IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Tenendo semen non agere in generatione, quia convertitur in genitum, de quo 2. distinct. 18. dicendum est matrem immediate per suam formam generare, et sic verius generat quam pater ; si vero teneatur semen non converti in genitum, sed remanere, donec post generationem resolvatur in aliud, potest dici quod active generat. Vide Scotum 2. distinct. 18.
Sed hic est unum (n) dubium, quia secundum dicta in quaestionibus de rationibus seminalibus, ratio seminalis non est principium agendi in generatione, quia tunc non manet, sicut nec substantia, quam consequitur, sed tantum est ratio agendi in alteratione praecedente generationem, et hic nulla alteratio praecessit generationem ; ergo secundum hoc ex parte matris nulla fuit actio per rationem seminalem, et ita nec per aliquam vim in materia ministrata.
Hoc concedendum (o) esset secundum illa, sed tamen ipsa mater potuit immediate operari in instanti generationis, quia ipsa immediate fuit praesens, et habuit vim activam generativam respectu termini actionis, et ita forte est in aliis matribus quod non tantum per vim activam in materia ministrata agunt, sed etiam corrupta illa vi activa in semine in instanti generationis, sicut substantia in qua est, ipsae immediate agunt ad terminum generationis producendum, quod videtur probabile, quia posito illo corpore sic alterato in illo instanti per potentiam divinam extra matricem non fieret generatio, et tamen idem passum esset, et eadem agentia essent approximata, ut videtur, nisi de sola matre. Et tunc si ponatur semen patris corrumpi in illo instanti, puta, quia est pars materialis prolis, verius mater agit quam pater, quia ipsa immediate in instanti generationis, pater non, sed tantum in alteratione praevia per illam vim activam, quae fuit in semine patris ; vel si ponatur semen patris manere in instanti generationis, et vim activam manere in eo, et semen non converti in corpus prolis, sed post formationem corporis resolvi in aliud, adhuc in instanti generationis mater et pater poterunt agere per illam vim dimissam manentem in semine. Nec videtur istud multum inconveniens attribuere tantam actionem matri, quia facta decisione seminis patris, tota sequens formatio usque ad partum videtur principaliter sequi conditiones matris, ut si habeat matricem calidam, et bene dispositam, etc.