui discit vel respondet: ita scilicet quod impedimentum quod intendit et discat et hoc removeat: non enim sic assumimus terminos illos in propositione tanquam sine his non possit per terminos aliter sumptos demonstrari, sicut demonstratur ex quibus fit vere syllogismus, sed quia facilius intelligitur in his quam in abis.