REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum Angeli possint proficere in cognitione naturali, accipiendo cognitionem a rebus ?
Alens. 2. p. q. 24. ro. 2. et 3. D. Thom. l. p. quaest. 55. art. 2. art.2. in 2. d. 11. q. 2. Hcnric. quodl. 5. q. 14 Richard hir art. 5. q. I . Duranti. q. O. Gabr. q. 2. O ch.mi q. 15. Vasq. I. p. disp. 200. Scot. in Oxon. 2. d. 3. q. 11.
Quod non, Auctor de causis propos. 9. Omnis Intelligentia est plena formis. Sed omne recipiens oportet denudari ab eo quod recipit ; igitur cum Angelus habeat cognitionem omnium, nullius est receptivum de novo.
Item Augustinus 12. Super Genes. ad litteram, nullum corpus agit in spiritum, quia agens est praestantius passo ; igitur saltem nullius corporis potest recipere speciem de novo.
Item Dionysius 7. capit. de Divin. nom. Angeli non congregant divinam cognitionem ex sensibus: igitur non recipiunt de novo species sensibilium.
Item, omne agens in extremum, prius agit in medium, quia secundum Richardum i. de Trinit. ordo est in euntibus ab extremo in extremum per medium ; nunc autem Angelus est medium in essendo inter Deum et hominem ; igitur et in cognoscendo, quia eadem principia sunt essendi et cognoscendi, 2. Metaph. text. 4. Sed Deus nec cognoscit res per speciem receptam, nec per aliam ab essentia; homo vero cognoscit per speciem acceptam, et aliam ab essentia ; igitur Angelus per speciem aliam ab essentia, sed non receptam.
Oppositum : Omne cognoscibile oportet cognosci per similitudinem propriam, quia commune non est perfecta ratio cognoscendi inferius, quia non est includens totam entitatem inferioris ; sed Angelus non habet cognitionem singularium possibilium esse per species concretas, quia tunc haberet species concretas infinitorum ; igitur a rebus potest aliam cognitionem recipere.