REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Angelus per se non potes) causare sensatioem, vel phantasma in homine, an possit transferre phantasma cum suo subjecto ; ita ut operari possit in alio, dubium est. Doctor rejicit duas rationes pro parte negativa ; resolvit tamen cum illa parte, quia alias posset Angelus lacere caecum natum habere imaginationem de coloribus, et scientia causaretur in homine sine sensu. Reddit rationem aliam, vel potius suasionem, (quia res est omnino dubia.) Putat etiam non posse Angelum per variam ordinationem phantasmatum causare imaginationem, sed potest ponere et tollere multa impedimenta imaginativa.
Tertio, quid possunt facere quantum ad notitiam sensitivam ? Et primo, quantum ad sensum interiorem ? dico quod non possunt Angeli causare novam sensationem sine novo sensibili. Nunc autem novam formam naturalem non potest Angelus inducere, nisi tantum ubi, quia naturalia non obediunt Angelo, nisi quantum ad ubi, nec natura corporalis ; ideo non potest causare novam sensationem, nisi faciat sensibile habere novum ubi.
Tamen dubium est si phantasma sit plusnolum in uno homine, an posset illud phantasma causare in alio homine, qui prius nullam habuit sensationem exteriorem de tali. Et arguit unus Doctor quod non posset transferri ab uno homine in alium, ut sit sibi principium operandi, sicut fuit alteri, quia non potest accidens transferri nisi per subjectum, hoc est, nisi simul transferatur subjectum cum accidente ; igitur non potest ista species in phantasmate transferri, nisi iste humor transferatur, in quo existit subjective. Sed subjecto translato ab uno homine in alium, non remanet attingenlia, ut fuit in primo homine, quia cum non habet eumdem ordinem ad suam causam, ut ad sensum exteriorem, non potest habere operationem uniformem, sicut prius; sed translato ab uno homine in alium, non habet talem ordinem ad sensum exteriorem in homine secundo, sicut in primo ; igitur non ducit ipsum in cognitionem sensitivam ejusdem rei, sicut in alio homine.
Item, ille secundus homo non posset per hoc phantasmata operari, quia ipsum non erit aliquid ejus, licet forte transfertur ad ipsum, ut locatum ad locum. Nunc autem non est principium operandi, nisi quando est in illo, quod est receptivum illius sensibilis.
Istae rationes non concludunt: Trima non valet, quia duplex est causa, una in fieri et facto esse, sicut corpus luminosum respectu luminis ; ideo subtracta causa, non habet effectus eumdem ordinem ad causam quem prius, et ideo nec eamdem virtutem operandi. Alia est causa, quae tantum est causa in fieri, et non in facio esse, et ipsa subtracta in fieri, non habebit effectus esse ; ipsa enim subtracta in facto esse, bene potest. Nunc autem sensus exterior non est causa phantasmatis, nisi solum in fieri, et ideo cum in facto esse non habeat ordinem ad sensum exteriorem, potest habere eamdem virtutem operandi.
Secunda ratio non valet, quia undecumque sit forma, quae est principium operandi, dum ipsa est in susceptivo convenienti, semper potest agere, quando solum est a causa in fieri, et non dependet ab ea in facto esse. Unde sive causaretur phantasma a proprio sensu exteriori, vel a Deo, vel a quocumque agente, in snsceptivo convenienti aequaliter posset agere.
