QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Si datur aliquis effectus necessarius, ille necessario habet causam, alioquin entitas ejus esset causata, et necessitas iucausata;
hic tangitur error Philosophi, qui posuit multa alia a Deo necessaria, quia posuit Deum causare necessario ; neque voluit ista necessaria et Intelligentias, caelos et elementa carere causa, ut fuse probat Doctor l.d. 8. q. 5. g. Contra istam n. 6. contra Henricum, qui contendit quod posuerit Philosophus ista necessaria, et a se, non ab ulla causa.
Dicendum, quod si aliquis potest esse effectus necessarius, potest necessitas ejus habere causam efficientem, sicut res ipsa habet causam, quia oportet ponere unum a quo est causalitas omnium, quia si necessitas effectus non haberet causam, cum sit in causato, aliquid esset in causato non causatum.
Ad Avicennam, quod intelligitur de necessario per se. Sed aliquid dicitur necessarium per se effective, ita quod per se excludat aliam causam efficientem priorem, et sic solus Deus est per se necessarium in genere causae efficientis. Vel potest aliquid esse necessarium formaliter et per se, et tale potest ab alio esse, quia sicut ipsum necessarium formaliter in se effective est ab alio, ita et necessitas. Tunc ad formam, circumscripta causa, non ess t necessarium ex se, verum est in genere causae efficientis, tamen formaliter, si forma ejus posset stare de se, haberet necessitatem sine efficiente, sed non potest sine primo, unde circumscriptio illius, circumscribit etiam causam intrinsecam formalem necessitatis ex consequenti; non enim partem habet a se, partem ab efficiente, sed totum, tam naturam quam necessitatem habet ab efficiente, quo sublato totum tollitur. Contra,quod circumscripto aliquo non est, non est necessarium, nisiex suppositione. Dicendum, quodillud quod est necessarium, ex suppositione necessaria, est necessarium. Ad aliud responsio, quod illa descriptio est a posteriori et non a notiori: non enim est simpliciter de ratione efficientis, quod sit principium motus, quia accidit efficienti secundum quod hujusmodi, quod agat per motum , quia efficiens potest agere sine motu, tamen in naturalibus communiter est vera. Responsio ad quaestionem, ad hoc quod effectus sit necessarius, oportet causam esse necessariam, et in essendo, et in causando, quia altero illorum destructo, potest effectus non esse. In complexis est invenire utrumque, principia enim in se sunt necessaria, et necessario causant conclusiones, quia ratio necessario causantis est, quod destructo effectu, ipsa destruatur, sic est de principiis respectu conclusionum. 2. Physic. 8. text. c. 89. In incomplexis sine entitate rerum, nulla est causa utroque modo necessaria: nulla enim post primam esset, nisi prima esset, quia nulla alia, nisi causata, et si non est necessario causata, non necessario est, et ita non necessario causat. Sed prima non est necessaria in causando, quia ex ratione causae necessariae ipsa destrueretur destructo effectu, et ita ejus entitas non esset omnino absoluta et independens. Argueretur hic, quia libere causat, non valet l nam et productio Spiritus Sancti est libera sive libere, et tamen necessaria. Tamen aliqui sunt effectus necessarii secundum quid, sive sub conditione, scilicet si causa est, pro eo quod causa proxima ex naturali colligantia cum effectu necessario, dum est, causat ipsum. Sed nec sic est necessitas in prima causa, quia tunc esset necessitas simpliciter, cum illa conditio sit simpliciter necessaria. Quod enim necessarium est ex suppositione simpliciter necessaria, est simpliciter necessarium: illud suppositum in aliis causis naturalibus non est simpliciter necessarium. Ad argumentum in oppositum, non omne sempiternum est necessarium, sed hic in littera, et 8. Physico. lquitur de complexis.