IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(g) Si enim hoc ponatur. Dicit Doctor quod si ponimus Mariam concurrere ad productionem Filii, ita quod talem productionem praecedant tres motus, licet forte breviores quam in aliis matribus, scilicet deportatio sanguinis ad debitum locum, figuratio illius materiae in debito loco, et condensatio ejusdem, ita quod isti tres motus fiant in tempore, licet tamen breviori. Hoc posito, dicit Doctor duo : Primum, quod non ponitur aliquid postea assumptum a Verbo aliquando praefuisse in supposito creato, sed tantum quod illud corrumperetur in aliquid assumendum a Verbo, quia illi sanguines corrupti fuissent, et in materia illorum introducta fuisset alia forma, et in ultimo instanti introductionis formae organicae assumptum fuisset corpus organicum, ita quod illud non praecessisset tempore ipsam assumptionem, ut patuit supra distinct. 2. Secundum est, quod etsi ipsa cooperata fuisset Spiritui sancto in instanti, quoad ultimae formae organicae inductionem, cum inducatur in instanti, non tamen fuisset cooperata Spiritui sancto in instanti quoad illos tres motus praecedentes, cum illi facti fuissent in tempore.
(h) Si autem negentur. Hic Doctor dicit quod Virgo Maria potuit cooperari Spiritui sancto, et in instanti, et quantum ad formam substantialem, et quantum ad ubi, et figuram et densitatem. Nam si non potuit cooperari, hoc fuisset ex una trium causarum, aut quia non habuit causam activam minus principalem respectu termini inducti, vel terminorum inductorum ; aut quia non potuit secundum illam vim activam agere ad terminos hoc modo inductos ; aut tertio, quia etsi potuit, tamen praeventa fuit a virtute majore totum operante. Primum improbatur, quia ipsa habuit vim activam sicut aliae matres, et sic potuit cooperari ipsi Spiritui sancto, quod sic debet intelligi, quod sicut Spiritus sanctus, ut causa partialis principalis in instanti potest producere formam substantialem corporis organici, ita in eodem instanti Beata Virgo Maria potuit partialiter, et minus principaliter vere effective producere illam formam. Similiter quamvis Virgo Maria virtute sua non posset mutare sanguines de loco ad locum, et facere illos esse in novo ubi, nec illos figurare, nec similiter condensare in instanti, tamen si virtute Spiritus sancti omnia impedimenta quae sunt virtuti naturali, auferantur, tunc in eodem instanti cooperari Spiritui sancto, ita quod in instanti, sanguis sit in matrice tanquam in loco, et illa figuratio absoluta, et similiter illa condensatio poterit fieri a Virgine Maria, ut a causa partiali minus principali, sed impedimenta, secundum quae sit successio, tam in ubi quam in figuratione et condensatione a sola virtute Spiritus sancti auferuntur.
(i) Et si dicas. Sustinendo quod Mater Dei concurrat active ad productionem corporis organici, sicut et aliae matres, sic quod in corpore organico sit tantum una forma substantialis organica, nulla est difficultas, quin possit cooperari Spiritui sancto in instanti ad inductionem illius formae, quia et aliae matres in ultimo instanti dispositionis materiae inducunt partialiter formam organicam. Sed difficultas est ponendo quod in partibus heterogeneis specie distinctis sit alia et alia forma substantialis. Videtur enim dubium, quomodo possit cooperari Spiritui sancto in instanti ad inductionem omnium illarum formarum, cum aliae matres non habeant talem virtutem, quia una prius tempore inducitur, quam alia, ut satis patet.
(k) Contra, activum non habens, etc. Nota hoc argumentum, quia non probat de facto, quod inducens formam principalem, ad quam ordinantur vel includuntur aliae formae, quod in eodem instanti inducantur. Bene verum est quod si virtus activa matris haberet materiam dispositam respectu formarum partialium pro aliquo instanti,
quod in eodem posset producere totalem formam et partialem simul, et hoc non est inconveniens, quia habens in virtute sua terminum principalem, in quo includuntur multi partiales, quod in eodem instanti producat omnes, et si non potest producere omnes, hoc est, quia una dispositio ad unam formam partialem erit prior alia dispositione ad aliam formam totalem ; sed quia virtute Spiritus sancti omnia ista impedimenta, quae nata sunt fieri in tempore alio et alio, possunt auferri, ita quod in instanti A ipsa Beata Virgo Maria potest cooperari Spiritui sancto, non tantum ad inductionem formae totalis et partialium, sed etiam ad dispositionem tam ad formam tolalem quam ad formas partiales partium heterogenearum.
(1) Non est necesse procedere in agendo per ista media, quae scilicet requirunt tempus, sed sine omnibus illis potest immediate agere ad inductionem tam formae principalis, quam omnium formarum partialium inclusarum in illa principali, et sic potest etiam facere quod talia media quae requirunt tempus non sint media agenti inferiori, et facere ipsum agens inferius esse perfecte praesens in aliquo instanti materiae perfectae dispositae, et sic in eodem instanti coagere virtuti superiori ad omnes formas in tali materia inducendas, sicut si ignis esset perfecte praesens ligno optime disposito; in eodem instanti quo fuisset praesens, corrumperet lignum, et formam ignis induceret in materiam illius ligni ; et si in illo instanti non posset, nec etiam in tempore sequenti, quia praesupponitur quod sit ita perfecte dispositus in illo instanti ad agendum, sicut in toto tempore sequente, cum per illud tempus sequens nulla fiat additio, nec igni, nec ligno. Hoc idem dico de virtute activa Mariae, quae si virtute Spiritus sancti fuisset perfecte praesens passo, et passum fuisset totaliter dispositum, quod tunc in eodem instanti potuisset cooperari Spiritui sancto, licet minus principaliter ad omnes formas inducendas in tali passo, et sic patet secunda causa.
(m) Quod si dicas, quod ista non necessitas, etc. Et sic talis necessitas non est ipsi Spiritui sancto, sed respectu virtutis creatae semper remanet aequalis necessitas mediorum; et hoc patet, quia licet Spiritus sanctus possit in instanti mutare corpus de loco maxime distanti ad locum maxime distantem, non transeundo per media interposita, tamen virtus creata hoc non posset in instanti, sic in proposito.
Contra hoc, si quia tunc habet virtutem activam respectu istius termini, cum ergo Spiritus sanctus possit facere, ut non procedatur per media, sed quod subito agens se habeat in termino, licet enim ignis non possit in instanti inducere formam ignis in materia ligni prius humidi et frigidi, quia istae qualitates remittuntur in tempore ab agente naturali, tamen virtus divina sic posset facere ignem immediate praesentem materiae ligni, ut in instanti possit corrumpere formam ligni, et inducere formam ignis, et nullum esset medium ; sic est in proposito.