Item, aliter probo conclusionem, quia si Angelus sic posset transferre phantasma, et illud posset uniformiter operari, posset Angelus facere caecum natum habere unam imaginationem de coloribus, et scientiam naturalem posset aliquis habere deficiente sensu ab initio generationis de ipsis sensibus ; ideo credo quod non potest Angelus causare sensationem interiorem, nec exteriorem de prius ignoto, nisi praesentando sibi objectum de novo. Probabilius enim mihi videtur quod Angelus non potest transferre phantasma ab uno homine in alium, et conservare speciem in ista proportione, quam habuit in primo homine, quia vel non potest sic transferre speciem, vel si posset, adhuc non potest facere, quod sit aliquid ejus, vel quod sit ei principium naturale ad operandum, et sicut vult Philosophus 1. de Caelo text. c. 56 . Sicut si sanguinem unius transferret ad corpus alterius, conservando qualitates naturales ejus, non esset sanguis naturalis illius, sed solum esset in. eo ut in vase, vel in loco alieno. Si essent duo mundi, essent duo centra naturaliter, et si particula terrae unius mundi esset in alio mundo, violentum esset sibi centrum illius mundi, ideo moveretur naturaliter ad centrum proprium. Sicut autem homo est minor mundus, et cor habeat rationem centri, ideo illud phantasma non haberet eamdem dispositionem, vel approximationem ad centrum, ut ad cor, et ideo non eamdem dispositionem haberet, quam habuit in primo homine, quia non eamdem approximationem ad cor, et ideo non duceret in cognitionem quam prius.
Sed de transmutatione in eodem homine, si nunc offeratur unum phantasma, nunc aliud, non eodem ordine, quo causabantur a sensibus exterioribus, dubium est si posset causari diversa notitia sensitiva, quam prius fuit habita per sensus exteriores ? Et ideo dicitur quod sic, quia, ut vult Philosophus de somniis cap. 3. cum quis dormit, descendit sanguis plurimus ad primum sensitivum, et tunc movet ad imaginationem alicujus, quod prius non fuit habitum, quia ordinate apparent phantasmata.
Sed contra illud, si illud primum sensitivum habeat plura phantasmata, igitur vel oportet quod Angelus ordinate tantum ponat speciem unius in una parte organi, et spejCiem alterius in alia parte, et sic de omnibus ; vel quod simul omnes species sint impressae in totum organum, et tunc ordinate movet unum post aliud. Si primo modo, non videtur quod possit sensitivum ita minulim dividi in mille millia, sicut posset proponere mille millia species ordinate. Si sunt omnes simul, igitur fortius impressum fortius movebit, et tunc movet intellectum mediante imaginatione, et ita potest natura alia ab Angelo movere intellectum et imaginationem, quia caeteris paribus, semper fortius impressum fortius movet ; ideo dico quod non potest movere nisi praesentando objectum, tamen dico quod potest amovere omnia illa, quae possunt impedire, quae impedimenta possunt amoveri per motum localem. Patet igitur quod in intellectu et voluntate nihil potest immediate causare, et quomodo in sensum, scilicet praesentando objectum.
Dicunt, quare non potest intellectus agens Angeli confirmare intellectum agentem hominis, ut possit per lumen magis praesens aliquid abstrahere, quod prius non potuit ? Dico quod in nullo potest confirmare illud lumen, nisi aliquid. faciat in eo. Sed non plus potest in intellectu agente intendere causando novum gradum, quam possit in intellectum causare, quia hoc esset causare talem gradum, et intellectus agens Angeli tantum potest abstrahere respectu sui possibilis.
Ad primum principale, dico quod non frustra deputatur Angelus bonus ad custodiam, esto quod nihil posset causare in ejus intellectum,
quia non esset tutum stare inter tot adversarios, nisi homo haberet defensorem, ideo secundum Hieronymum ; in cap. 18. Metaph. Utilis est nobis ad tuendum nos a malis circumstantibus.
Ad aliud, consequentia non valet. Unde licet intellectus hominis sit magis potentialis quam Angeli, quia tamen in via non est passivum capax a tali agente, ideo non potest Angelus intellectionem in ejus intellectu causare.
Ad aliud, patet per idem, tamen aliquod actu intelligibile, ut Deus, potest immediate causare intellectionem in intellectu viatoris, quia est capax a Deo immediate, licet non ab aliquo immateriali creato.
Ad aliud, dico quod licet revelationes veniant immediate per Angelos ad homines, non tamen sequitur quod possint immediate naturaliter causare intellectionem in eis. Ad illud Zachariae similiter respondetur.
Ad auctoritatem ad oppositum patet in positione.
Ad aliud, conceditur propositio, quia non potest immediate aliquid creare in intellectu hominis, neque in voluntate.