CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De collectione omnium quae dicta sunt, ut videatur quid sit proprium subjectum uniuscujusque virtutis.
Colligamus igitur quae dicta sunt, et videbimus quod rationale multiplex est, et similiter irrationale. Est enim rationale practicum, quod communiter ratiocinatur de omnibus pertinentibus ad vitam hominis in quantum est homo. Vitam autem dico civilem et ad opera regulatam. Et est utique rationale, quod patris et amicorum dicimus habere rationem : et quod non est practicum rationale : quemadmodum dicimus rationale esse mathemateticorum. Mathemateticorum enim rationale speculativum est. Illud autem quod patris et amicorum est dupliciter. Est.enim patris in seipso, et patris in familia suscipiente monita patris. In oeconomicis enim dicitur quod pater est in domo sicut rex in regno. Et ideo rationale quod est in patrefamilias, est provisivuni domus et procurativum, secundum quod quatuor virtutes, scilicet dispositiva, pas siva, chrematistica, et dispensativa, quibus rationabiliter utitur ad domus gubernationem. Rationale autem quod est in familia subjecta in ministris, et uxore, et filiis, rationale est sicut est exauditivum, quod non ad formam propriae rationis, sed ad formam rationis patrisfamilias obedit, ut ad gubernationem domus. Ergo rationale operativum jam triplex est, scilicet practicum, et quod ratiocinatur de conferentibus ad vitam, et rationale paternum quod est provisivuni et gubernativum secundum rationem propriam, et rationale obeditivum et exauditivum quod ratiocinatur ad formam rationis patris. Et quartum est rationale speculativum, quod est rationale mathemateticorum. Quia ratio quae est hominis natura ut homo est, aut comparatur ad extra, aut ad intrinseca subjecta. Si autem ad extra : aut secundum finem speculati veri, aut secundum finem operabilis boni. Et primo modo speculativa ratio est. Secundo autem modo practica. Si vero comparatur ad intrinseca subjecta, est rationale patrisfamilias. E converso autem per comparationem familiae ad patrem. Et tunc est rationale quod dicitur exaudibile et obedibile. Quoniam enim illud rationale suadetur aliquali ratione ipsa suasio nuntiat quod est secundum se rationale.
Et hoc idem nuntiat omnis increpatio quae fit ei a ratione. Si enim in forma rationis esset secundum naturam, a ratione nec increparetur, nec suaderetur, nec deprecaretur, sicut nec idem suadet nec deprecatur nec increpat seipsum. Adhuc autem sic secundum naturam susceptibile non esset rationis suadentis, nec increpantis, nec deprecantis, nec suaderetur, nec increparetur, nec deprecaretur. Est enim suasio rationalis inductio ad consentiendum. Increpatio autem dura objurgatio non. obedientis ad formam rationis. Deprecatio autem amicabilis a malo irrationabili revocatio : et omnibus his utitur ratio ad concupiscibilem et
irascibilem. Coactiva enim virtute ad eas uti non potest : quia liberae sunt a coactione propter motum voluntarium qui est in eis : et ideo utitur suasione et increpatione et deprecatione.
Si autem oportet et hoc quod sic obedit dicere rationem habens vel rationale, duplex erit rationem habens. Unum quidem principaliter, et in seipso rationem habens. Aliud autem quemadmodum a patre audibile, sicut diximus. Hoc autem de potentiis animae diximus : quia in virtute intellectuales et heroicae et divinae ad ipsas comparantur, non sicut ad subjectum tantum, sed sicut ad subjecta et causas : et ideo sine istis cognosci non possunt.