Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCVII . Augustinus Claudio episcopo, transmittens ipsi libros contra Julianum elaboratos.
Beatissimo fratri et coepiscopo CLAUDIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Quoniam mihi fraterno excitatus affectu, Juliani quatuor libros, quos adversus unum meum scripsit, priusquam peterem, ipse misisti; nihil convenientius putavi esse faciendum, quam ut ea quae respondeo, potissimum tu legens judices, utrum recte congruenterque responderim. Nam de his quatuor libris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad illustrem et religiosum virum comitem Valerium, adversus 0950 eumdem librum meum, quem me ad illum scripsisse cognoverat: quae cum in manus meas eodem sublimi viro curante venissent, illi primo non distuli secundum volumen adjungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutavi. Sed nunc cum eosdem libros diligentius inspicerem, comperi illum qui nonnulla inde selegerat, non omnia ita posuisse ut in his libris leguntur: unde videri poterit Juliano, vel cuilibet illorum, me potius fuisse mentitum, quia non utique sicut hi quatuor libri, ita illa quae de his excerpta et memorato comiti missa sunt, innotescere potuerunt. Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium sicut primum conscriptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius qui de libris ejus illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavit esse mutanda, fortasse ut eo modo quasi sua faceret quae aliena esse constaret. Nunc autem veriora credens exemplaria quae tua Sanctitas misit, ipsi auctori video respondendum, qui unum meum quatuor libris suis refellisse jactat, et usquequaque spargere fidei venena non cessat. Aggressus sum igitur hoc opus in adjutorio Salvatoris pusillorum atque magnorum; et scio te, ut id implerem orasse pro me, et pro iis quibus hujuscemodi labores nostros profuturos credimus et optamus. Attende ergo jam responsionem meam, cujus principium hanc epistolam subsequetur. Vale in Domino memor nostri, beatissime frater.