MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Juxta hoc quaeritur, In quo consistat nobilitas secundum carnem? Quia dicitur, quod nobilitas nihil aliud sit nisi inveteratae divitiae: ergo videtur, quod in divitiis : secundum hoc autem beatissima Virgo non fuisset nobilis, quia paupercula fuit a pauperibus generata.
Videtur etiam, quod ista nobilitas non sit a rebus. Similiter autem neque a corpore . neque a nobilitate complexionis corporis est: inveniuntur enim reges et principes qui nobiles dicuntur, et sunt secundum carnem complexione existentes melancholici et phlegmatici: et e converso rustici sanguinei et cholerici: ergo nobilitas non. trahitur a corpore.
Item, Videtur quod nec ab anima. Animae enim non sunt ex traduce: ergo anima filii nihil nobilitatis a patre habet
vel ab anima patris.
Item, Seneca dicit, quod non facit nobilitatem atrium plenum: majorum maoinibus : quia quod ante nos est, nostrum non est, non enim vixerunt ad nostram gloriam. Et vult probare, sicut omnes qui loquuntur in hac materia, quod tantum nobilis est ille quem nobilitat sua virtus. Nobilitas sola est animum quae moribus ornat. Et sic videtur, quod nobilitas secundum carnem nihil est.