First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
104 VLADISL AVIEN.
terim aliter rem se habere repererit. Exigebat tit profiterer quocum rem habuissem: ego omnia praefata negavi. Post natum primum infantem non aiebat: eum non esse ex se genitum... suspiciones aut convicia nulla deinceps excitabat, sed fuit plane indifferens, nihil me curabat, nunquam ullam fecit animadversionem, etsi id facere debuerit. Ego maritum amabam et affectu prosequebar, non enim me ream sentie- bant, discors igitur cohabitatio nostra non erat».
Labente sed anno 1885, decimo scilicet ab initis nuptiis anno Boleslaus, Philippinae vir, peculatus crimine insimu- latus ad exteras plagas fugere coactus est. Tum primum Philippina, quippe quae mariti ignominiam atque absentiam aegre fert, initi cum Boleslao matrimonii poenituit ; et modo in leves auras illud amandare contendit, aiens : « Mense Ia- nuario anni currentis comperto in confessione generali, con- iugium meum cum Boleslao esse invalidum, recurri cum in- stantia ad Consistorium ».
Nemo est, notat Orator, Philippina fortunatior : per de- cem annos perfruatur coniugalibus deliciis atque firmissime credit se in valido ac licito matrimoniò versari ; nam ait : « Non enim me ream sentiebam ». Decimo ab hymenaeo anno, fortuna mutatur, at Philippina mirabili mentis serenitate cogitat confessionem generalem ; et vide prodigium ! gene- rali confessione a matrimoniali vinculo, prodigiosa confessarii virga ictu oculi sese expedit.
Absit ut suspiciet, Philippinam ex iurisconsultorum con- silio confessionem generalem ad fucum faciendum in medium afferre ; sed quaerit qua ratione fieri potuerit, ut puella adeo sancta, pietatis sensibus imbuta ab incunabulis, immane scelus matrimonii cum Boleslao, cuius a patre conceperat, nuptiali in confessione et per decem annos confessariis celaverit? Tum solum, cum Boleslaus, coopertus ignominia, exilii viam arripuit, ex admisso crimine sancta femina solicita fuit ge- nerali confessione captare emolumentum !
Quum defensor perpendisset verba Philippinae, genesim affinitatis enarrantis, vix intelligi potest, ait, quomodo fieri