CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quarta via haec est opinio D. Bonaventurae lib. 1. in Prologo, quaest. 3. et Aegidii lib. 1. qui dixit Theologiam esse affectivam ; quae opinio si intelligatur sic, quod sit affectiva ex hoc quod talis scientia dirigit in amorem, sive ex hoc quod dirigit potentiam affectivam, scilicet voluntatem in amorem sive in affectum verum dicit et concordat cum opinione
Doctoris. Si vero ponat affectivam tertium membrum inter practicam et speculativam, hoc est contra primum articulum ubi ostensum est dilectionem, etiam ultimi finis esse veram praxim, et per consequens scientiam Theologiae ad ipsum amorem dirigentem esse vere practicam. Est etiam contra multas auctoritates, quae ponunt scientiam praecise distingui in practicam et speculativam.
(b) Quinta via, quae est Gulielmi Varr. lib. 1. q. 4. dicit Theologiam esse contemplativam, etc. ibi. Respondet Augustinus, etc. id est portio superior respicit aeterna et inferior temporalia, idem enim intellectus ut cognoscit aeterna, per talem cognitionem dicitur portio superior, et ut idem cognoscit temporalia, per talem cognitionem dicitur portio inferior, ita quod in tali intellectu ante hujusmodi cognitiones, non est distinguere ex natura rei portionem superiorem et inferiorem. Hoc idem dico de voluntate quae ut diligit aeterna dicitur portio superior, ut vero diligit temporalia dicitur portio inferior. Sed de hujusmodi portionibus vide Doctorem in 2. d. 24. et in 3. d. 18. et vide quae ibi prolixe exposui, praecipue in 2. d. 24.
In utraque portione est trinitas, scilicet in superiori proprie est imago Trinitatis, de quo vide infra Doctorem dist. 3. quaest. 9. sive ultima, et in 2. d. 16. et d. 34. et quae ibi exposui. Sola igitur portio superior est contemplativa cum respiciat aeterna; igitur ista contemplatio de qua Augustinus loquitur, non determinatur ad speculationem intra genus scientiae, id est quod contemplatio illa non includit praecise notitiam de aeternis, ita quod tantum sistatur in speculatione illorum. Sed illud contemplativum continet memoriam, intelligentiam et voluntatem ; accipit hic memoriam pro perfecta fecunditate, quae ut sic, includit intellectum et voluntatem, ut infra patebit dist. 3. quaest, ult. et intelligentiam pro actuali inlellectione aeternorum, et voluntatem pro actuali amore aeternorum, ut infra patebit dist. 3. quaest, ultima. Et sic patet quod contemplatio ista non stat praecise in cognitione, sed etiam in amore rei cognitae, et sic cognitio aeternorum ordinatur ad amorem illorum, et per consequens erit vere practica.